Sayfadaki görseller
PDF
ePub

(150) Nestoriani Indi Malabarenses aliique, qui sacris oleis non utuntur, atque pro oleo infirmorum usurpant massam quamdam ex oleo, aqua et pulvere, seu reliquiis alicujus sancti, quam vocant 'Hainana' seu Taibutha', id est 'Gratia talis sancti', omnino descivere, non modo a doctrina universalis Ecclesiae, verum etiam a propriis ipsorum doctoribus, ut facile novitatis revinci possint; quidquid in contrarium nitatur Crozaeus, de quo vide Assem., Bib. orient., tom. Iv, pag. 277, omnia erudite atque perpolite enodantem, et not. ad Synod. nostram, act. iv, dec. 14. Apud orientales Syros oleum infirmorum vocatur 'lampas'.

(151) Patriarcha Maronitarum benedicit etiam oleum sacrum feria v, quam vocant 'mysteriorum', quod oleum vocatur ab ipsis Maronitis ‘lampas major', contra distincte ad oleum, quod a solis presbyteris benedicitur, quod 'lampas minor' appellatur. Hoc autem consecratur a septem presbyteris, aut saltem tribus, idque ex delegatione, cum saepissime oleum a patriarcha benedictum deficiat, eo quod non nisi semel intra septennium illud 'lampadis majoris' officium celebret.

(152) Apostolorum festa celebrabant nestoriani non iisdem diebus, in quibus eos colit Ecclesia nostra, sed in dominicis vel feriis sextis; nullum autem festum aut memoria instituta erat de circumcisione Domini et de Virginis conceptione: et ut scribit Vincent. Mar. a S. Cathar., lib. II, cap. 6, nullos colebant festos dies praeter dominicos, nisi festa Christi Domini, nativitatem et assumptionem Christi Deiparae, et apostolorum solemnitates.

(153) Ter in anno memoriam D. Thomae apostoli colebant Indi Malabarenses, nimirum die 3 julii, 18 decembris et 21 ejusdem mensis. Vide Gouv., Ilin. Menes., fol. 77.

(154) Festum hoc institutum est in memoriam sudoris, qui e marmorea D. Thomae cruce scaturiit anno 1557 in Meliapore, quod ostentum pluries postea visum est: vide Gouv., Itin. Menes., fol. 77, et dissert. nostras, num. 48. Nec minus celebris habetur crux cranganorensis, quae cum sit marmorea non secus ac alia, visa est non semel in sublime elevata atque splendidissimo lumine radians: consule Vinc. Mar., lib. II, cap. 2. Cruces autem D. Thomae eam exprimunt figuram juxta laudatum auctorem, quam prae se fert crux equitum S. Mauritii in Sabaudia, et ex Gouv. crux lusitanica equitum de Avis.

(155) Legendum esse videtur 'munnanorba', quod est jejunium trium dierum, ex malabarico 'munna', id est 'numerus ternarius', et 'nojerba: jejunio'; non vero 'munaneba', ut in textu Synodi, aut 'monobbio', ut scribit Vinc. M., lib. 11, cap. 6. Vide supra num. cxxxII.

(156) 'Nercha' est convivii parandi turbae fidelium in ecclesiam certis solemnitatibus confluentium, votum seu sponsio, in quo fercula oryzae et fructus aliqui nucis indicae lacte conditi exhibentur, longo ordine cunctis utriusque sexus etiam inopibus intra ecclesiam in terra considentibus; sacerdotes autem in gradibus sedent altaris. Fit convivium peracta missa, in qua omnes communicant, recitatis prius quibusdam precibus, quas finito prandio prosequuntur. Quae convivia priscas agapes non modo referunt, sed aemulantur. Quum ea fiunt pro defunctis vocantur 'chata' aut 'ceruta'. 'Nercha' autem plerumque fit in anniversario dedicationis ecclesiae, et in praecipuis solemnitatibus, et in aliquorum nuptiis.

