Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quibus dum multa alia praescribuntur, ut negotium tanti momenti rite recteque expediatur, generatim et absque ulla exceptione declaratur ac decernitur electionem Summi Pontificis ad S. R. E. Cardinalium Collegium unice et exclusive spectare.

Haec Nos animo recolentes, cum oecumenicum et generale Concilium Vaticanum per Apostolicas Litteras quae incipiunt Aeterni Patris III. kal. Julias anno 1868, a Nobis indictum, in eo jam sit ut solemniter initietur, Apostolici Nostri muneris esse ducimus, quamcumque occasionem discordiarum et dissensionum circa electionem Summi Pontificis praevenire ac praecidere, si Divinae voluntati placuerit Nos, eodem Concilio perdurante, ex hac mortali vita migrare.

Quapropter exemplo permoti fel. record. Julii II., Decessoris Nostri, de 1 temquo compertum ex historia est pore generalis Concilii Lateranensis V. lethali morbo correptum Cardinales coram se convocasse, ac de legitima Successoris Sui electione sollicitum, illis adstantibus edixisse hanc non a praedicto Concilio, sed ab eorum tantum Collegio esse perficiendam, prout reapse, memorati Julii sequuta morte, factum fuisse constat, atque exemplo insuper excitati aliorum Decessorum Nostrorum item fel. rec. Pauli III. et Pii IV, quorum primus Apostolicis Litteris datis III. kal. Decembris anno 1544, alter vero similibus Litteris datis X. kal. Octobris 1561, casum mortis suae praevidentes cum Tridentina Synodus celebraretur, decreverunt, ejusmodi casu occurrente, electionem novi

Vorschriften, welche sich auf die gebührende und gesezmäßige Erledigung eines so hochwichtigen Geschäftes beziehen, allgemein und ohne Ausnahme als Regel erklärt und festgestellt wird, daß die Wahl des Papstes einzig und ausschließlich dem Collegium der Cardinale der H. N. K. zustehe.

Da nun die feierliche Eröffnung des ökumenischen und allgemeinen Vatica= nischen Concils, welches Wir durch Unser Apostolisches Sendschreiben ,, Aeterni Patris" rom 29. Juni 1868 angesagt haben, unmittelbar bevorsteht, so glauben Wir bei Erwägung des Obigen es Unserm Apostolischen Amte schuldig zu sein, jede Veranlassung zu Zwistigkeiten und Uneinigkeiten bezüglich der Papstwahl zum Voraus abzuschneiden, für den Fall, daß es dem göttlichen Willen gefallen sollte, Uns während der Dauer desselben Concils aus diesem zeitlichen Leben abzuberufen.

Deßhalb und bewogen durch das Beispiel Unseres Vorgängers, Julius II., sel. Andenkens, von welchem die Geschichte bezeugt, daß er zur Zeit des 5. allgem. Lateranischen Concils schwer erkrankt, die Cardinäle um sich versammelt und um die geseßmäßige Wahl Seines Nachfolgers besorgt, in deren Gegenwart erklärt habe, dieselbe solle nicht von dem genannten Concil, sondern einzig von ihrem Collegium_vollzogen werden, wie es bekanntermaßen, nach erfolgtem Hinscheiden des erwähnten Julius, auch wirklich geschah; überdies aufgefordert durch das Beispiel anderer und Unserer Vorgänger, Paul III. Pius IV., welche Beide, der Erstere durch Apostolisches Schreiben vom 29. November 1544, der Andere durch ähnliches Schreiben vom 22. September 1561, in Voraussicht ihres während der Feier der Tridentinischen Synode zu erwartenden Ablebens verordnet haben, daß eintreten= den Falles die Wahl des neuen Papstes

