Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

(100) Josephi Huzayae, seu Huzitae aut Hazayae (id est videntis): idem, pag. 23, 81, 100 et seq.

[blocks in formation]

Malachi: qui omnes sunt haeretici, etc.; Assem., tom. ш, pag. 104, et in Indice scriptor. nestorian.

(102) Legendum fortasse 'Mar Adai', id est 'Sanctum Adaeum'.

(103) Lege 'Diodorum'.

(104) Nemo pene dixerim, e sanctis patribus ita acriter adversariorum obloquutionibus atque calumniis divexatus fuit, uti S. Cyrillus Alexandrinus, Nestorius enim criminabatur, confusas esse a Cyrillo duas Christi naturas, atque hujus anathematismis suos anathematismos opponebat; Joan. Antiochenus, ut ipse Cyrillus in Apologetico scribit, asserebat eum cum impio Apollinario sentire, et execranda impiaque Arii et Eunomii dogmata approbare; omnia denique opera Cyrilli aboleri contendebant orientales: immo et recens scriptor quidam insimulavit Cyrillum quasi factionarium perturbatorem, qui tamen a Parisiensi archiepiscopo Harlaeo gravi censura repressus fuit, atque ad palinodiam compulsus die 16 aprilis anno 1693. Ast uti Joannes illo cum suis servente disputationis aestu, se illi infensissimum praebuit, ita defervescente ardore, ad mutuam amicitiam sincere rediit. Verum ni fallor occultum fomitem detexit simultatis in lib. Margaritar. Sobensis, part. 1, cap. 4, nempe quod nestoriani eum inter suos cum adnumerassent, eo delusi quod Theodorus Mopsuestenus, Nestorii praeceptor atque erroris praecursor, ipsi nuncupaverit Cyrillo duos in Jobum tomos aegerrime ferebant ab eodem ut transfuga impugnari; adeo ut per contemptum non Cyrillus, sed modo diminutivo et nominis et famae ab illis Cyrillulus appellitaretur. Vide Assem., tom. ш Biblioth., pag. 31. Quin et hoc etiam tempore marchio de Argens, tom. 1 Epist. judaicarum, quae iis diebus, jussu tribunalis S. officii Romanae inquisitionis, prae foribus templi S. Mariae super Minervam, manu carnificis, fuere traditae flammis, Cyrillum, cardinale Retz componit.

(105) Crozaeus legit Antistitum defunctorum.

(106) Non ingratam rem putamus lectori facturos, proferendo quo modo nestoriani diversos sentiendi modos de incarnatione Domini in synodis Ephesina et Chalcedonensi depingant. Inde factum est (ait Ebedjesus, metropolita Sobensis, tom. II Bibl. orient., pag. 355) ut christianorum caetus in tres sectas divisus fuerit. Primam quidem unam naturam et unam personam in Christo confitetur, quam Copti, et Aegyptii atque Aethiopes ex traditione Cyrilli, sui patriarchae, tenent; altera, quae duas naturas et unam personam asserit, Melchitarum dicitur, quippe ab imperatore vi (immo fide vera cogente) stabilita est; et hanc suscepere Romani, qui Franci appellantur, et Constantinopolitani Graeci, et omnes populi boreales, Rutheni scilicet, Alani, Circassi, Asiani Georgiani et reliqui ipsis finitimi. Franci vero ab illis discedunt in eo, quod Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere dicunt, et azyma ad sacrificium usurpant. Et geminae quidem praedictae sectae illam vocem Deipara susceperunt. Tertia autem secta, quae duas naturas et duas personas in Christo confitetur, nestorianorum appellatur; qui ita per injuriam et immerito nuncupati sunt: etenim Nestorius eos (antiquos) sequutus est, non ipsi Nestorium.' Plura bic lectori observanda erunt circa historiam sectarum. Porro Sobensis floruit anno Christi 1285, qui ad metropolim Sobae seu Nisibis evectus est anno 1290.

