Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ACTIO I

.

I. In nomine Sanctissimae et Individuae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti. Anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi MDXCIX, die xx mensis junii, dominica in post Pentecosten, pontificatus Sanctissimi domini nostri Clementis PP. VIII anno vii, regnante in Lusitania ejusque dominiis rege catholico D. Philippo II, Portugalliae, Algarbiorum et Mallucarum rege, ejusque regni anno i, moderante Indiae orientalis statum, ipsi regi subjectum, illustrissimo Ď. D. Francisco de Gama, comite de Vidigueira, classis praefecto Indiae ejusque prorege, in loco de Diamper, ethnici regis de Cochin ditioni subjecto, in ecclesia omnibus Sanctis dicata, episcopatus Angamalensis in montanis Malabaris, ubi degunt fideles, qui christiani Sancti Thomae appellantur, sede vacante ob mortem archiepiscopi Mar-Abraham, congregata fuit juxta sacros canones synodus dioecesana ab illustrissimo et reverendissimo D. D. fratre Alexio de Menesses, archiepiscopo metropolitano Goae, Indiae et partium orientalium primate, cum omnibus presbyteris et cassanariis dicti episcopatus, et cum electis populorum et pagorum ipsius, multisque aliis ejusdem christianitatis ad laudatam Synodum, per illustrissimum metropolitanum convocatis; et primum plurimis gratiis Deo actis, eo quod turbae et contentiones, quas diabolus, humani generis hostis, ne Synodus celebraretur, excitaverat, amicabili pace et concordia compositae fuissent; cunctis etiam prae gaudio exultantibus, quod tandem licuerit ad pertractandum de servitio Dei, sinceritate fidei et bono christianitatis animarumque, eos in unum congregari; illustrissimus archiepiscopus, pontificalibus indutus ornamentis, missam ‘ad tollendum schisma', prout in Romano missali continetur, celebravit; habita deinde concione ad populum et sacro peracto, cum vestes pontificales reassumpsisset, officium ad incipiendum Concilium', juxta praescriptum ceremonialis Romani peregit, quibus finitis, in faldistorio sedit, et confidentibus aliis ad Synodum convocatis, tum ecclesiasticis, tum secularibus, et singulorum populorum electis, facultatem a communitate habentibus, coelui universo notum fecit se praesentem Synodum celebrare auctoritate, munitum duorum brevium SS. Patris Clementis PP. VIII, D. N., quibus regimen istiusmodi Ecclesiae, ob mortem archiepiscopi Mar-Abrahami, quandiu proprius illius praesul et pastor non eligeretur, sibi commendaverat; id etiam alio titulo ad se spectare, juxta sanctiones canonicas, cum archiepiscopalis sedes vacaret, et Ecclesia ipsa archiepiscopalis, ipsius suffraganea, orbata esset capitulo, atque ipse metropolitanus esset, et totius Indiae cunctarumque partium orientalium primas. Litteris etiam apostolicis, quae exacte fuerant malabarice redditae, lectis, explicatis et reverenter obsequenterque admissis, iterum dixit dominus metropolitanus, sibi utpote in idiomate malabarico peregrino, opus esse aliquo viro probato, et in re ecclesiastica versato, qui tam ea, quae ipse in congregationibus diceret, quam quae sibi dicerentur, vernaculo sermone utrinque fideliter redderet.

[ocr errors]

II. Et statim communi omnium consensu electus fuit ad id muneris Jacobus presbyter, cassanarius Ecclesiae de Pallurti ejusdem episcopatus, lusitanica et malabarica lingua doctus, cui ad se vocato et accedenti, commisit dominus metropolitanus, ut officium interpretis in sacra Synodo adamussim impleret; quapropter ab ipso coram omnibus sacramentum exegit, tactis sanctis Evangeliis, quo, Deum adhibens testem, promisit se bene et fideliter munus suum gesturum, ita ut sincere referret, et quae ipse Dominus loqueretur cum adstantibus in Synodo, et quae alii loquerentur cum ipso, nihil addendo vel detrahendo de substantia et veritate dicendorum: insuper se fideliter, quod pariter sui muneris, lecturum decreta et sanctiones Synodi in congregationibus, quae omnia lingua malabarica scripta erant, et quia 'in ore duorum vel trium testium stat omne verbum', ut ipsa testatur Veritas, ipsi Jacobo, cassanario interpreti, pro ampliori securitate, adjuncti fuere ab ipso rev. metropolitano RR. PP. Franciscus Roz et Antonius Toscano, e soc. Jesu, collegii de Vaipicota ejusdem episcopatus alumni, qui utpote malabaricae

doutos na lingoa malavar assistissem sempre ao que o interprete referisse pera verem se faltava alguma cousa, e acodissem e emendassem quando fosse necessario, afora outras muytas pessoas que estavào presentes, assim naturaes como portuguezes, que sabião bem ambas as linguas portugueza e malayar.

