Venerabilis Bedae opera historica minora

Ön Kapak
Sumptibus Societatis, 1841 - 359 sayfa

Kitabın içinden

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 242 - Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: 24 qui non diligit me, sermones meos non servat.
Sayfa 208 - Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui.
Sayfa 80 - Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
Sayfa 211 - Sic enim fit, ut ccetus omnis fidelium quomodo fidelis esse, qua se firmitate credendi contra immundorum spirituum certamina muñiré atque armare debeat, discat : sic, ut chorus omnis Deo supplicantium quid maxime a Divina dementia quaeri oporteat, agnoscat.
Sayfa 211 - Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt, etiam haec optime didicisse certissimum est : sed idiotas, hoc est, eos qui propriae tantum linguae notitiam habent, haec ipsa sua lingua discere, ac sedulo decantare facito.
Sayfa 79 - Aidan quippe qui primus ejusdem loci episcopus fuit, monachus erat et monachicam cum suis omnibus vitam semper agere solebat. Unde ab illo omnes loci ipsius antistites usque hodie sic episcopale exercent officium ut regente monasterium abbate quem ipsi cum consilio fratrum elegerint omnes presbyteri, diaconi, cantores lectores ceterique gradus ecclesiastici monachicam per omnia cum ipso episcopo regulam servent.
Sayfa 216 - ... pertineant, una cum ipso monasterio curam gerat episcopalem : aut si forte in ipso monasterio qui episcopus ordinari debeat inveniri nequeat, in ipsorum tarnen juxta statuta canonum pendeat examine, qui de sua diócesi ordinetur antistes.
Sayfa 149 - Dei genetricis, quam in monasterio majore fecerat, ecelesiam in gyro coronaret, adtulit ; imagines quoque ad ornandum monasterium ecclesiamque beati Pauli Apostoli, de concordia Veteris et Novi Testamenti, summa ratione compositas, exhibuit : verbi gratia, Isaac ligna, quibus immolaretur, portantem ; et Dominum crucem, in qua pateretur, seque portantem, proxima super invicem regione, pictura conjunxit. Item serpenti in eremo a Moyse exaltato, Filium hominis in cruce exaltatum comparavit.
Sayfa 118 - ... navem, ac domum salvi redite. Cum autem Deus susceperit animam meam, sepelite me in hac mansione juxta oratorium meum ad meridiem, contra orientalem plagam sanctae crucis, quam ibidem erexi. Est autem ad aquilonalem ejusdem oratorii partem sarcophagum terrœ cespite abditum, quod olim mihi Cudda venerabilis abbas donavit. In hoc meum corpus reponite, involventes in sindone, quam invenietis istic.
Sayfa 260 - Cuthberti scribere exordiar, et qualem se vel ante episcopatum, vel in episcopatu, gesserit ; quamvis nequáquam ad omnes illius potuerim pervenire virtutes ; ideo enim ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset. Quamquam etiam ex his, quae nobis comperta erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur, simul et legentibus consulendum fuit, ne quod...

Kaynakça bilgileri