(107) Septenarium sacramentorum numerum agnoscunt nestoriani; at mirum quantum in iis recensendis dissentiant, Ebedjesus Sobae, lib. Margar., par. 4, cap. 1, ponit 1 sacerdotium, 2 baptisma, 3 oleum unctionis, 4 oblationem corporis et sanguinis Christi, 5 remissionem peccatorum, 6 sacrum fermentum (quid illud sit, dum de Eucharistia agetur explicabimus), 7 signum crucis. Timotheus II, lib. De sacram., inter sacramenta censet consecrationem ecclesiae et altaris, benedictionem monachorum et officium pro defunctis, et ad calcem libri meminit de indulgentia seu poenitentia; christiani divi Thomae sacramenta iantum baptismi, Eucharistiae et ordinis colebant; ast id ex ignoratione Cassanariorum recentiorum proveniebat: evin

citur enim ex antiquis Ecclesiae Malabarensis ritualibus, septem eos sacramenta cum Ecclesia catholica agnovisse.

(108) Cum baptisma nihil aliud significet nisi ablutionem, septem baptismatis seu ablutionum species enumerant orientales cum Ebedjesu, lib. Margar., pars iv, cap. 3, nimirum 1, baptisma commune; 2, legale; 3, baptisma ex traditione seniorum, dum sacra vasa abluuntur, calices, etc.; 4, baptisma Joannis; 5, baptisma Christi; 6, baptismus sanguinis ex illo Christi Baptismum habeo, quo baptizor, et multum coarctor, donec perficiatur'; 7, denique baptisma lacrymarum. Ex iis videre licet antiquam traditionem Ecclesiae de tribus baptismi speciebus, fluminis, sanguinis et flammis: ne omnia acatholici vanis scholasticorum insomniis tribuant. Timotheus vero II, lib. De sacram., cap. 3, sect. 4, De modis bap., octonarium celebrat numerum, nam ab eo recensetur: 1, baptismus diluvii; 2, baptismus in mari et in nube; 3, baptismus legalis per Moysen; 4, baptismus Joannis, per aquas tantum nimirum poenitentiae; 5, baptismus Domini nostri, qui est adoptionis filiorum per aquam et spiritum; 6, baptismus martyrum; 7, lacrymarum; 8, baptismus alter, per quam difficilis, quo baptizantur per ignem. Et forsitan isto intelligebat baptismate, purgatorium ignem.

(109) Ista non erat revera (uti putabant PP. Diamperitani) baptismi forma, ab illis cassanariis usurpata, sed proclamatio illius jam celebrati, quod perspicue constat ex ordine baptismi Chaldaeorum cod. syr. vatic., 16, et habetur tom. Iv Bibl. orient., pag. 241. Si vero ritualis verba perpendantur, formam potius confirmationis ea exhibent.

(110) In rituali nuper laudato syriaco ponitur haec forma, at in praesenti indicativi modi: baptizatur. Anno 1630 deputata fuit Romae congregatio theologorum super validitate baptismi Chaldaeorum, qui utebantur verbo eemad pro masculis, et eemdad pro foeminis, id est baptizatus aut baptizata est talis in nomine Patris, etc., forma de praeterito; quamquam ex actione baptizandi ad significandum de praesenti contraheretur, ut aliqui contendebant, decrevit tamen congregatio quod ad tollendam omnem erroris occasionem in sacramento adeo necessario, uterentur in posterum Chaldaei vel verbo praesentis indicativi aut imperativi; si vero vellent uti verbo indifferenti ad praeteritum et praesens, illud usurparent in significatione de praesenti. Recentiores autem Chaldaei totius duxerunt verbo uti de praesenti: ego te baptizo, serve Christi, talis, etc.; alii etiam syriacam et graecam formain usurparunt, dicentes: baptizatur talis, etc., quae quidem usitata est Graecorum forma, quidquid dicant aliqui scholastici, de quo vide inter alios anonymum, De re sacramentaria, et nostrum Berti in perpurgato et eximio opere De theol. discipl., lib. xxxi, cap. 8, prop. 2.