DECRETO 1.o

Estando assim toda a congregação junta, e todos assentados por sua ordem, o illustrissimo metropolitano em seu faldistorio com todos disse; em nome do Padre, e do Filho e do Espirito Sancto, tres Pessoas e hum só Deos verdadeiro, amen. Sois contentes irmãos muyto amados, e veneraveis sacerdotes, filhos meus charissimos em Christo, eleitos e procuradores dos povos, que pera louvor e gloria da Sancla e Indivisa Trindade Padre, Filho e Espirito Sancto, pera acrescentamento e exaltação da fé catholica e religião christãa dos moradores deste bispado da Serra, pera destruição das heregias e erros, que nelle semearão alguns hereges, e schismaticos, pera alimpar os livros das falsas doutrinas, que nelles deixarão escriptas, pera perfeita união desta igreja com toda a Igreja catholica e universal, pera dar obediencia ao Summo Pontifice Romano pastor universal da Igreja, successor da cadeira de São Pedro, e vigayro de Christo na terra, de que algum tempo esteve apartada, pera se tirarem as passadas simonias que neste bispado se usão, e ordenar a boa administração dos santos sacramentos da Igreja, e necessario uso delles, pera reformação das cousas da Igreja, do clero, e dos custumes de todo o povo christão deste bispado, comecemos este Synodo diocesano deste bispado da Serra? Responderão todos que erão contentes; o que ouvido, disse outra vez o reverendissimo metropolitano:

Pois se sois contentes, veneraveis irmãos, e filhos meus carissimos em Christo, de se começar o Synodo offerecendo primeyro orações a Deos nosso Senhor do qual procede todo o bem, convem que aquellas cousas que havemos de tratar assim pertencentes á nossa sancta fé catholica, como ás igrejas, officios divinos, uso dos sanctos sacramentos e bem dos custumes de todo o povo, o recebais com charidade e benignidade, e depois com ajuda do Senhor o cumpraes com grande reverencia, e aquellas cousas que parecerem dinas de serem emendadas cada hum de vós procure fielmente de o serem neste Synodo, e se por ventura a algum dos presentes descontentar alguma das cousas que se disserem, ou tratarem, sem escrupulo de contenda pessoalmente diante todos diga o que lhe parecer, pera que assim, mediante a divina graça, seja examinada, e todas as cousas venhão ao bom estado que se pretende, nem ache em vós lugar a contenda e discordia pera perverter a justiça e razão: nem tão pouco o vigor christão, e cuydado de inquirir, buscar, e abraçar a verdade, se afraque.

DECRETO 2.°

Manda o Synodo em virtude de sancta obediencia, e só pena de excommunhão, ipso facto incurrenda, que nenhuma pessoa, assim ecclesiastica como secular, dos que forão chamados ao Synodo, e vierão a elle, se va deste lugar de Diamper onde se o dito Synodo celebra sem expressa licença do illustrissimo metropolitano, senão depois do dito Synodo acabado, e ter assignado de sua propria mão os decretos delle, e quando se der licença aos demais pera se irem; e assi manda e encommenda muyto a todos que se algum pera louvor de nosso Senhor, e bem do povo christão deste bispado tiver apontamento ou alguma cousa que lhe pareça se deve tratar no Synodo, avise ao senhor metropolitano, por palavra ou escripto, por sy ou por interposta pessoa, pera se ver o que se nisso deve determinar.