1 Raynald, Annal. Eccles. ad annum 1513, n. VII.

Pontificis nonnisi a S. R. E. Cardinalibus esse faciendam, exclusa prorsus quacumque memoratae Synodi participatione: atque insuper de his habita cum nonnullis Venerabilibus Fratribus Nostris ejusdem S. R. E. Cardinalibus matura deliberatione et diligenti examine, ex certa scientia Nostra, Motu proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine declaramus, decernimus atque statuimus quod, si placuerit Deo mortali Nostrae peregrinationi, praedicto generali Concilio Vaticano perdurante, finem imponere, electio novi Summi Pontificis, in quibuscumque statu et terminis Concilium ipsum subsistat, nonnisi per S. R. E. Cardinales fieri debeat, minime vero per ipsum Concilium, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda quibuscumque aliis personis cujusvis, licet ipsius Concilii auctoritate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos.

Quin imo ut in ejusmodi electione memorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto, et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, de eadem scientia et Apostolicae potestatis plenitudine, illud praeterea decernimus atque statuimus ut si, praedicto Vaticano Concilio perdurante, Nos decedere contigerit, idem Concilium in quibuscumque statu et terminis existat, illico et immediate suspensum ae dilatum intelligatur, quemadmodum per Nostras has litteras illud nunc pro tunc suspendere atque in tempus infra notandum differre intendimus, adeo ut nulla prorsus interjecta mora, cessare statim debeat a quibuscumque conventibus, congrega

nur von den Cardinälen der H. R. K. vorgenommen werden dürfe, mit gänz lichem Ausschluß jeglicher Theilnahme der erwähnten Synode; zudem nach reifer, mit Einigen aus Unsern Ehrw. Brüdern den Cardinålen derselben H. R. K. über diese Angelegenheit gepflogenen Berathung und sorgfältiger Prüfung: erklären, be schließen und bestimmen Wir mit zweifelloser Kenntniß des Actes, aus eigener Entschließung und in Kraft Unserer Apostolischen Vollgewalt, daß, wenn es Gott gefallen sollte, unserer zeitlichen Pilgerschaft während der Dauer des vorgenannten allgemeinen Vaticanischen Concils ein Ziel zu sehen, die Wahl des neuen Papstes, wie und wo das Concil alsdann auch immer bestehen möge, einzig durch die Cardinäle der H. R. K. vollzogen werden solle, keineswegs aber durch das Concil selbst, ebenso unter gänzlichem Ausschluß aller andern Personen, außer den ge= nannten Cardinälen, von jeglicher activen Theilnahme an besagter Wahl, auch wenn dieselben durch irgend eine Auctorität und selbst durch die des Concils damit be= auftragt würden.

Ja, damit die erwähnten Cardinäle bei einem solchen Wahlacte nach Beseitigung jedes Hindernisses und jeder Veranlassung von Störungen und Streitigkeiten, um so freier und ungehinderter vorangehen können, so beschließen und verordnen Wir überdies mit derselben Kenntniß und in Kraft derselben Apostolischen Vollgewalt, daß, wenn Wir während der Dauer des vorgenannten Vaticanischen Concils sterben sollten, dasselbe Concil, wie und wo es immer bestehen möge, sofort und unmittelbar als suspendirt und vertagt an= gesehen werde, sowie Wir es durch Unser gegenwärtiges Schreiben für jenen Zeitpunct zu suspendiren und bis zu dem unten zu bezeichnenden Termin zu vertagen beabsichtigen, so daß es verpflichtet sei, ohne allen Verzug insgesammt alle Versamm= lungen, Congregationen und Sigungen, sowie jegliche Abfassung von Decreten oder

tionibus et sessionibus, et a quibusvis decretis seu canonibus conficiendis, nec ob qualemcumque causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex a Sacro Cardinalium Collegio canonice electus suprema sua auctoritate Concilii ipsius reassumptionem et prosequutionem duxerit intimandam.