(157) Sanctissimum nomen 'Jesu' syriace ex hebraico dicitur Jescivang', cum littera ain in fine; perfidi autem Hebraei pronuntiant contumeliose ‘Isciu', cujus significationem vide apud Maurocenum in Via fid., pag. 1401. Frequens est apud orientales ex eo nomina componere, ut 'Jesuabj', Jesus dedit; 'Jesudad', idem; 'Jesuphani', Jesus exaudivit ; 'Kamjesus', surrexit Jesus: 'Sabrjesus', spes Jesu; 'Abdjesus', servus Jesu; quae omnia, ut superius vidimus, in textu lusitanico et in versione gallica Renaudotii sunt valde corrupta; non secus atque hoc malabaricum nomen ‘lyo', quod certe legi debet ‘Iso', id est ‘Isus', vel ut Graeci pronuntiant 'Jesus', id est 'Jescivang'; Malabares enim carent litera gutturali ain, non secus ac Latini et Graeci: vide superius in Synodo pag. 128 (nostra pag. 217, et annot. (116).

(158) Crozaeus asserit horum nomina fuisse 'Sapor' et 'Perozes', et quasi ingentis piaculi reum traducit Gouveam et PP. Diamperenses, quod ipsos Xabro et Prodh vocitaverint; hoc tamen levissimum crimen (si tale videtur) a proferendi modo inter Indos, aut celeritate loquendi ipsorum, facillime admitti potuit ab hominibus Europaeis: vide Le Quien, tom. 11 Orien. christ., col. 1275.

(159) Qui de rebus Indiae pertractarunt Josephus Indus, Crozaeus aliique asserunt nestorianos nullam SS. imaginem aut icones venerari, cruce Domini excepta; contrarium autem ostendit eruditissime, ut assolet, Assem., tom. IV Bibl. orient., pag. 350, ita ut etiam latissime jam propagata haeresi, SS. et imaginum apud eos cultus integer illibatusque permanserit. Unde quod ait Synodus, id ex defectu pictorum in Malabaria, vel suggestione Hebraeorum ibi degentium, accidisse aestimandum est.

(160) Praeter 'naires', quo nomine veniunt bracmanes, principes et christiani Sancti Thomae, reliqui recensentur tanquam obscuri abjectique generis, qui pluribus variisque nominibus vocantur 'parreas, polleas, chegos', etc. 'Malleas' vero dicebantur illi, qui montana incolebant et juga montis Gattis', qui utpote melioris indolis Menessio cordi erant, atque ad ipsos missionarios direxit.

(161) Prae aliis solemne habent festum 'ona' Malabarici, in quo credunt deum Visnu larvatum advenire in mundum, ut exploret cominus mortalium indigentiam et iis necessaria provideat, quo tempore nova sumunt tegumenta, et milites praecipue imbellia ista et umbratilia praelia instruunt, ut Synodus recenset.

(162) Cuncta haec nomina significant talismanes, amuleta aut inscripta phylacteria, quae ad avertenda mala superstitiose plurimi e collo suspendunt aut secum gestant, quod a Conc. Laodiceno praesertim clericis prohibetur. Ea etiam gestantes anathemate ferit Concil. Roman. sub Gregor. II anno 721, cap. xi, et in eos acriter invehitur Zacharias Papa epist. I ad Bonifac. Risum autem quis teneat, si perpenderit rabbinorum

קמיע

superstitiosa inscripta brevicula? Mulieres Hebraeae cingunt recens natum vita, e qua pendent y'up ‘Kamiangh' cum nomine 'Sciaddai', id est omnipotentis simulque aliis angelorum atque doemonum, idque ne fascino laedantur, aut occidantur ab illa Lilith aut nocturna strige. Vide Maurocenum, pag. 112 et 156, apologiam horum legi insulsissimam Romae, auctore Rab. Tannaquillo Cortos.

(163) Vide superiorem notam ad dec. vii.

(164) Cum adoptio, certis solemnitatibus adhibitis, peragi deberet apud praetorem aut praesidem vel alium magistrátum, apud quem erat legis actio, episcopus vero Malabaricus ordinarius esset judex et magistratus christianorum divi Thomae, aptissime statuit Synodus adoptionem coram praesule celebrandam esse.

