Sayfadaki görseller
PDF
ePub

3° Tertiarii qui coronulam quater in hebdomada recitare solent, plenariam indulgentiam semel in anno, die eorum arbitrio eligenda, lucrari valent, dummodo vere poenitentes et confessi S. Synaxim sumpserint atque eandem coronulam recitaverint.

4° Item plenariam lucrantur Tertiarii qui per integrum mensem quotidie praedictam coronulam recitaverint, simulque infra eundem mensem die cuiusque arbitrio eligenda, vere poenitentes, confessi ac S. Mensa refecti ad mentem Summi Pontificis oraverint.

Omnes et singulae indulgentiae hucusque relatae, excepta tamen plenaria in mortis articulo lucranda, sunt etiam applicabiles animabus defunctorum in purgatorio detentis.

VI.
Privilegia.

1° Sacerdotes Tertiarii ad quodlibet altare missam celebrantes gaudent indulto altaris privilegiati personalis tribus in qualibet hebdomada diebus, dummodo pro alia die simile indultum non obtinuerint.

2o Missae omnes, quae in suffragium Sodalium defunctorum celebrantur sunt semper et ubique privilegiatae.

VII.
Indulta.

1° Tertiarii degentes in locis ubi nulla extet ecclesia Ordinis S. Augustini lucrari valent omnes indulgentias quas consequerentur dictam Ecclesiam visitando, si ceteris iniunctis operibus positis, Ecclesiam ubi Sodalitas sedem habet, vel, hac etiam deficiente, Parochialem suam Ecclesiam visitaverint.

2° Tertiarii si sint infirmi vel convalescentes, nec commode possint e domo egredi recitando quinquies Pater et Ave et orando ad intentionem Summi Pontificis, lucrari possunt easdem indulgentias ac si personaliter Ecclesiam Ordinis vel Sodalitii visitaverint, ceteris tamen conditionibus adimpletis.

3o Tertiarii, qui in Collegiis, Seminariis, aliisque communitatibus degunt, lucrari valent indulgentias Sodalitati proprias privatum respectivae domus Sacellum loco Ecclesiae Ordinis vel Sodalitii visitando, ceteris adimpletis conditionibus.

DECRETUM

Quum per Decretum huius S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliq. praepositae diei 18 Iulii 1902, undequaque abrogatis omnibus Indulgentiis, quibus Tertiarii saeculares cuiusvis Ordinis, ob communicationem cum primo et secundo Ordine respective perfruebantur, Supremis Moderatoribus religiosorum Ordinum proprium Tertium Ordinem habentium praescriptum fuerit, ut novum Indulgentiarum Indicem pro suis Tertiariis saecularibus proponerent; Prior Generalis Ordinis Eremit. S. Augustini tali mandato obtemperans novum praedictum Indicem elaboravit, illumque huic S. C. humillime subiecit; quae adhibita etiam quorumdam ex suis Consultoribus opera, illum ad examen revocavit. SSmus vero D. N. Pius PP. X, in Audientia diei 28 Augusti 1903, audita de his omnibus relatione facta ab infrascripto Card. Praefecto, ex Indulgentiis in supra proposito Elencho enumeratis, eas, quae olim Tertiariis directe tributae fuerunt, benigne confirmavit, alias vero, loco earum, quibus vi communicationis gaudebant, clementer est impertitus; simulque mandavit ut in posterum praedicti Ordinis Sodales Tertiarii in saeculo viventes earum tantummodo participes evadant Indulgentiarum, iisque potiantur privilegiis et indultis, quae in praedicto Elencho recensentur. Quam concessionem eadem Sanctitas Sua perpetuis quoque futuris temporibus valituram esse voluit, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 5 Septembris 1903.

L. S.

A. CARD. TRIPEPI, Praefectus.

Pro R. P. D. FRANCISCO, Arch. Amiden., Secret.
IOSEPHUS M. Canonicus CoSELLI, Substit.

EX VICARIATU URBIS

LITTERAE CIRCULARES ad Italiae Episcopos, per quas Cardinalis Urbis Vicarius nonnullas tradit normas pro clericis studiorum causa Romam advenientibus.