(111) Nestoriani negant peccatum originale; infantes vero et potissimum ex parentibus christianis progenitos asserunt nulla labe teneri; ista haeresis Pelagianorum a Theodoro Mopsuesteno pariter propugnata est, unde Nestorius, istius discipulus, eam arripere potuit; attamen secum pugnantes (qui heterodoxorum est character) iidem docent, omnes etiam parvulos, e christianis natos, baptismo indigere, quia ex peccato primi parentis nati sunt filii irae et servi peccati; adeo ut si infans, morti proximus, aquis baptizari non possit, eum oleo catechumenorum signent, quod loco aquae assumere ad baptizandum possunt et debent, ex Timoth. II patriarc. et Georgio Arbelensi, De baptis., quaesito 20.

(112) Perperam ait Crozaeus octiduum istud ritum esse Judaicum Lusitanorum.

(113) Nec recens, nec Malabaricae regionis propria, putanda est ista consuetudo aut abusus protrahendi baptismi tempus; is enim fuit Babyloniorum mos adeoque vetus, ut a seculo VIII aut sequenti repetendus sit. Etenim cum apud nestorianos ea viguerit disciplina, ut si eorum filii absque baptismo decederent, in poenam admissae incuriae quinquaginta dierum continentia in ipsos animadverterent, rogatus super hoc Georgius, Arbelae metropolita, quare id observandum esset, cum nullo canone aut SS. Patrum praescripto id constaret, ita respondit lib. De sacram., quaesit. 31: 'Respondeo, antiquis temporibus filios suos per annum duos tresve relinquebant parentes, et maxime montium pagorumque incolae, ac praesertim in locis, ubi neque ecclesiae, neque presbyteri erant, eorumque baptismum negligebant, ut sine illo decederent: ideo decretum fuit ut parentes continentiam observarent', etc. Nec dissimilis est casus nostrae Synodi. Florebat autem Arbelensis anno Christi 945.

(114) Nestoriani, cum asserant solum presbyterum ministrum esse baptismi, consequenter id denegant laicis; nec in quocumque necessitatis eventu eis baptizare permittunt, quod etiam tenent recentiores Graeci ex Arcud., De concord., lib. 1, cap. 11.

(115) Ex mera calumnia colligit ex hoc decreto Crozaeus novitium esse inventum Ecclesiae Romanae sacris uti oleis, propterea quia antiqua istorum christianorum Ecclesia illorum usum non agnoscebat: verum ista desuetudo nestorianorum inscitiae et cassanariorum ignorationi tribuenda est, non vero traditioni; etenim ritualis liber illorum, cod. syr. vatic., 16, meminit unctionis, eamque praescribit, cum iis sacerdotis verbis: 'ungitur hic talis', etc., deinde aqua tingitur ille, et deductus extra cancellos, confirmationem suscipit, per manus impositionem et unctionem chrismatis; signatque eum sacerdos pollice suo in fronte, dicens: baptizatus est et perfectus est talis', etc. Unde quod illi christiani, vel id non praestarent, aut certe id praestarent oleo nucis indicae, vulgo azeyte de cocos, exiguum afferre potest errori heterodoxorum solamen nullumque subsidium. Vide in dissert., n. 88, et Timothei II, lib. De sacram., qui cap. 3, sect. 6, inter partes essentiales baptismi, oleum enumerat: ‘aquam, oleum, sacerdotem'.

(116) Usitatissimum fuit inter Syros, praecipue nestorianos, nomine Jesu insigniri, adeo ut septem supra viginti memorentur scriptores orientales hoc ornati nomine in u tom. Bibliot. orient. Assemani, et undecim in III tomo. Vide act. vii, dec. 20.

(117) Plerique baptismum et confirmationem unum sacramentum esse idemque putarunt, eo quod continuo post ablutionem baptismalem conferretur ab orientalibus et occidentalibus; diversa tamen sunt sacramenta :

per illud enim efficimur filii Dei, per istud milites Christi constituimur. Nestoriani vocant hoc sacramentum 'perfectionem', atque dum ungitur chrismate, qui eum suscipit, proclamat minister: 'baptizatus est, et perfectus est talis', etc. Quia ut ait Arbelensis, lib. Declar. offic., tract. 5, De bapt., cap. 5: 'In perfectione designat (minister) Spiritum descendere tanquam linguas ignis, et sedere super unumquemque eorum'.