Opportunum autem censentes, ut quae occasione praedicti Concilii Vaticani hactenus ordinavimus tum quoad Summi Pontificis electionem, tum quoad ejusdem Concilii suspensionem, certam stabilemque normam in simili rerum eventu perpetuo servandam suppeditent, pari scientia et potestate decernimus atque statuimus, ut futuris quibuscumque temporibus, quandocumque contigerit Romanum Pontificem decedere, perdurante celebratione alicujus Concilii oecumenici sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis loco, electio novi Pontificis ab uno S. R. E. Cardinalium Collegio semper et exclusive juxta modum superius definitum fieri debeat, atque ipsum Concilium, pariter juxta regulam superius sancitam, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontificis suspensum ipso jure intelligatur, et tamdiu dilatum, donec novus Pontifex canonice electus illud reassumi et continuari jusserit.

Kanones einzustellen und aus keinem, was immer für einem Grunde weiter fortzufahren, auch wenn derselbe von höchstem Belang und besonderer Erwähnung bedürftig wäre, - bis der neue, durch das heilige Cardinal - Collegium kanonisch erwählte Papst für gut finden wird, mit seiner höchsten Auctorität die Wiederaufnahme und Fortseßung des Conciliums anzusagen.

Es erscheint uns aber angemessen, daß das, was Wir bisher gelegentlich des vorerwähnten Conciliums vom Vatican, sowohl die Papstwahl als auch die Suspendirung des Concils betreffend, angeordnet haben, als bestimmte und bleibende, in jedem ähnlichen Fall für immer zu bcobachtende Norm dienen möge. Deßhalb beschließen und verordnen Wir mit gleicher Kenntniß und Vollgewalt, daß in allen fünftigen Zeiten, so oft während der Feier eines ökumenischen Concils, sei es, daß cs zu Rom oder an einem andern beliebigen Orte des Erdkreises abgehalten werde, der Todesfall des Papstes eintrifft, die Wahl des neuen Papstes immer und ausschließlich einzig und allein von dem Collegium der Cardinäle der H. R. K. nach der oben festgesetten Weise vollzogen werden solle, und daß das Concil selbst, gleichfalls nach der oben festgeseyten Regel, sobald ihm die sichere Kunde von dem Ableben des Papstes zukommt, kraft dieser gesetzlichen Bestimmung für suspendirt erklärt sei und auf so lange vertagt, bis der neue kanonisch erwählte Papst dessen Wiederaufnahme und Fortseßung angeordnet haben wird 1.

Praesentes autem litteras semper validas, firmas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac nullo unquam tempore ex quocumque capite, aut qualibet causa de subreptionis, vel obreptionis seu nullitatis vitio, vel intentionis Nostrae, vel alio quopiam, quantumvis substantiali inexcogitato et inexcogitabili ac specificam et individuam mentionem aut expressionem requirente, defectu, aut ex quocumque alio capite a jure statuto, vel quocumque praetextu, ratione, aut causa

1 Folgt die in den päpstlichen Bullen übliche Schlußform, wodurch Alles möglicherweise dieser Verordnung Entgegenstehende ausdrücklich entkräftigt und aufgehoben wird.

quantumvis tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, notari, impugnari, redargui, invalidari, retractari, in jus vel controversiam revocari posse; neque easdem praesentes sub quibusvis similium vel dissimilium dispositionum revocationibus, limitationibus, modificationibus, derogationibus, sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis, etiamsi in eis de hisce praesentibus, earumque toto tenore ac data specialis mentio fieret, pro tempore factis et concessis ac faciendis et concedendis comprehendi; sed semper et omnino ab illis excipi debere atque ex nunc quidquid contra praemissa, Apostolica sede vacante, quavis auctoritate etiam memorati Concilii Vaticani, vel alterius cujuscumque futuris temporibus Concilii oecumenici, licet de unanimi consensu hodiernorum, seu pro tempore existentium S. R. E. Cardinalium scienter vel ignoranter fuerit attentatum, irritum et inane ac nullius roboris decernimus.