DECRETO 3.°

A todos os presentes e auzentes seja notorio, e declarado que nenhum perjuizo se faz nem se seguirá a lugar algum, povo, ou bazar na preeminencia que pretender de se celebrar este Synodo

neste logar de Diamper, nem tão pouco alguma igreja, ou pessoa particular por razão dos lugares em que se assentarem neste Synodo, antes lhes ficará a todos seu direito, e privilegios inteiros em seu vigor como até agora tinhão: e se sobre esta, ou outras materias desta so rte tiverem algumas duvidas, as poderão levar ao illustrissimo metropolitano, e ouvidas as partes determinará o que for justiça.

linguae peritissimi, exponenda ab interprete perpenderent, et si quid minus apte malabarice fuisset redditum, simul cum aliis extra consessum praesentibus, tum indigenis, tum Lusitanis, utraque pollentibus lingua, ubi opus esset, corrigerent e vestigio, et emendarent.

DECRETUM I

III. Cunctis igitur congregatis, illustrissimus metropolitanus, sedens in faldistorio, una cum caeteris ad latera ordine suo consedentibus, dixit: 'In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti, trium Personarum et unici veri Dei. Amen. Placet ne vobis, fratres charissimi et ven. sacerdotes, filii mei in Christo dilectissimi, electi et procuratores populorum, ad laudem et gloriam SS. et Individuae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti, ad augmentum et exaltationem fidei catholicae et religionis christianae in hoc episcopatu Montensi, ad destructionem haeresum et errorum, quos in eo haereticorum et schismaticorum aliqui seminaverunt; librorumque a falsis doctrinis, quae ab illis in hujusmodi libris scriptae sunt, expurgationem; ad restaurandam perfectam istius Ecclesiae cum catholica et universali unionem; ad redintegrandam obedientiam debitam Summo Pontifici Romano, Universalis Ecclesiae Pastori, D. Petri in ejus cathedra successori, et Christi in terris vicario, a quo jam dudum ipsa discessit, ad simoniacam labem, quae in hac dioecesi invaluit eradicandam; ad rectam administrationem sacramentorum et ipsorum usum necessarium in Ecclesia, in posterum restituendum; ad rerum ecclesiasticarum, cleri et morum totius populi christiani hujus dioecesis reformationem, Synodum dioecesanam in Montanis celebrari?' Et dicto ab omnibus auditoque ‘Placet, iterum dixit reverendissimus metropolitanus:

IV. 'Dum ergo vobis placet, ven. fratres et filii in Christo dilectissimi, Synodum incipere, deprecantes Deum, a quo bona cuncta procedunt, oportet, ut ea quae sunt pertractanda, tum de pertinentibus ad catholicam fidem, tum etiam ad ecclesias, officia divina, sanctorum sacramentorum usum, et totius populi in moribus profectum, peramanter benigneque accipiatis, et deinceps auxilio divino obsequenter adimpleatis; et quae emendatione digna videbuntur, fideliter unusquisque vestrum Synodo aperiatis; quodsi praesentium alicui, quae dicentur vel tractabuntur displicuerint, procul ab omni contentionis umbra, personaliter coram omnibus mentem suam explicet; ut ita, mediante gratia divina, res discuti possint (quod unice prae oculis habere debemus), et in pristinum rectumque statum restituantur. Ita tamen ut in vobis nullum habeat locum contentio et discordia, ad justitiam et veritatem pervertendam, neque christianus vigor et sollicitudo inquirendi complectendique saniora consilia languescat.'

DECRETUM II

V. Praecipit Synodus, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis, ipso facto incurrenda, ne ullus ecclesiasticorum vel secularium, ex vocatis Synodum et in ea existentibus, e loco Diamperitano, ubi Synodus celebratur, absque expressa illustrissimi metropolitani facultate discedat, neque id fiat, nisi post celebrationem Synodi, decretis propria manu subscriptis, cunctisque licentia recedendi facta. Illud insuper praecipit, et enixe commendat, ut siquis ad laudem Domini nostri et in commune bonum christianorum hujus dioeceseos aliquid dignum de quo in Synodo agatur, animo praeconceperit, illud domino metropolitano, verbo vel scripto, per interpositam personam proponat, ut quod expedire videatur, decerni possit.

[merged small][ocr errors]

VI. Cunctis praesentibus et absentibus notum manifestumque sit nulli populo sive pago praejudicium futurum, quantum ad loci praeeminentiam, eo quod Synodus in hoc loco de Diamper celebretur, nec Ecclesiae aut personae alicui ex ordine consedendi in Synodo, immo omnia jura et privilegia, sicut antea, cuivis integra et in suo robore permansura; quod si super iis aut alia re consimili, aliquod suboriatur dubium, dom. metropolitano exhibeatur, ut partibus auditis, pro justitia decernat.