Illmo e Rmo Monsignore,

Furono inviate già da questo Vicariato due circolari relative agli ecclesiastici che vengono a Roma per attendere agli studi, la prima il 10 Agosto 1901, l'altra il 15 Agosto 1902. Al perfetto conseguimento però dello scopo che ci eravamo prefissi con le disposizioni contenute in quelle circolari si opponeva l'insufficienza deiseminari e collegi ecclesiastici italiani. in questa città. Ora che, grazie al Signore, con la istituzione del nuovo collegio diretto dai Figli di Maria tale difficoltà più non esiste, possiamo stabilire definitivamente le norme seguenti che ci affrettiamo di comunicare alla S. V. Illma e Rm̃a.

1) Tutti i chierici e sacerdoti che sono inviati dai loro Vescovi in Roma per attendere agli studi sacri debbono entrare a far parte di una delle seguenti comunità:

a) Pontificio seminario romano.
b) Pontificio seminario vaticano.
c) Almo collegio Capranica.
d) Collegio apostolico leoniano.

e) Collegio dei Figli di Maria (Via Mascherone n. 55). A tale scopo rivolgano domanda ai singoli superiori dei suddetti istituti, corredandola dei documenti necessari.

2) Gli ecclesiastici che sono mandati in Roma per attendere a studi nell'Università governativa, debbono osservare le disposizioni contenute nella circolare della S. C. dei VV. e RR. del 21 Luglio 1896 (1). Si noti però che non è lasciata facoltà ai singoli studenti di procurarsi l'alloggio, ma debbono domandarlo per mezzo delle rispettive curie diocesane a questo Vicariato che darà le indicazioni opportune.

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. XXIX, pag. 339.

3) Lo stesso si deve dire di quelli ecclesiastici che sono inviati in Roma per attendere alla pratica di diritto canonico nello studio della S. C. del Concilio.

4) Le circolari sopra citate del 10 Agesto 1901 e del 15 Agosto 1902 conservano il loro valore per tutto ciò che non è stato modificato con la presente.

5) Crediamo poi necessario rivolgere alla S. V. Illma e Rma alcune speciali raccomandazioni:

a) Le domande delle quali è detto di sopra siano inviate con la maggior sollecitudine entro la prima quindicina di ottobre, e in ogni modo non più tardi del 31 di detto mese.

b) Non si concede di venire a Roma, se non ad ecclesiastici, di condotta irreprensibile e che, per le prove date del loro ingegno e della loro buona volontà, facciano sperare con fondamento di ben riuscire negli studi.

c) Gli ecclesiastici suddetti abbiano già sufficienti mezzi per provvedere al loro mantenimento, senza bisogno di procurarsi occupazioni lucrose, od anche solo Cappellanie che richiedano la celebrazione della Messa in determinate Chiese od Istituti religiosi; giacchè questo sarebbe inconciliabile con le esigenze dello studio e della disciplina nei collegi e nelle comunità dove gli ecclesiastici stessi dovranno dimorare.

Nutriamo viva fiducia che queste disposizioni fedelmente osservate riusciranno vantaggiose non solo agli ecclesiastici studenti, che in Roma potranno cosi meglio mantenere lo spirito della loro vocazione, ma altresi alle varie diocesi nelle quali, compiuti i loro studi, quelli ecclesiastici dovranno esercitare il loro santo ministero.

Con sensi di verace stima e di profondo rispetto mi professo di V. S. Illma e Rm̃a

Roma, 15 Agosto 1903.

Devmo Servitore PIETRO RESPIGHI Card. Vicario.

[merged small][graphic][merged small][merged small]

SSmi D. N. Pil PP. X habita in Consistorio secreto diei 9 novembris 1903.

Venerabiles Fratres,

Primum vos hodierna die ex hoc loco Nobis alloquentibus, illud ante omnia occurrit animo, attingere oportere factum proximo tempore, quum delatam per vestra suffragia Apostolici fastigii dignitatem declinare obtestando conati sumus. Etenim nolumus, id Nos fecisse ob eam rem arbitremini, quod aut parum voluntatis vestrae significatio honestissimumque de Nobis iudicium moveret, aut pigeret etiam laborare amplius Ecclesiae causa, cui quidem aetatem omnem animamque devotam haberemus. Verum quum explorata Nobis esset sive inopia virtutis Nostrae sive exiguitas ingenii, quumque simul constaret, quae

Acta, Tom. XXXVI. fasc. CDXXIV.

13

« ÖncekiDevam »