Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LECTORI OPTIMO

Prima legis moralis principia, Creatoris sapientiâ in ipsa hominis creatione humano cordi insculpta, quum per subsequentem hominis corruptelam quasi obliterata viderentur, positiva Revelatione, maximà Dei miserentis clementiâ, instaurata novimus, et per plura etiam lineamenta evoluta, primo quidem in Lege Mosaica, potissimum vero deinceps in Christi Evangelio, qui veteris Legis finis extitit, sive complementum, ad justitiam omni credenti (1). Hinc uber complexus moralium documentorum, quæ nobis certo constant divinis ipsis effatis; sive hæc desumantur e Scripturis divinitus inspiratis, juxta eam interpretationem quæ Ecclesiæ probetur, sive e communi sententia Patrum et ecclesiasticorum doctorum, quatenus testes æque sunt illius Traditionis, quæ pariter a Christo est atque a Spiritu Sancto Christi Apostolos afflante.

Attamen præter illa quæ ita nobis comperta facta sunt ex divina revelatione, nonnulla adhuc humanæ rationi permissa fuerunt hinc inde disputanda, ac præcipue de applicatione instituenda generalium legum casibus singularibus.

(1) Rom. X, 4.

Hinc autem potissimum factum est, ut plures extiterint in ipsa Ecclesia catholica moralium quoque theologorum scholæ, et accuratiori opinionum discrimine aliæ præ aliis palmam arripere visæ fuerint; ac plurimi moralium disciplinarum tractatus diem conspexerint, quorum pretium non modo ex methodo et dictione, sed e propositis præcipue sententiis diversimode dimetiendum fuit.

Superiori autem sæculo Alphonsus Ligorius, auctor Congregationis regularium clericorum Ss. Redemptoris, ac episcopus S. Agatha Gothorum in neapolitana ditione (vir tum strenuis exantlatis laboribus ad animarum salutem, tum assiduis ad Deum precibus omnique virtutum genere vere admirabilis, et paucis ab hinc annis inter Superos solemniter relatus), merito suis in rem moralem quoque editis voluminibus optimam famam adeptus est, utpote qui, nullam legibus injuriam irrogans, humanæ voluntati libertatem suam, quoties par esset, rite vindicaverit, atque inter nimii rigoris et nimiæ laxitatis scopulos secure medius incesserit. Unde factum est ut ejus Moralis Theologia, aliaque id genus minoris molis Opera ab eo concinnata, brevi longe lateque diffunderentur, ejusque sententias quamplures in tradenda morum disciplina et animabus regendi fuerint amplexati. Quod multo adhuc confidentius ac latius fieri cæpit, ex quo eximia supra modum ejus virtutes ac miri pro Dei gloria fratrumque salute sustentati labores occasio extiterunt, cur juridice de Viri doctrina e scriptis ejus Operibus inquireretur. Inde enim factum ut solemni quodam oraculo ejus morales sententiæ probarentur, cum præ ejus beatificatione, decreto edito de Operum revisione, anno 1803, declaratum fuerit nihil censura dignum iisdem contineri. Hac autem declaratione firmatum est judicium

IX

quod de Morali Ligorii Theologia aliisque scriptis minoris molis exprimere non dubitaverat doctissimus pontifex Bénedictus XIV litteris ad eundem datis, pontificatus sui anno XV, quibus significans, se alterum ejus Theologiæ volumen accepisse, testatus est plura se in eadem opportuna alque utilia reperiise, eamque esse frequentius pervoluturum. Neque negari potest, præfatam declarationem de tam amplo moralium pertractationum scriptore admodum contulisse, quo ejus Opera ab iis quibus onus sanctuarii commissum est, ut judiciorum ferendorum norma assumerentur. Sententias enim, inter quas nihil censura dignum a deputatis per Romanum Pontificem inquisitoribus inventum fuerat, omnes citra peccandi formidinem practice sequi posse, sponte fluebat.

Immo et aperte id declaratum fuit per Sacram Pœnitentiariam, responso dato, anno 1831, ad emin. Cardinalem Rohan-Chabot, Vesontientium archipræsulem, quo declaratum est: 1.° Tuta conscientia theologiæ magistrum sequi et profiteri posse omnes opiniones quas Beatus (tunc) Alphonsus Ligorius professus fuerit suis theologicis operibus; 2. Non esse inquietandum confessarium qui practice sequatur opiniones ejusdem Doctoris, quin ad examen revocet intrinseca rationum momenta quæ proferri possunt in earum confirmationem, et judicet opiniones illas securas esse eo quod decreto superius commemorato declaretur, nihil in Ligorii scriptis censura dignum contineri.

Hinc reverendiss. Bouvier, Canomanorum episcopus, commemoratis iisdem declarationibus, addere non est veritus: • Constat igitur licitum esse probabilismum B. Alphonsi de Ligorio rationibus impugnare, sicut omnem propositionem disputationibus hominum relictam, sed a nemine dam

nari posse ut erroneum vel periculosum. Unde confessarius exigere non potest, 1.° a sacerdote sacramentum pœnitentiæ juxta principia Ligorii exercente, ut suam agendi rationem mutet; 2.° nec a quolibet pœnitente ut, in concursu duarum opinionum æque probabilium, tutiorem semper amplectatur, modo persuasum habeat, se in tali concursu opinionem minus tutam sequi posse; 3.° a fortiori pœnitentem opinioni veræ controversæ bona fide adhærentem, de opposita non cogitantem, exhortari quidem (confessarium) posse ad partem tutiorem, si prævideat (confessarius) sua consilia ei profutura esse: at injuste absolutionem ei denegaret, quia non habet jus gravia imponendi onera sine certo fundamento. Unusquisque tutiorem partem in eo casu pro se eligens, optime agit; verum nullus hanc praxim tamquam de obligatione aliis præscribere potest. In hoc multi confessarii errarunt, tutius a suis pœnitentibus semper exigere volentes, dum minus tuta sæpe sibi permittebant. Hac regula (prosequitur prudens Episcopus) recte intellecta et ab omnibus admissa, uniformitas tam optabilis inter confessarios multo facilius obtinebitur et perseverabit. Si enim unusquisque propriam opinionem pœnitenti imponere possit aut debeat, tot ferme erunt decisiones sibi opposita quot confessarii, et inde magna fidelium perturbatio vel scandalum: si vero omnes conveniant, pœnitentem in materiis controversis ad partem tutiorem cogi non posse per absolutionis denegationem, cum facile judicari possit an sententia communiter habeatur ut controversa, cuncti fere in omnibus erunt sibi concordes quoad absolutionis concessionem vel denegationem » (1).

(1) Institution. Theol. Tractatu de Conscientia, cap. IV, art. 4.

« ÖncekiDevam »