DECRETO 4.0

[ocr errors]

Conhecendo este Synodo que todo o bem he de Deos e que todo o dom perfeito dece do Padre dos lumes que dá a perfeita sabedoria aquelles que com humilde coração lha pedem, e juntamente sabendo que o principio da verdadeyra sabedoria he o temor do Senhor, amoestamos, e mandamos a todos os fieis christãos, assi ecclesiasticos como seculares, que estão juntos neste logar se confessem de suas culpas com verdadeyra contrição dellas, e os sacerdotes digão missa, e os que não são recebão o Santissimo Sacramento do altar, pedindo ao Senhor com devotas, é humildes orações o bom successo das cousas que se tratarem neste Synodo: pera o qual tambem se digão todos os dias em quanto durar o dito Synodo duas missas solemnes na igreja; huma os latinos ao Spirito Sancto, e outra os surianos á bemaventurada Virgem Maria nossa Senhora, de cuja honra e louvor em particular se hade tratar: as quaes missas se dirão a horas que não impidão a congregação, que todos os dias se ha de fazer na igreja das sete horas de pola menhã por diante, e assi mais todos os dias ao sol posto se cantarão ladainhas solemnes da igreja com huma commemoração a nossa Senhora pela mesma tenção do Synodo, assi os latinos como os surianos.

[ocr errors]

DECRETO 5.0

Pera atalhar o Synodo a alguns inconvenientes que podem succeder, e não dar lugar a contendas desnecessarias, e perjudiciaes, manda em virtude da sancta obediencia, e só pena de excommunhão ipso facto incurrenda, que em quanto durarem as congregações, e se fizerem juntas delle nenhuma pessoa secular ou ecclesiastica seja ousado a fazer ajuntamento algum com pessoas ecclesiasticas ou seculares pera tratar de cousas tocantes ao mesmo Synodo, ou a esta christandade sem expressa licença do dito illustrissimo metropolitano, mas tudo o que quizerem tratar seja em publico, e na congregação, tirando só aquelles ajuntamentos que o povo fizer propondoselhe alguma cousa sobre que ajão de consultar conforme o seu custume, e conforme á ordem do mesmo senhor metropolitano.

DECRETUM IV

[ocr errors]

VII. Cum prae oculis habeat haec Synodus 'quodlibet donum esse a Deo, et omne donum perfectum descendere a Patre luminum', qui perfectam tribuit sapientiam, cum cordis humilitate eam postulantibus, et praeterea 'quod initium sapientiae sit timor Domini', monemus et mandamus omnibus fidelibus christianis, tam ecclesiasticis, quam secularibus, hic congregatis, ut sua peccata cum animi dolore confiteantur, et sacerdotes sacrum celebrent; qui vero sacerdotes non fuerint, Sanctissimam Eucharistiam suscipiant, a Domino, devoto et humili corde, petentes optimum exitum rerum in Synodo pertractandarum. Ad eundem finem quotidie, durante Synodo, duae missae solemniter in ecclesia cantentur, a Latinis una de Spiritu Sancto, altera a Syris de B. Virgine Maria, Domina nostra, de cujus honore et gloria peculiariter agendum est. Hae missae celebrandae erunt horis, quae congregationem non impediant; quae congregatio quotidie hora septima matutina inchoabitur. Insuper quotidie etiam, post occasum solis, in ecclesia solemniter, tum a Latinis, tum a Syris, cantabuntur litaniae B. Virginis, cum ejusdem commemoratione.

DECRETUM V

VIII. Ad vitandas perturbationes, quae excitari possent, neve detur locus contentionibus non necessariis et praejudicialibus, praecipit Synodus, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis, ipso facto incurrenda, ut dum fiunt congregationes et synodales conventus, nullus sive secularis sive ecclesiasticus audeat simul cum aliis vel secularibus vel ecclesiasticis convenire ad discutiendas res ad hanc Synodum vel ad istam christianitatem pertinentes, absque expressa illustrissimi metropolitani facultate; verum omnia, quae pertractanda censuerint, palam et in congregatione proponant: excipimus autem illos conventus a populo fieri solitos, dum aliquid, de quo commune consilium audiri debet, occurrit, vel quae fiunt ex mandato ejusdem domini metropolitani.

U

« ÖncekiDevam »