Sayfadaki görseller
PDF
ePub

QUÆSTIONES ANNO 1905

COLLATIONIBUS THEOLOGICIS DISCUTIENDÆ IN ARCHIDIŒCESI QUEBECENSI

MENSE JANUARIO

Titius parochus confessionibus audiendis totus incumbit At admodum difficilem se præbet in absolvendis pœnitentibus, ex metu quod in illis deficiant necessariæ dispositiones, quarum sæpe, ut ipse contendit, indubia signa deprehendi nequeunt. Hinc nisi certum judicium de poenitentium dispositione sibi efformaverit, illos non absolvit, quia in sacramentis conferendis uti non licet probabilitate. Illis igitur absolutionem differt ad aliquot dies, experimenti causa, eosque deinde non absolvit, nisi ab omni relapsu interim abstinuerint. Demum quoties accedunt pii pœnitentes, v. g. moniales quæ de peccatis valde levibus se accusant, toties eos sine absolutione dimittit, data tamen communicandi venia, tum quia, ipse ait, materiam sufficientem non afferentes, jus non habeant ad absolutionem, tum quia subest timor ne de illis levibus peccatis satis non doleant.

Post aliquot annos, Titius, vacans exercitiis spiritualibus, de supradicta agendi ratione anxietatibus conscientiæ premitur et quærit a theologo :

1° Quænam regulæ confessario præsto esse debeant circa absolutionem dandam, differendam, vel denegandam?

2° An praxis usque adhuc a Titio servata in aliquo sit reprobanda?

3° Quid rationibus ab ipso allatis sit respondendum?

Ingemiscunt plurimi parochi de liquorum inebriantium abusu qui intra oves suas quotidie progreditur. Hinc quærunt quænam sint efficaciora media ad refrænandum hujusmodi abusum, sive horrorem odiumve inculcando pueris in scholis, sive societates temperantiæ constituendo inter juvenes, sive alio modo?

MENSE MAIO

Nonnulli episcopi anglicani, Philadelphiæ adunati, professi sunt se credere in præsentiam realem Jesu-Christi in Eucharistia, nullatenus vero in transsubstantiationem quæ non potest ex Sacris Scripturis, neque ex authentica traditione erui.

Caius presbyter, hæc legens, quærit quomodo posset transsubstantiatio perfecte probari:

1° Ex Scripturis ;

2° Ex Patribus et Doctoribus Ecclesiæ;

3° Ex Conciliis;

4° Et quomodo idem dogma adversus omnes cavillationes hæreticorum et impiorum defendi posset?

Titius, ira incensus, interfecit Petrum qui eum probris vexaverat, et Sempronius damnatur capitis ut reus hujus homicidii, quamvis penitus innocens sit.

Titius, patratum crimen horrens, accedit ad suum confessarium qui eum adhortatur ut illico et immediate se tradet judiciariæ potestati, ad impediendum innocentis supplicium.

Quæritur:

1° An confessarius possit negare pœnitenti absolutionem, si iste abnuit se revelare Justitiæ ?

2o Quid de circumstantiis? id est, si Sempronins est inutilis familiæ suæ et societati, dum, e contra, Titius necessarius est familiæ numerosæ in qua sunt duo senes infirmi qutuorque pueruli?

MENSE JULIO

Moniales cujusdam recentioris Congregationis in more habent, ut in ecclesia parochiali sacramentalem confessionem

instituant apud Titium, confessarium ab Episcopo designatum. Quadam die, aliquot ex his monialibus quæ, indulgentiæ lucrandæ causa, venerant, non invenientes Titium qui ægrotat accedunt ad Caium vicarium qui in eadem ccclesia confessiones audiebat.

Caius, moniales inter suos pœnitentes cernens, vellet e sede confessionali egredi eisque jubere ut recederent, eo quod pro monialibus specialis requiritur approbatio qua ipse destituitur. Sed, re melius perpensa, illas excipit et absolvit, quia, ait intra se, dum extra monasterium versantur, sunt oves ab aliis nequaquam absimiles. Eodem modo se gerit relate ad monialem claustralem, quæ valetudinis causa extra monasterium degebat.

Mox vero Caius de sua agendi ratione anxius a theologo quærit :

1° An monialium claustralium confessarii speciali approbatione indigeant?

2o An absolvi possint a quocumque confessario, tum religiosæ claustratæ extra monasteriùm degentes, tum recentiorum congregationum moniales ?

3. Quid de obligatione mutandi confessarium post triennium? Et quid agendum cum monialibus quæ sæpissime confessarium extraordinarium postulant?

4° An Caius in utroque casu valide absolvit?

Detur compendium Decretorum Concilii Sexti Quebecensis.

MENSE OCTOBRI

(Fit electio secretarii per scrutinium)

Matrimonio jam contracto, Petrus et Margarita - maritus et uxor ambo phtysi laborantes, suadente ipsorum medico, consilium ineunt, ad paupertatem præcavendam, de assecuratione vitæ, ut dicunt, habenda. Sed neque medicus neque conjuges omnem veritatem societati assecurationis declararunt.

Elapsis aliquot annis, Margarita diem supremum obiit; Petrus integram assecurationis summam pro defuncta uxore percepit. Nunc Petrus vicissim jacet semi-mortuus et cogitans de justo et rigoroso Dei judicio, in magna conscientiæ sollicitudine versatur. Hinc quærit Petrus :

1° An restituere teneatur summam quam antea percepit, quando obiit Margarita ?

2o An teneatur, ante mortem, privilegio propriæ assecurationis renuntiare?

3° Quid si societas, aliquantulum noscens conjuges phtysi laborare, eos nihilominus assecurasset, exigendo tamen quotannis majus pretium?

4° Quid si credatur restitutionem non posse ad veros dominos pervenire, eo quod plurimi socii ex hac societate exierint et quoti die alii in eorum locum succedant ?

Sempronius, vicarius, spem habet fore ut mox ab episcopo suo nominetur parochus. Hinc quærit a canonista:

1° Quænam sint jura parochorum quoad sacramentorum administrationem?

2° Quænam sint etiam ipsorum obligationes?

DES COLLECTES

COMPTES-RENDUS

FAITES DANS LE DIOCÈSE DE QUÉBEC EN 1904, POUR LE DENIER DE SAINT-PIERRE, LES SOURDS.
MUETS, LES ÉCOLES DU NORD-OUEST, LA TERRE-SAINTE, LA SOCIÉTÉ DE COLONISATION, LES NÈGRES de
L'AFRIQUE, LA SAINTE-ENFANCE, LE PATRONAGE ET L'OEUVRE DES CLERCS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »