Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CONVENTIO ET JURAMENTUM

FACTUM A CHRISTIANIS S. THOMAE, OB ADVENTUM ARCHIEPISCOPI
(JOANNIS RIBEIRO)'

Anno a nativitate Christi 1704, et anno Collam 879, die 20 junii, Carturti in ecclesia parva, nos omnes deputati Ecclesiarum, quae sitae sunt a Puttotta versus meridiem, in unum congregati, coram domino archidiacono, statuimus et scripsimus hoc negotium: nempe permanere ita quousque nostrae querimoniae rationem audiens, Summus Pontifex decernat ac indulgeat, quod, sicuti anteactis temporibus usque in praesens, episcopus ex ordine carmelitarum, ejusdemque ordinis patres, in nostris molestiis ac acerbitatibus consolati nos sunt, et nostrum promoverunt profectum, ita deinceps facere pergant.

(Deinde refractarios conventionis hujus et juramenti excommunicando, ita clausulam extremam imponunt:)

In cujus rei testes advocamus D. N. Jesum Christum, Beatissimam Virginem ac apostolos duodecim. Abraham sacerdos Georgius sac. Thomas sac. Georgius alter, sac.-Ale

[ocr errors]

=

xander sac. Jacobus sac. Joseph sacerdos.

=

=

[ocr errors]

(Quae tandem acta attestatur Verapoli die 20 novembris 1704 F. Angelus Franciscus a S. Theresia, episcopus Metellopolitanus.)

1 Raulin, Historia Ecclesiae Malabaricae, pag. 447.

Joannes Ribeiro, Lusitanus, ex societate Jesu, creatus archiepiscopus anno 1701, die 5 decembris. De eo multa tradit Raulinius (pag. 446 et seq.), sed allucinatur, dum ait eum vixisse usque ad annum 1720, nam mortuus est in seminario Ambalacatae, cujus olim rector erat, die 24 januarii anno 1716.

ERRATA

Pag. 313, lin. 4.2, ubi legitur XXXV, legendum XXV.

Alia, quae minutiora facile a quovis videri et corrigi possunt, omisimus.

INDICES

:

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »