Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XI

Et hæc quidem de emolumentis quæ pro frugifero animarum regimine duci poterant e datis confirmatisque a a deputatis Pontificia Sedis declarationibus circa moralia Ligorii principia, etiam ante solemniorem ejus canonizationem. Sed cum recentius adhuc, ut ad hanc ipsam gressus fieret, omnium anteactorum examen resumptum esset, et appositis Congregationibus omnia maturius adhuc discussa quæ de B. Ligorii vita et doctrina declarata jam fuerant, suprema demum accessit confirmatio moralibus illis opinionibus quas ipse conscriptis operibus suas fecit, ex eo quod iterum constiterit, nihilo prorsus ex hac parte Romanum Pontificem impediri, quin maximos Cælitum honores in militanti Ecclesia ipsi decerneret (die 26 maji 1859). Quare in ipsa Canonizationis Bulla sanctæ recordationis. Pontifex Gregorius XVI Alphonsi laboribus vitæque integritati non modo, sed doctrinæ quoque et scriptis amplissimum hocce præbuit testimonium: «Sanctitas et doctrinal ita, ex Apostoli gentium sententia, ornare episcopum quemque debent, cujus fidei animarum salus commissa est, ut is et probatissima vitæ ratione ad excurrendum sine offensione salutis iter concreditis sibi ovibus præluceat, eosdemque hortari in doctrina sana, et quotquot contradicunt arguere possit. Hac duplici laude ex omni ætatum memoria præstantissimos floruisse antistites exploratum est, qui boni Pastoris imaginem exprimentes, forma facti gregis ex animo, illius saluti provide sapienterque prospexerunt: atque adeo tamquam lucerna super candelabrum posita, non minus integerrimæ vitæ exemplis quam singularis doctrinæ præstantia Ecclesiam Dei collustrarunt.

"Ad eximium hoc egregii antistitis exemplum instaurandum datus divinitus Ecclesiæ superiori sæculo visus est

Alphonsus Maria Ligorius, qui cum ab ineunte ætate ad christianas virtutes excolendas animum adjunxisset, et sacris præsertim doctrinis mirifice polleret, ad episcopatus munus longe impeditissimum vocatus est, ut in agro Domini, in quo jampridem sacerdotio auctus cultor navus extiterat, uberius multo ac fructuosius insudaret....

[ocr errors]

"Illud vero omnino mirandum, quod, licet in apostolici functione muneris perpetuis occupationibus distineretur atque adeo omni cruciatuum asperitate sua membra torqueret ac debilitaret, tanta nihilominus mentis alacritate in rerum sacrarum studiis versari ac tantum insumere temporis potuerit, ut doctis æque ac laboriosis Operibus in lucem editis rem christianam mirifice juverit. Enimvero ut se suasque vitæ rationes omnes divino cultui devoveret, maxime arduum ac novi pene generis votum emisit, ut ne tantillum quidem temporis otiose, verum perpetua in actione traduceret. Plurimos sane conscripsit libros, sive ad morum doctrinam tuendam, sive ad plenam sacri ordinis institutionem, sive ad confirmandam catholicæ religionis veritatem, sive ad asserenda hujus S. Sedis apostolicæ jura, sive ad pietatis sensum in christianorum animis excitandum. In iis porro inusitatam vim, copiam varietatemque doctrinæ, singularia ecclesiastica sollicitudinis documenta, exquisitum religionis studium demirari licet. Illud vero in primis notatu dignum est, quod licet copiosissime scripserit, ejus tamen opera inoffenso prorsus pede percurri a fidelibus posse, post diligens institutum examen perspectum fuerit ».

Quare, sicut ipse divus Ligorius post majus editum Morale opus confessariorum praxi consuluerat compendiosioribus tractatibus, quibus opportunis animadversionibus et exemplis rectum animas gubernandi modum principiis suis

[ocr errors]

consonum actu veluti commonstravit, pariter nec defuere posterius qui utilem iis operam conferrent tum ipsam Moralem Ligorii Theologiam ad summa veluti capita revocando, tum ejus sententias explanando ac per legitima consectaria producendo. Inter illos vero qui, divi Alphonsi vestigiis potissimum insistentes, morales tractationes communi sacerdotum usui et brevitate opportunas et practicis exemplis simul utiles recentius typis vulgaverint, non mediocrem laudem assecutus est Eminentissimus S. R. E. Cardinalis Thomas M. J. Gousset, antea pluribus annis in Vesatianæ diœceseos seminario moralem theologiam professus, deinde vero ad Rhemensem archiepiscopatum suis meritis eveclus ac Romana demum purpura condecoratus. Insignis scientia ac pietate Vir, cum adhuc professoris munere fungeretur, ligoriani systematis Defensionem publici juris fecerat, quæ non parum contulit ad nonnullas theologicas in Galliis scholas a principiis immodici rigoris adhuc invalescentibus revocandas. Commendabile hoc volumen italice translatum editum prostat una cum omnibus D. Ligorii Operibus a Luca Corbetta modoetiensi typographo nitide recusis. Postea vero cum tota rhemensis dioecesis sanà doctrinâ pascenda tradita eidem esset, nihil satius agere potuit quam ut communi sacerdotum usui fructus permitteret suarum in morali provincia investigationum, quibus ei Ligorii principia et lucidius explanare, et in practica magni etiam momenti consectaria evolvere, interdum vero laudabiliter etiam modificare concessum est. Mirum sane quanto plausu ejus Moralis Theologia, quam propter peculiares gallici cleri circumstantias gallico sermone vulgavit, excepta fuerit. Tanto autem studio undique conquisita est, ut paucorum annorum spatio novies praelo fue

[merged small][ocr errors]

rit subjecta, novis ab Eminentissimo Auctore curis et accessionibus frequenter aucta.

Sed et recentissima Apostolicæ Sedis testimonia præsto nobis sunt quæ magis magisque divi Ligorii auctoritatem extollunt in moralibus disciplinis. Sanctissimus enim nec unquam satis mirandus Pontifex Pius IX, prout religiosis ephemeridibus relatum est, tum gallico presbytero Neyraguet, qui Moralem Ligorii Theologiam in compendium redegit, tum P. Hugues e Congregatione Ss. Redemptoris, qui Ligorii opera in germanicum sermonem convertit, literas gratulatorias mittere non dubitavit, quod tanti viri doctrinæ fusius diffundendæ operam dederint. Ultimo vero celeberrimus Pontifex dum veniam indulgeret rev. Petro Scavinio, in novariensi diœcesi generali jam vicario, ut tertiam editionem Moralis ejus Theologiæ sibi inscriberet, eidem vehementer gratulatus est, quod in hisce theologicis institutionibus conficiendis nihil antiquius habuerit, quam salutares sanctissimi ac doctissimi viri Alphonsi Maria de Ligorio doctrinas magis magisque propagare, iisque ecclesiasticæ præsertim juventutis animos imbuere. Sed et Eminentissima Congregatio Episcoporum et Regularium ipsi cardinali Gousset rescribens de optima clericorum institutione, testata est hos quam opportunissime erudiri posse operibus dogmaticis et moralibus ab eo concinnatis.

Cum vero apud nos quoque insignibus theologicâ doctrinâ viris Cardinalis Gousset optimus interpres non modo litteræ sed spiritus præsertim divi Ligorii merito visus fuerit, cogitatio subiit de aliqua compendiosa morali pertractatione nonnullorum cooperatione concinnanda, quæ, resectis quotquot nostris conditionibus minime conveniant, præsertim circa jura civilia, et eorum loco memoratis quæ de nostris

XV

vitæ rationibus ac civilibus institutis scitu necessaria sint, illud omne complecteretur, quod operis Rhemensis Archipræsulis veluti medullam constituit. En igitur quænam extiterit origo et causa novi hujus de morali disciplina voluminis, quod a paucis annis millibus accessit quæ in hoc genere conscripta jam erant. Neque frustraneum omnino opus tunc conficiendum jure sperandum erat: siquidem si in scientiis quoque theologicis aliquis progressus semper admitti potest, libellus ille eum profectum saltem parere posse videbatur, ut facilem occasionem nostris omnibus Theologiæ cultoribus tribueret agnoscendi quæ aut nova aut magis accurata a recentissimo magni nominis theologo e Ligorii aliorumque probatissimorum auctorum principiis deducta fuerunt. Etsi vero opus illud diversis ex causis, imperfectius extiterit ac par fuisset, successus commonstravint quantum communibus votis expeteretur, cum citissime editio universa fuerit absumpta. Hinc alteri manum admovimus, quam felicioribus curis ad exitum perduxisse confidimus; siquidem et nonnulla quae in priori minus recte dicta fuerunt, studiose emendavimus, et alia minus clare proposita lucidius exhibuimus, et typographicæ quoque correctioni solertem operam contulimus.

Civiles autem leges objecta illa respicientes quæ ad provinciam quoque pertinent moralis theologiæ, suis locis indigitandas duximus, ut commoditati saltem legentium inserviremus, et quia nonnullæ earum peculiaria quoque jura creant, ideoque respondentem moralem pariunt obligationem et officia ex conscientia servanda. Alia insuper, quæ pendent e localibus nostris disciplinis et consuetudinibus, commemorare non prætermisimus, sicque etiam indicem casuum in nostra mediolanensi diœcesi reservatorum brevibus

« ÖncekiDevam »