Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quia si recordatur, et contentum tenet, sermo tamen deficit. Multa namque per intellectum videmus, quibus signa vocalia desunt, quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem Metaphorismorum : Multa enim per lumen intellectuale vidit, quæ sermone proprio nequit exprimere. Postea dicit se dicturum illa quæ de Regno Cœlesti retinere potuit, et hoc dicit esse materiam sui operis, quæ qualia sint, et quanta, in parte executiva patebit. Deinde cum dicit: O bone Apollo, facit invocationem suam. Et dividitur ista pars in partes duas : in prima invocando petit : in secunda suadet Apollini petitionem factam, remunerationem quandam prænuntians, et incipit secunda pars ibi: O divina virtus. Prima pars dividitur in partes duas. In prima petit divinum auxilium, in secunda tangit necessitatem suæ petitionis, quod est justificare ipsam sibi. Hucusque alterum jugum Parnasi, hæc est sententia secundæ partis prologi in generali in speciali vero non exponit ad præsens; urget enim me rei familiaris angustia, ut hæc, et alia utilia Reipublicæ derelinquere oporteat. Sed spero de Magnificentia vestra, ut aliter habeatur procedendi ad utilem expositionem facultas. In parte vero executiva, quæ fuit divisa contra totum prologum, nec dividendo, nec sententiando quicquam dicetur ad præsens, nisi hoc, quod ubi procedetur ascendendo de Cœlo in Cœlum, et recitabitur in animabus beatis inventis, et quolibet orbe, et quo vera illa beatitudo in sententia veritatis principio consistit, ut patet per Joannem ibi, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te Deum verum etc. Et per Boetium in 3. de Consolatione, Ibi te cernere finis; inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus ab eis tanquam videntibus omnem veritatem multa quærentur, quæ magnam habent utilitatem, et

delectationem. Et quia invento principio, seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius quæratur cum sit A. . (alpha et omega) idest principium et finis, ut visio Joannis designat, in ipso Deo terminatus Tractatus, qui est benedictus in sæcula sæculorum.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CANTIGA TERZA

PARADISO

CANTO PRIMO

La gloria di Colui che tutto move,
Per l'Universo penetra e risplende

In una

parte più, e meno altrove.

Nel Ciel che più della sua luce prende,
Fui io, e vidi cose che ridire

Nè sa, nè può qual di lassù discende;

[blocks in formation]

6

« ÖncekiDevam »