Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX SECRETARIA BREVIUM

INDULGENTIAE elargiuntur Sodalibus Consociationis a temperantia sub invocatione B. M. V. a perpetuo succursu, in dioecesi Nannetensi.

LEO PP. XIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

Cum sicut accepimus in parochiali ecclesia loci dicti « Plessé » in dioecesi Nannetensi pia quaedam Consociatio a temperantia sub invocatione B. Mariae Virginis a perpetuo succursu canonice, ut asseritur, erecta vel erigenda existat, cuius Sodales praeter abstinentiam a poculis complura pietatis et charitatis opera exercere consueverint seu intendant, Nos ut huiusmodi Consociatio maiora quotidie capiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi omnibus et singulis Christifidelibus, qui dictam Sodalitatem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus si vere poenitentes et confessi SSmum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, plenariam, ac tam descriptis quam pro tempore describendis in dicta Sodalitate Sodalibus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si vere quoque poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Iesu, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, etiam plenariam; necnon eisdem nunc et pro tempore existentibus dictae Sodalitatis Sodalibus, qui praefatae Sodalitatis ecclesiam seu capellam vel oratorium die festo principali dictae Sodalitatis per eosdem Sodales semel tantum eligendo et ab Ordinario approbando, vel uno quo cuique eorum libeat, ex septem diebus continuis immediate sequentibus singulis annis devote visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis Sodalibus, saltem corde contritis, ecclesiam seu capellam vel oratorium huiusmodi in quatuor aliis anni fe

riatis vel non feriatis seu dominicis diebus, per memoratos Sodales semel tantum eligendis et ab eodem Ordinario approbandis, ut supra visitantibus et ibidem orantibus, quo die praedictorum id egerint, septem annos et totidem quadragenas; quoties vero quodcumque aliud pietatis seu charitatis opus iuxta Societatis Institutum peregerint, toties sexaginta dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones et poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indulgemus. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XVI Februarii MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno vigesimo quinto. Pro Domino Card. MACCHI

L. S.

N. MARINI, Substitutus.

Deputatur E.mus Card. Kopp in Legatum Apostolicum pro consecrandis valvis cathedralis ecclesiae Metensis.

LEO PP. XIII.

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Opera non minus cultu quam arte insignia quaeque Christianorum pietatem pariter ac munificentiam luculenter ostendunt; omni studio de more institutoque Romanorum Pontificum prosequi et complecti solemus. Horum in numerum quum iure nova cathedralis ecclesiae Metensis porta adscribi queat, hoc praecipue nomine glorianda, quod eam excelsus Vir, Gulielmus II, potentissimus Germanorum Imperator, extruendam curaverit, Nos consecrationi conspicui illius monumenti, propediem celebrandae, augustiorem pompam adiicere decrevimus. Optatis igitur celsissimi eiusdem Imperatoris, quae in suo observantiae ad Nos aditu recens significavit, libentissime exceptis, tibi, dilecte Fili Noster, hoc deferimus officium, ut in solemni huiusmodi caeremonia Nostram geras personam. Quare

tibi, dilecte Fili Noster, praesentium tenore potestatem facimus cuius vi in cathedralis ecclesiae Metensis, quam supra memoravimus, valvis consecrandis, Nostri Legati munere fungaris, eisque iuxta formulam ac ritum Ecclesiae consuetum Nostro nomine et auctoritate benedicere licite possis ac valeas. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die V Maii MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno vigesimo sexto. ALOIS. CARD. MACCHI.

Dilecto Filio Nostro

Georgio S. R. E. Presb. Card. Kopp

Tit. S. Agnetis extra moenia

ex dispensatione Apostolica Episcopo Wratislaviensi.

INDULGENTIAE conceduntur Sodalibus Consociationis a bona morte sub titulo SS.mi Crucifixi S. Andreae Avellino, in civitate Placentina.

LEO PP. XIII.

Ad futuram rei memoriam.

Cum sicuti accepimus in ecclesia S. Vincentii, martyris civitatis Placentinae, pia quaedam et devota Christifidelium Consociatio sub titulo SSmi Crucifixi S. Andreae Avellino canonice erecta existat, cuius praecipuus finis est bonam mortem sibi suisque a Domino exorare; Nos quo huiusmodi Sodalitas maiora in dies suscipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus ex utroque sexu Christifidelibus, qui dictam Sodalitatem in posterum ingredientur die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi sacraque Communione refecti, plenariam, ac tam descriptis quam pro tempore describendis in dicta Sodalitate Sodalibus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si vere quoque poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde devote recitaverint, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienti

animo susceperint, etiam plenariam; nec non eisdem nunc et pro tempore existentibus in huiusmodi Sodalitate, qui vere item poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti supramemoratam ecclesiam die festo S. Andreae Avellino, diebus festis sacrorum Stigmatum D. N. Iesu Christi et S. Iosephi, Deiparae Virginis Sponsi, a primis Vesperis, nec non feria sexta infra hebdomadam Passionis ab ortu usque ad occasum solis dierum huiusmodi singulis annis devote visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, quo praefatorum die id egerint plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iisdem vero Sodalibus saltem contritis, qui supradictam ecclesiam, quacumque anni feria sexta ut supra, visitaverint, ibique oraverint, septem annos totidemque quadragenas; quolibet autem anni die SSmum Crucifixum, in eadem ecclesia ut supra deprecantes, visitaverint, tercentos dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones et poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicare posse indulgemus. Praesentibus ad decennium tantum valituris.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 1 Iulii 1903, Pontificatus Nostri anno vigesimo sexto.

A. CARD. MACCHI.

Acta, Tom. XXXVI. fasc. CDXX.

ACTA ROMANARUM CONGREGATIONUM

EX S. C. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

INDULTUM Ministro Generali Capuccinorum conceditur transferendi alio extra Galliam novitios, absque probationis interruptione.

Beatissime Pater,

Fr. Iucundus a Montorio, Ordinis Min. Capuccinorum Procurator Generalis, ad pedes S. V. humiliter provolutus, de pleno consensu Generalis Ministri, exponit: quod nuper Religiosi Cappuccini sub ditione Gubernii gallici e suis coenobiis fere omnes vi expulsi sunt, et alii in Helvetiam, alii in Italiam, alii alio perrexerunt; et consequenter novitios ipsos secum duxerunt. Circa quod S. Congregatio Episcoporum et Regularium sub die 23 Iunii 1880 ad preces P. Commissarii Generalis Francisci de Villa-Franca, Ministris Galliarum, Corsicae et Sabaudiae concessit gratiam, cuius vigore novitii transferri possent alio, absque eorum novitiatus seu probationis interruptione. Cum eaedem nunc militent circumstantiae, orator idem implorat indultum ab Apostolica benignitate, pro earumdem Provinciarum novitiis, et si novitii iam translati fuerint, eadem gratiâ, opportuna sanatione gaudere valeant.

Et Deus, etc.

Vigore specialium facultatum a SSmo Dño Nostro concessarum, Sacra Congregatio Emorum et Rmorum S. R. E. Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita, attentis precibus P. Procuratoris Generalis Ordinis Min. Capuccinorum, necessarias et opportunas facultates P. Ministro Generali benigne tribuit, quarum vi indulgere valeat, ut novitii sui Ordinis in Gallia existentes e domibus novitiatus, mutato etiam in alium decentem habitu religioso, si necessitas id exigat, alio extra Galliam transferri possint, in locum tamen ubi omnia habeantur quae pro novitiatu requiruntur, in

« ÖncekiDevam »