Sayfadaki görseller
PDF
ePub

:

frustra: nam commisso bis prælio, nostri omnia ad bellum contra catholica fidei hostes opportuna: militum exercitus: armorum ac comeatus præsidia ultro offerat: præsertim si mare rubrum suo coniunctum dominio ura classis traiiciat: ubi comodissime utriusque uires iungi possent. Haud exiguũ adorande & uere crucis lignum ad nos mit tit uiros uafros & industrios poscens quorum ingenio & artificio a Sulcani territorio & Regione Nilu deflecti aliqua diuerti posse existimat aderant tunc apud nostrũ prefectum a Narsingue Rege legati, Rege Genti li adeo potentissimo, ut mille & quingentos belligeros Elephantes armatorum equitũ qua draginta millia præter innumerũ peditũ nu merum suo arbitrio in aciem paruo negotio proferre tantuque agri possidere perhibeatur quantu semestri itinere uix emettiri possit, huic plures Reges ac Satrapes parent, quorum nõ nulli maritimis oris proximi nobis sunt tri butarii. Apud Alfonsum & Cambaye Regis legatus, terra marique potentissimi, atque in ter Mauros maximi. Item a Zabayo Goe quondam dño, atque a Rege Grosapa, Aliique complures Regum Satrapumque legati a no stro prefecto fedus pacemque ultro exorantes ac sua munera singuli afferentes, in hac etiã quæ proxime appulit classe ab Armuzii Re ge legatus cum multis margaritarum rerumque pretiosarum donis, in signum uidelicet fide litatis & recognitionis ad nos uenit: Hunc Regem Alfonsus idem urbe oppulētissima & precipuo emporio Armusio ui capto quin decim millium Seraphinorum, ea est aurea moneta ducatis equiualens, annuum nobis

:

tributarium effecerat. Inter hos successus Pater Beatissime Diuino suffragante numine per uniuersam Indiam plurimi Spiritus sancti gratia igneque afflati depositis gêtilitiis erroribus indies ad nostram religionem co uersi ueram dei fidem agnoscunt, obque Deo Opt. Max. summæ gratiæ sunt merito refe rendæ quod tam procul a nostro orbe, in tam remotis regionibus, quo ne fama quidẽ sui sanctissimi nominis penetrauerat, nostra nunc sedula opera, suam ueram fidem cultumque celebrari, publicari, ac propagari dignatus sit unde proculdubio diuina fauen te clementia sperandũ est, cum nunc Prefectus noster ad mare rubrũ ut eius ostio occupato Sarracenis earum partiu comertia interdicat relictis in India oportunis presidiis ingenti classe properat ut ibi coniunctis sub Crucis uexillo presbyteri Ioannis nostrisque uiribus maximum dei obsequium, & Mau metice secte detrimentum & ignominia sequatur, extremaque Orientis ora, quo & sacras Apostolorum uoces, intonuisse compertum est occidentali nostræ propediem iungatur, & ad ueri dei cultum ipsius suffragante numine traducatur. S. Sedi Apostolicæ ac tuæ sanctitati ut optimo pastori Christia ni gregis more debitum obsequium & obe dientiam oblatura. Bene ualeat Beatitudo tua, quam pientissimus Deus diu ac felicissime conseruare & augere ad uotum dignetur. Dat. in Vrbe nostra Olisipone. 8. idus Junias Anno Dñi. M.D.XIII.

Romæ impressum per Jacobum

Mazochium. 9. Augusti.

RY

TY

« ÖncekiDevam »