(118) Sane eo devenerunt ignorantiae nestoriani seculo XVI, ut hoc sacramentum non agnoscerent, ut ait Synodus; Joannes etiam Sulaka, dum professionem fidei Romae emitteret anno 1560 aut circiter, dixit: 'Confirmatione vero an veteres usi sint ignoro: monachus enim sum, et quis me id docuisset'; Josephus II patriarcha, cap. 4 Speculi, sect. 4, invehitur adversus nestorianos, eo quod sacro chrismate non uterentur. Sed quidquid sit de recentioribus nestorianis, antiqui certissime eo usi sunt, et chrisma agnoverunt, ut constat ex rituali, cod. vat. syr., 16, ex Timoth. II, lib. De sacram., cap. 3, sect. 9; Georgio Arbelen., De baptism., quaesit. 42 et seq. Igitur in hoc recesserunt recentiores, non modo a doctrina universalis Ecclesiae, verum etiam ab antiquis eorum magistris.

(119) Precibus etiam et invocatione Spiritus Sancti consecrationem fieri juxta Graecos, statuentes in illis formam consecrationis; Syros etiam in suis anaphoris et aliis ecclesiasticis libris illis adstipulari, immo et S. Ephraemum asseruerunt Renaudotius et Le Brun, quos tamen valida manu confutat praeter P. Bugeantium, societatis Jesu, novissime P. Petrus Benedictus in Antirrethico altero ad calcem tomi п Oper. syr. lat. S. Ephraem.

(120) Id quidem est contra Ecclesiae disciplinam, quae etiam in infantibus jejunium olim exigebat, sed fortasse haec relaxatio fuit necessaria ad promovendam sacrae communionis frequentiam in iis regionibus, in quibus Eucharistia non defertur ad infirmos, sed infirmi etiam Viatico muniendi ad eam sumendam deferuntur ad Ecclesiam, ut praescribitur in sequenti decreto. Mos deferendi aegros ad ecclesias seu monasteria, ut susciperent sacramentum unctionis extremae, vigebat anno 1597 in India occidentali; in Concilio autem Mexicano ejusdem ānni abrogatus est, et lib. 1, tit. 5, § 6, statutum: 'Ut tam immanis ac barbara consuetudo... radicitus extirpetur... externus enim impulsus (portitorum) aut mortem conciliat, aut saltem accelerat. Consule Goar in Euchologio, de ritu deferendi aegrotos ad ecclesiam, ad sacramenta suscipienda. Caeterum Malabarenses aegros ad ecclesiam asportabant, ut communicarent ne si Eucharistiam per vicos deferrent ad infirmos, ab ethnicis sacra mysteria illiberaliter tractarentur: vide Vinc. Mar., lib. 11, cap. 6.

(121) Legendum videtur 'Domine Deus', etc.

(122) Error fortasse typographi, et scribendum 'Domine Deus'.

(123) Abraham Ecchellensis in not. in Catalog. Ebedjesu testatur se legisse syriace liturgiam Diodori, quam merito Synodus memorar licet Renaudot, tom. 1 Liturg., pag. 622, nullam fuisse dicat Diodori liturgiam. Theodori liturgia habetur in Bibl. vatic., cod. syriac. vat., 18, et in Bibl. orient. Assemani, tom. 1, pag. 581, et tom. 1 Liturg. Renaudot., pag. 616, cujus initium: Domine Deus fortis'. Nestorius suam etiam condidit liturgiam, ut testatur Sobensis, et Leo Byzantinus, lib. III adversus eum, ait: 'Audet et aliud malum, aliam enim missam effutivit, in qua missa blasphemiis, non precationibus Eucharistiae mysterium opplevit'. Aliae exstant apud nestorianos liturgiae Narsetis, Barsumae et aliorum, quarum rarus aut nullus est usus.