Non obstantibus quatenus opus sit, felicis recordationis Alexandri Papae III. Decessoris Nostri in Concilio Lateranensi edita, quae incipit „Licet de vitanda" et quibuscumque aliis etiam in universalibus Conciliis latis specialibus vel generalibus Constitutionibus Apostolicis, quamvis in corpore juris clausis, et sub quibuscumque tenoribus et formis ac quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, etiam Motu pari ac consistorialiter statutis, quibus omnibus et singulis quatenus pariter opus sit eorumque omnium tenoribus perinde ac si praesentibus de verbo ad verbum exprimantur, pro insertis et expressis habentes, in ea tantum parte, quae praesentibus adversatur, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum omnium et singulorum validissimum effectum hac vice dumtaxat latissime et plenissime ac sufficienter nec non specialiter et expresse harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, ordinationis, statuti, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel illis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit in

cursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nono. Pridie Nonas Decembris. Pontificatus Nostri anno vigesimoquarto.

Loco Plumbi.

Gegeben zu Rom beim hl. Petrus den 4. December, im 1869. Jahre der Menschwerdung des Herrn, Unseres Papstthums im vierundzwanzigsten.

Marius Card. Mattel, Pro-Datarius.
N. Card. Paracciani Clarelli.

Visa de Curia
Dominicus Bruli.

I. Cugnoni.

XIV.

SS. D. N. Pii Divina Providentia Papae IX. Constitutio, qua Censurae latae sententiae limitantur.

Pius Episcopus

Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Apostolicae Sedis moderationi convenit, quae sàlubriter veterum canonum

auctoritate constituta sunt, sic retinere, ut, si temporum rerumque mutatio quidpiam esse temperandum prudenti dispensatione suadeat, eadem Apostolica Sedes congruum supremae suae potestatis remedium ac providentiam impendat. Quamobrem cum animo Nostro iampridem revolveremus, ecclesiasticas censuras, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae ad incolumitatem ac disciplinam ipsius Ecclesiae tutandam, effrenemque improborum licentiam coercendam et emendandam sancte per singulas aetates indictae ac promulgatae sunt, magnum ad numerum sensim excrevisse; quasdam etiam, temporibus moribusque mutatis, a fine atque causis, ob quas impositae fuerant, vel a pristina utilitate, atque opportunitate excidisse; eamque ob rem non infrequentes oriri sive in iis, quibus animarum cura commissa est, sive in ipsis fidelibus dubietates, anxietates, angoresque conscientiae; Nos eiusmodi incommodis occurrere volentes, plenam earumdem recensionem fieri, Nobisque proponi iussimus; ut, diligenti adhibita consideratione, statueremus, quasnam ex illis servare ac retinere opporteret, quas vero moderari aut abrogare congrueret. Ea igitur recensione peracta, ac Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus in negotiis Fidei Generalibus Inquisitoribus per universam Christianam Rempublicam deputatis in consilium adscitis, reque diu ac mature perpensa, motu proprio, certa scientia, matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura Constitutione, decernimus, ut ex quibuscunque censuris sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae hactenus impositae sunt, nonnisi illae, quas in hac ipsa Constitutione inserimus, eoque modo, quo inserimus, robur exinde habeant; simul declarantes, easdem non modo ex veterum canonum auctoritate, quatenus cum hac Nostra Constitutione conveniunt, verum etiam ex hac ipsa Constitutione Nostra, non secus ac si primum editae ab ea fuerint, vim suam prorsus accipere debere.

Excommunicationes latae sententiae speciali modo Romano Pontifici reservatae.

Itaque excommunicationi latae sententiae speciali modo Romano Pontifici reservatae subiacere declaramus:

1.

Omnes a christiana fide apostatas, et omnes ac singelos haereticos, quocumque nomine censeantur, et cuiuscumque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores.

« ÖncekiDevam »