SYNODUS TUNKINENSIS

AN. MDCLXX

Synodus Tunchinensis, a Petro, vicario apostolico episcopoque Berytensi, coacta, approbatur

CLEMENS PAPA X

AD FUTURAM REI MEMORIAM1

Apostolatus officium, quod inscrutabilis di- | runt venerabiles et dilectissimi magistri Franvinae sapientiae atque bonitatis Altitudo humi- ciscus Deydier, in sacra theologia doctor et vilitati nostrae committere dignata est, salubriter carius noster generalis in hocce regno, Jacobus exequi, adjuvante Domino, jugiter satagentes, de Bourges, Gabriel Bouchard, baccalaureus illa, quae a catholicis antistibus, in partem sol- Sorbonicus, missionarii apostolici, Benedictus licitudinis nostrae vocatis, pro foelici Dominici | Van-hien, natus annis 54, Joannes Van-hoe, nagregis sibi commissi regimine, ac christianae tus annis 46, Martinus, natus annis 68, Antoreligionis catholicaeque fidei propagatione et nius Van-ke, natus annis 56, Philippus Vanprogressu, prudenti providaque pietate salubri- nhiou, natus annis 52, Simon Kien, natus annis ter constituta et ordinata esse noscuntur, ut fir- 60, Jacobus Van-chiu, natus annis 46, Titus ma atque stabilia persistant, apostolici munimi- Van-tri, natus annis 30, Leo Van-trou, natus nis nostri patrocinio libenter roboramus. annis 46. Omnes antea per plures annos in hoc regno catechistarum officiis functi, nunc vero ad sacrum presbyteratus ordinem promoti, ut maxime hujus Ecclesiae necessitati succurrant, de quorum consilio, solitis precibus ad eum fusis, ardentiusque implorata Spiritus Sancti gratia, in pago Diughieu provinciae Kinam, constitutiones sequentes edidimus:

1. Exponi siquidem nobis nuper fecit venerabilis frater Petrus, episcopus Berytensis, vicarius apostolicus, in Tunchino aliisque Sinarum partibus ab hac sancta sede apostolica deputatus, quod ipse pro foelici salubrique Christi fidelium earundem partium, curae suae pastorali commissorum, in via mandatorum directione, ac christianae fidei et religionis propagatione, piorumque operum progressu et incremento, Synodum in Tunchino die xiv februarii MDCLXX celebravit, multaque in illa statuta, decreta et ordinationes edidit, quae nuper a particulari congregatione venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium, negotiis propagandae fidei praepositorum, revisa sunt, tenoris qui sequitur:

'Ex quo datum est nobis in Tunchinense regnum ingredi, id unum prae animo habuimus, ut majorem Dei gloriam ac infidelium conversionem promoveremus. Cum autem inter varia, quae suppetebant media, maxime prae ceteris conducere videretur Synodi celebratio, convocavimus eos omnes, quorum consiliis in praesenti negotio uti possemus. Die igitur xiv februarii MDCLXX, coram nobis Petro Lambert, Dei et apostolicae sedis gratia, episcopo Berytensi, vicario apostolico Sinarum, Tunchini, et juxta brevia Sanctissimi domini nostri Papae Alexandri VII, data die Ix septembris MDCLIX, die IV februarii MDCLXIV, XIII martii MDCLXV, convene

I. Humillimae agentur gratiae Sanctissimo domino nostro Papae, quod singulari beneficio huic nascenti Ecclesiae episcopum dignatus sit concedere.

II. Diplomata ac privilegia nobis a S. sede concessa, jam antea, nempe 1 octobris proxime elapsi, in urbe regia, praesente P. Dominico Fuciti, societatis Jesu, lecta, et a praecipuis catechistis et Christi fidelibus admissa, in parochiis intra missarum solemnia et conventibus christianorum, quam primum promulgabuntur. Itemque declarabitur omnibus, quod nullus sacerdos sive saecularis sive regularis, qualiscumque sit, possit in hoc regno Tunchini a peccatis absolvere sine nostra aut vicarii nostri generalis approbatione, quae quidem, ubi opus fuerit, revocari possit juxta breve Clementis IX, datum XIII septembris MDCLXIX, quod incipit: 'Speculatores', quo omnibus, sive saecularibus, sive religiosis, etiam societatis Jesu, prohibuit, ne absque vicariorum apostolicorum licentia, ullum sacramentum administrarent in locis dictorum vicariorum apostolicorum curae commissis.

III. Quia hoc regnum in quinque provin

1 Levy Maria Jordão, Bullarium patronatus Portugalliae, tom. п, pag. 138.

« ÖncekiDevam »