(124) Hic ritus revera tolerari posset, cum etiam Ecclesia Romana praecipiat miscere particulam cum sanguine, dicendo: 'Haec commixtio et consecratio', etc. De ritu hujus intinctionis Schelestrate agit in Act. orient. (etiam extra missam), pag. 829, qui paulo antea scribit, quod in aliquibus ecclesiis orientis, etiam in missis praesanctificatorum, in quibus sanguis non consecratur, tamen crucem ducebant super hostiam cum cochleari sanguine intincto. Ecclesia tamen C. P. id omittebat, quod sanguinis intinctionem minus necessariam judicaret. Quod autem ea sit non tantum commixtio, verum et consecratio, et quomodo vide ap. Mabillon., tom. 11, Mus. itali, pag. LXXVI.

(125) Missas exotica lingua facere concesserunt Hadrianus II, Joan. VIII, Et Innoc. IV confirmavit facultatem celebrandi missam et officium divinum lingua sclavonica. Hic tamen non vernacula malabarica, sed syriaca permittitur in missae celebratione: quamquam etiam ipsi polleant alio idiomate, quod vocant sapientum, ut etiam fit inter Graecos, quodque vocari dicitur 'samoscardam': ut ut res sit, majestas mysteriorum non apte vulgari lingua servatur; cum ethnici quique rem mysticam, vel particulari idiomate, vel vocum involucris, a profano vulgo, abstruserint. Quomodo autem se gesserit Ecclesia Romana, cum idioma latinum erat vulgare, et qualiter voces praeter communem captum invenerit, vocando Eucharistiam ‘fermentum'; habetur in trat. Schelestrati De discipl. arcani.

(126) In orientis ecclesiis usus erat celebrandi super antimensiis; et in horum defectu super manibus diaconorum: celebre est illud Theodoriti, Cyrensis episcopi, in Cella Maris monachi reclusi, super manibus diaconorum celebrantis: rarissimum illud Luciani, martyris Antiocheni, qui vinculis constrictus, cum aliter celebrare non posset, pectore suo pro altari usus fuit: si tamen copia erat altaris consecrati, non super antimensiis, sed super illud celebrabant. Vide Catalan., tom. II Pont. Rom., pag. 280.

(127) Potius scribendum erat 'munnanonbo'; etenim lingua malabarica 'munnanonba' est jejunium triduanum: componitur enim ea vox ex 'munna' qui est numerus ternarius; et 'nojerba' quod est jejunium : vox autem illa, qua utitur Synodus est malabarico-lusitana. Hoc triduanum jejunium appellant nestoriani 'Jonae jejunium', seu jejunium Ninivitarum': quod observant orientales a feria illa 2 usque ad matutinum feriae 5. Occidentales vero usque ad sabbati matutinum.

(128) 'Fanon' est vox composita ex lusitano et malabarico. F. illud non habet lingua malabarica; videtur autem fanon' derivari 'pannam' quod genus est parvae monetae argenteae (quae pene aequivalet regali

hispano et julio romano), posito F. lusitano, quo carent Malabarici, pro P. Ludovicus Romanus Navigat., lib. iv, cap. II, ait loquendo de rege Calecut in Malabaria: 'Monetam cudii quam pardios appellant, et item minoris valoris monetam aliam, quae fano dicitur: hanc efficiunt 16, minutiores denarii'. Alias vocantur 'pardaos'.

(129) Loquitur Synodus de novissimis temporibus; nam antiquiori aevo, et paulo ante Synodum, confessionem in usu fuisse apud illos christianos dicemus in dissert. De moribus christ. S. Thom., de quibus Josephus Indus Romae testabatur dicens: 'Confitentur ut nos; Eucharistiam sumunt', etc., sed neque apud Indos omnino desierat. Etiam apud nestorianos conquerebatur eorum patriarcha Sulaka et Josephus II fere abrogatam esse confessionem, agente, ut videtur, Simeone Barmamam; idem fecerant in Aegypto seculo duodecimo tres Coptorum patriarchae, ne quidquam reclamantibus eorum doctoribus, et Syris Jacobitis. Recentes autem episcopi Chaldaei, e Babylonia missi ad Indos Malabarenses, hunc confessionis auricularis horrorem illis ingesserunt: ceterum apud omnes omnino christianos, hujus sacramenti nota fuit fides et disciplina: immo christiani nostri Malabarenses, post celebrationem Synodi ejusque decretorum observantiam, luculentissimo experimento didicerunt, quam salubre atque proficuum sit poenitentiae sacramentum, cum enim antea plures apud eos essent energumeni, vix jam unus inter illos reperitur, ut testatum facit Vincent. Mar., Viagg. all' Ind., lib. 11, cap. 6.

