Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Règlements.

M. Herménégilde Bouffard est exclu en vertu du N° 15 des

Archevêché de Québec, 1 octobre 1903,

H. TETU, Pre, secrétaire.

QUÆSTIONES ANNO 1904

COLLATIONIBUS THEOLOGICIS IN DIŒECESI QUEBECENSI DISCUTIENDIS

MENSE JANUARIO

Jacobus rem habuit cum puella Margarita quæ prægnans facta est. Ambo sunt catholici et pertinent ad tribum Algonquinorum. Margaritæ, patre orbatæ, adhuc superest mater. Statim ac dux Algonquinorum rescivit factum supradicti commercii carnalis, induxit Jacobum ad matrimonium sine mora cum Margarita contrahendum: quod revera in ecclesia parochiali more solito celebratum est. Huic conjugio mater Margarita nullatenus obstitit, vel saltem tacite assensit.

At, elapsis aliquot mensibus, mater adiit Titium parochum. eique gravissimum impedimentum patefecit, scilicet ipsam adhuc adolescentulam turpiter egisse cum patre Jacobi, adeo ut ipsa sit vere mater Jacobi, sicut et Margaritæ: exinde fit ut conjuges sint frater et soror. Soli Jacobo mater rem notam fecit. Titius, hujus modi notitia valde excitatus, statim hæc omnia Margaritæ revelat, prohibens quominus ipsa cum Jacobo amplius cohabitet. Margarita, existimans se esse ab omni vinculo liberam, aliud init matrimonium cum Petro quem inde a pueritia amaverat. Hinc quæritur:

1° An Jacobus fidem adhibere teneatur matri asserenti ipsum esse filium illgeitimum?

2o An idem debeat uxorem statim derelinquere vel saltem non uti jure petendi debitum?

3° Quid sentiendum sit de modo agendi Titii qui cohabitationem conjugum prohibuit et de Margarita quæ aliud conju. gium inivit?

4° Quid agendum in casu?

De Indulgentiis quæritur

1 An et quomodo probari possit Eeclesiam habere potestatem concedendi indulgentias?

2. Quid intelligendum sit per thesaurum meritorum Christi et sanctorum Ecclesiæ dispensationi commissum?

3 Quænam dispositiones necessariæ sint ad lucrandas indulgentias?

MENSE MAIO

Quum Sempronius parochus conciones habiturus sit de inferno, quaerit quomodo demonstrari possit:

1 Aliquod infernum existere in quo damnatorum supplicia omnes hujus vitæ cruciatus gravitate et vehementia superant;

2o Diversos esse gradus pœnarum inferni pro ratione delictorum diversorum quæ a damnatis in præsenti vita commissa sunt;

3° Pœnas damnatorum fore æternas et semper sine ullo fine duraturas.

4° Solvantur etiam objectiones quæ desumi solent tum ex Psalmis XLVIII, 16; LXXXV, 12; CI, 8 etc.; LXXVI, 8; ex Paulo, I COR. XV, 22, 25, tum ex eo quod nulla sit proportio inter culpam momentaneam et pœnam sempiternam, tum ex eo quod peccata, quamvis gravissima, non sint infinita ideoque debitum pœnæ debeat esse finitum, tum tandem ex eo quod æternitas pœnarum adversetur sapientiæ et misericordiæ divinæ.

« ÖncekiDevam »