(130) Ad mononoibo' aut 'monononbo' id est, per illos dies ante quadragessimam, ubi omnes christiani ad ecclesiam etiam e silvis accedebant: vide supra dec. XIII.

(131) Sane hoc sacramentum antiquiori tempore notum erat illis christianis, ut dissert. de relig. ipsorum dicemus: quod etiam nestoriani habebant sub nomine 'olei unctionis. Illius tamen expresse meminit Georg. Arbelent, in Quaesitis de bapt. 42 et alibi, dicens in ecclesia asservari pro infirmis in vase quod vocant 'cornu gratiae sancti'. Sacramento isto et confirmatione carere eos ad praesens asserunt auctores gravissimi. Loco extremae unctionis signum crucis tamquam sacramentum obtrudunt, ut apparet ex Ebedjesu Sobensi, lib. Margaritae, par. Iv, cap. 1. Infirmos ungebant oleo olivarum benedicto, aliquas recitantes orationes; nunc autem quamdam massam conficiunt ex reliquis alicujus sancti, seu pulvere sepulchri ipsius, oleo et aqua subactam, quam vocant 'gratiam sancti N.' cujus sunt et reliquae. Malabarenses pulverem sepulchri Sancti Thomae asportabant pro aqua lustrali benedicenda; ut ait Gouvêa et nostra Synodus, actio viu, decret. 17, et pro infirmis; ex M. Paulo Veneto lib. 3, c. 17. Quod autem extremae unctionis loco etiam usi fuerint non apparet uspiam.

(132) Hic Synodi locus subobscurus est: ast cum nulla adsit ratio, quae suadeat Synodum in hac re, non tritam tenuisse sententiam; explicandum est ly feria sexta, per to pridie, id est feria quinta ad vesperam, inchoata jam sexta, prout mos erat Judaeis, quorum pesach' vel pascha non incipiebat die prima e septenario azymorum sed sub vesperam praecedentis. Vide Maurocenum in Via fidei, pag. 541.

(133) In editione lusitana habetur opus fuisse: novo invisibel et eterno sacerdotio. Porro quod ait invisıbile sacerdotium, typorum errorem putamus, sacerdotium enim visibile esse debet, ut respondeat sacrificio visibili novi Testamenti, quod Synodus intendit adstruere.

Quatenus vero illud vocat aeternum', non alia ratione id intelligere possumus (cum fides et velamina in patria reducenda sint, clara succedente visione) nisi eo quod Christus dicatur 'sacerdos in aeternum'; aut quia terminus durationis ipsius indefinitus est, et hac parte perpetuus: certum enim nobis est Christum nobiscum ita permansurum usque ad consummationem saeculi.

Rursus de visibilitate sacrificii nostri omnino videndus August., lib. x De civit. Dei, cap. 19, et notas Ludov. Vives super illum locum: cum enim homo constet, non tantum anima invisibili, sed etiam visibili corpore, aequum erat, ut in lege gratiae, illum ad perfectiora ducente, non solum menté et spiritu, verum et visibili corpore supremam adoraret excellentiam.

(131) Ita vocatur a Malabarensibus genus quoddam pacificae salutationis et auspicii liberalis, cum aliquem conveniunt, cassanarii chorum ingredientes, ritus autem 'casture' hujusmodi est, ut sibi invicem pacem apprecentur, apprehendentes manus, et indicem digitum osculantes, teste Vinc. Mar., lib. II, cap. 6. Crozaeus vero Hist. Christ. Ind., pag. 249, ait, ritum 'casture' importare, quod manus antiquioris cassanarii comprehendant alii, atque subinde ejus benedictionem accipiant; revera haec cerimonia signum est fraternae caritatis et communionis; subjectionem etiam atque fidem fortasse indicat: prisci enim vocabant mancipationem similem ritum, quo clientes manus suas inter manus ponebant dominorum, in signum fidelitatis et submissionis Vico, Scient. nova, lib. 5, pag. 441.

(135) Privatam etiam officii recitationem ex obligatione ad primaeva Ecclesiae tempora referendam esse, videtur; ut Rutheni aliique non bene morati contrariam corruptelam induxerint, namque non tantum clericos, verum etiam laicos, ad id teneri ex decretis arab. Nicenis apparet, cum jubeant ista decret. 17 'orare septies in die debent omnes christifideles'. Nestoriani etiam, teste Sobense, tenentur tam presbyteri, quam laici aut seculares ad quatuor horas canonicas, Matutinas nempe, nocturnas, vespertinas et apodipnon, ante somnum, quod significat idem ac post coenam. De quod vide Sanctiones arabicas Nicaenas, dec. 17 et 18; et Assem., Dissert. de Syris nestor., pag. 338. Cardinalis Thomasius egregiam dissertationem concinnavit De privato ecclesiasticorum officiorum breviario extra chorum, omnino legendam, apud Josephum Blanchinium, congreg. Sancti Filippi Nerii alumnum, par. II, tom. 1 operum laudati card., edit. Romae 1741, pag. 460 et seqq.

(136) Inter antiquos nestorianos habitu non distinguebantur a laicis ecclesiastici, etiam episcopi et patriarchae; hodie etiam vestibus utuntur cujuscumque indiscriminatim coloris. Adeas Navigat. novi orbis, cap. 134, et dissert. Assemani De Syr. nestorian., pag. 337. Ex testimonio Timothei I, patriarchae nestorianorum, videtur clericos seculares apud eos vestibus albis usos esse, monachos et episcopos nigris. Niger color atque

caeruleus in occidente clericis fuit usitatus, praesertim in Hispania, usque ad sec. xv: etenim S. Joannes a S. Facundo, antequam nostrum eremitarum ordinem illustraret, e duabus meliorem, quam habebat, caeruleam vestem pauperi dedit. In ejus Vita.

(17) Campestria' dicuntur succintoria partium iahonestarum: vide P. Aug., lib. 14 De civit. Dei, cap. 17, cui perizomata primorum parentum 'campestria' sunt.

(138) In originali habetur 'chatinarias'.

(139) In originali legitur 'taregas'.

(140) Quae adversus hoc decretum Synodi effutivit Crozaeus, vindicantur infra in dissert. apologetica pro Synodo, num. 100, hic tantum in antecessum dicimus nestorianos matrimonium permittere presbyteris et diaconis, etiam post susceptionem ordinum; immo id monachis monialibusque indulgent. Nec recens est inter eos corruptela hujusmodi. Memoratur autem qui primus omnium eam induxerit, Barsumas Nisibenus, pro episcopis et presbyteris, quo mortuo, Babaeus eamdem licentiam catholico metropolitis, sacerdotibus, diaconis et monachis laxavit. At postea Mar-Abas catholico, et episcopis nuptias vetuit, et haec est hodierna ipsorum consuetudo. Hujusmodi matrimonia quoad monachos saltem valida censentur, isti enim vere tales dici non possunt, qui castitatem nullatenus expresse aut tacite vovent; at nulli hodie nestoriani monachi extant in oriente; sicuti nec erant in Malabaria tempore nostrae Synodi. De iis vero, qui post susceptos ordines contrahunt, tenet Arcudius, lib. 7, cap. 40, valide id facere, ex praesenti potissimum Graecorum consuetudine, qua horum conjugia non dirimunt, sed uxoratos ab exercitio tantum ordinum deponunt. Sed ex Can. Trull., 3, ista conjugia irrita ac invalida aestimanda esse videtur, dum statuit, quod 'eorum nefario manifeste dissoluto conjugio, nequaquam ad altiorem gradum promoveantur': unde Graeci, qui ea rata censent, et sola suspensione id criminis castigant, majorum suorum statutae adversantur disciplinae, maxime autem omnium nestoriani, qui digamiam et polygamiam suis permittunt; orientis enim disciplina, quae laicis vix concessit bigamiam, trigamiam vero, nonnisi invito anno, quo pacto istis octavas nuptias indulsisse dicetur? Certe anno 1628 inquisitum est super presbyterorum et diaconorum Chaldaeorum matrimoniis et sac. cong. de propaganda fide, decrevit ne illi deinceps conjugia inirent; et anno 1693 ejusdem congreg., jussu Jacobus Bensaminus, Chaldaeus, nestoriani patriarchae vigarius, uxorem, quam post ordinationem duxerat, dimisit: novissime etiam sac. inquisitionis tribunal romanum irritum declaravit conjugium cujusdam diaconi Chaldaei, qui hic in urbe nupserat. Vide Assem., Dissert. de Syr. nestor., pag. 330. Solis autem diaconis in Ecclesia Graeca, si in ordinatione contestarentur non posse se continere, aliquando permissum fuit uxores post ordinationem ducere; immo ex laudabili ipsorum disciplina etiam ab uxoribus ante ordines duetis temperarunt antiquitus Graeci; licet nulla universalis legis necessitate, ad hoc videantur astricti: quod dici non potest de Graecis episcopis, post statutum Concilii Quinisexti anni 602, e cujus Concilii lege confirmata, licitum est Graecis presbyteris, diaconis et subdiaconis retinere uxores legitimas, ante ordinationem ductas, iisque consuescere.

In Ecclesia autem Latina majorum clericorum continentia semper servata fuit: subdiaconi vero nec semper nec universe lege continentiae astricti fuere, sed varia fuit circa hos disciplina, maxime in nostra Hispania. De hoc videndi el Tournely, De sacram. ordinis, quaest. ultima, et apologia anonymi pro statutis S. Gregorii VII, apud Harduinum, tom. IV Collection. Concilior., a colum. 1521, ubi celibatus sacrorum hominum validissime ac subtilissime vindicatur.

(141) In textu habetur: primos com irmãos.

(142) Filhos de irmãos.

(143) E tios, irmãos de pay ou mãy.

(141) E no terceyro primos segundos.

(145) Filhos de primos com irmãos.

(146) E tios primos com irmãos de pay ou mãy.

(147) No quarto, primos terceyros, filhos de primos segundos, e netos de primos com irmãos, e tios primos segundos de pay ou mãy, e primos com irmãos de avô ou avó. Combinationes graduum et personarum inter se, quibus matrimonium intra quatuor illos gradus prohibentur, plurimae, praeter allatas a Synodo, recenseri possent. Et quidem nestoriani gradus consanguinitatis et affinitatis observant, de quo vide Jesujabum Arzunitam, can. 13, et Timotheum, can. 18. Omnium autem diffusior est in recensendis personis Ebedjesus Sobens, Epit. can., pars 1, cap. 1, qui designat quinque supra sexaginta foeminas, totidemque Mares, quibus ex propinquitate interdicitur conjugium. Ad Graecos autem propius accedunt, quam ad Latinos, in recensendis gradibus; de discrimine vero inter Graecos et Latinos vide Arcudium, lib. vii, cap. 30.

(148) Oryza in nuptiis uti, non absimilis est superstitio illi, quae inter contrahendum in usu fuit apud Romanos, qui farre nuptias celebrabant, et per frugem et molam falsam conjugebantur per pont. max., seu Dialem flaminem: unde 'confarreati' et 'confarreatio' dicta sunt.

(149) Ad normam hujus decreti, simile edidit pro Indis card. Turnonius an. 1704, vetans impuberum connubia, etenim infantes sex aut septem annorum, interdum etiam in teneriori aetate matrimoniam indissolubile contrahebant. Exortis etiam dubiis, declaratum fuit a cong. eminentissimorum anno 1733 servandam esse formam a Tridentino Concilio praescriptam, ubi publicatum sit, et ejus observantia non sit impossibilis, quam declarationem confirmavit. Clem. XII anno 1734 in constit. Compertum; cui novum robur addidit Bened. XIV anno 1744 constit. Omnium sollicitudinum.

« ÖncekiDevam »