Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Merito igitur Leo XIII in Consistorio diei 12 iunii 1903 sub titulo S. Bernardi ad Thermas ad cardinalitiam dignitatem eum sublimavit, pluribusque Sacris Congregationibus adsignavit; in subsequenti autem Consistorio eodem anno habito, ad Venetiarum patriarchalem Sedem promovit.

Omnes meminerunt de quaestione exequatur concessionis causa exagitata, cum gubernium italicum sese de praetentione regii patronatus iactabat: sed demum, lite composita, Cardinalis Sarto gloriosae Sedi S. Laurentii Iustiniani successit. Multas difficultates et praeiudicia Cardinalis Sarto Venetiis superavit pariterque propter excellentes personales pastoralesque qualitates, sibi devinxit animum dioecesanorum, qui de eius eximia liberalitate adhuc bene meminerunt. Vir moderatorum et simplicium morum, vastae doctrinae et in linguis antiquis et modernis bene versatus, elucet praesertim admirabili pietate et singulari vitae integritate. Eius actiones redolent admiranda mansuetudine, sincera humilitate, indicibili tractuum elegantia et affabilitate, quae ei reverentiam et venerationem illorum omnium qui cum eo uti potuerunt compararunt.

Cum primum Venetiani de eius electione ad Pontificatum audiverunt, licet cum profundo doloris sensu magnopere gavisi sunt. Nunc vero praestantes Pii X virtutes ex beati Petri cathedra lumen suum per universum catholicum orbem effundunt, qui ei multos annos gloriosi Pontificatus auspicatur.

ACTA ROMANI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus LEO PP. XIII gratulatur Archiepiscopo Cameracen. de felici exitu Incoronationis B. Mariae Virginis « Des Dunes »

D.

LÉON XIII, PAPE.

Vénérable Frère, salut et bénédiction Apostolique.

L'éclatant exemple de foi et de piété donné publiquement, ces jours derniers, par la ville de Dunkerque, au milieu des démonstrations les plus variées de joie provoquées par le couronnement de Notre Dame des Dunes. Nous a très profondément touché. Nous avons vu que plusieurs évêques de France et une foule immense de peuple, accourue de tous côtés, y avaient à l'envie rivalisé de piété, pour offrir à la très auguste Vierge toutes sortes d'hommages. Nous avons aussi constaté que ces actes de religion n'allaient pas sans une grande dévotion envers Notre Seigneur Jésus-Christ et sans la vénération due à son Vicaire sur la terre. Ainsi, plus les efforts de l'Enfer redoublent d'audace, plus aussi Nous avons de gages assurés du salut de la société! Pour guérir, en effet, les plaies sociales, il n'y a pas de remède plus efficace que l'invocation de celle qui, après avoir, par son divin Fils, procuré le salut du genre humain, a mérité d'être appelée le très puissant Secours des chrétiens. De même, pour calmer les flots soulevés, rien de mieux que d'avoir les yeux constamment fixés sur la divine chaire de saint Pierre, d'où tant de bienfaits ont decoulé sur la France. C'est donc à bon droit que vous relevez vers Dieu votre ésperance; vers ce Dieu qui sait tirer du mal lui-même une abondance infinie de biens. C'est à bon droit que vous tournez vos regards vers la Mère de Miséricorde, la Patronne de la France, afin que, grâce à Elle, les ennemis du nom chrẻtien, éclairés des lumières d'En-Haut, reviennent dans le sein de

l'Eglise, comme au port très sûr de la vérité. En attendant, comme gage de Notre bienveillance et comme présage des faveurs célestes, Nous vous donnons très affectueusement dans le Seigneur la bénédiction Apostolique à vous, à tous Nos vénérables frères qui ont assisté aux fêtes de Dunkerque, à tout le clergé et à tout le peuple confié à vos soins.

Donné a Rome près Saint-Pierre, le 10 Juin 1903, de Notre Pontificat la vingt sixième année.

A Notre vénérable Frère
Etienne Marie - Alphonse
Archevêque de Cambrai.

(Versio)

Léon XIII, Pape.

LEO PP. XIII.

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Praestans fidei ac pietatis exemplum urbe Dunkerque inter multas laetitiae demonstrationes Incoronationis Nostrae Dominae des Dunes causa excitatas, diebus nuper transactis publice exhibitum, quam maxime animum Nostrum affecit. Vidimus quod iurganti pietatis aemulationi plurimi ex Galliae episcopis necnon innumera populi frequentia ex undique conventa adstabant, ut augustissimae Virgini cunctos redderent honores. Agnovimus etiam quod hi religionis actus non sine maiori erga Christum Dominum devotione et observantia, quae eius Vicario in terris debetur, comitabantur. Hoc modo, quanto magis Inferi conatus densant audaciam, tanto magis de societatis salute persuademur. Re quidem vera ut plagae societatis sanentur, nullum aliud efficacius remedium extat, quam invocatio Illius, quae postquam Filii sui divini opera humano generi salutem peperit, validissimum Christianorum Auxilium meruit appellari. Pariter et ut excitati fluctus comprimantur nihil melius, quam ut oculi in divinam Petri Sedem, ex qua super Galliam tam multa bona profluere, assidue intendantur. Merito igitur spem tuam ad Deum effers, ad Deum illum, qui scit de malo innumera bona excipere. Merito ad Matrem Misericordiae, ad Galliae Patronam,

oculos advertis, ut, illa opitulante, christiani nominis inimici tandem divino lumine irradiati, in gremium Ecclesiae redeant, quae veritatis fidelissimus portus est. Pignus interea Nostrae benevolentiae, auspicemque coelestium gratiarum Apostolicam benedictionem tibi venerabilibusque fratribus qui festis Dunkerque adstabant, et clero ac omnibus fidelibus solertiae tuae concreditis, peramanter in Domino impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die x Iunii мCмIII, Pontificatus Nostri vigesimo sexto.

Venerabili Fratri Nostro
Stephano-Mariae-Alphonso

Archiepiscopo Cameracensi.

Leo PP. XIII.

EPISTOLA

Sanctissimi D. N. Pli X pro 50 Conventu generali catholicorum germanicorum Coloniae cogendo.

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quas nuper ad Nos misisti litteras nomine Coetus conventui catholicorum parando, eae duplici ex causa postulant ut grati benevolentisque animi Nostri non mediocrem iucunditatem testemur. Porro commune gratulationis officium, quod, propter summi Pontificatus munus Nobis divina favente clementia concreditum, deferre voluistis, filialem pietatem demonstrat, quae in Apostolicae Sedis obsequium vos omnes apte coniungit. Quinquagesimus autem annus, ab instituto Sodalitio vestro iam. iam sese feliciter expleturus, illud ipse de se iubet certe sperare fore ut conventus, quem propediem habendum nuntiatis, quam qui unquam sollemnior atque frequentior evadat. Qua ex re iusta ac secunda omnibus aeque gaudendi offertur occasio: scilicet et Nobis, quos ex summo huius Apostolatus apice, quasi de montis vertice speculantes, recreat idemque iuvat tot fidei vindices, e Sodalitii vestri agmine eductos, contra gliscentes

errores strenue praeliantes cernere: et vobis, qui, memoriam praeteriti temporis repetentes, egregie factorum recordatione animos suaviter erigitis, ex quo uberiorum fructuum auspicia in posterum etiam capiatis. Itaque dum inter effusas laetitias. Deo, omnium bonorum auctori, de agendarum gratiarum officio cogitatis, Nostri esse ducimus promeritae laudis praeconium tribuere: idque eo libentius, quo magis antea certi exploratique erant admirationis studiique sensus, quibus Leo XIII, Noster immortalis memoriae Decessor, in Coetum vestrum ferebatur: eo sollemnius, quo ex hoc Pontificii amoris testimonio, in laboribus pro Ecclesia subeundis non paratiores modo, sed etiam alacriores pergetis. Neque in tanta rerum vestrarum iucunditate dedeceat domesticam Ludovici Windthorst aliorumque clarorum virorum excitare memoriam; quos patria et religio desiderant: qui conventus vestros conspectu suo diu honestarunt, eosdemque auctoritate sua sunt moderati. Neque secundum locum obtineat ipsum Leonis XIII inclitum nomen, qui Sodalitium vestrum nullo non tempore fovit et auxit: qui paternae benevolentiae suae, in germanam gentem iteratae saepius, monumentum praeclarum nuper reliquit, quum civitatis istius, in quam coibitis, Antistitem egregium amplissimo Patrum Cardinalium ordini pro meritis voluit cooptandum. Communi gaudio vero veluti cumulus omnium bonorum, quae enixe vobis precamur a Deo, Apostolica benedictio accedat, quam omnibus Coloniam conventuris effuso amoris animo atque in Domino impertimus. Datum Romae, die XVII Augusti Anno MCMIII, Pontificatus Nostri anno I.

Dilecto Filio

Carolo Custodis

Praesidi Primo

PIUS PP. X.

Conventui catholicorum parando

Coloniam Agrippinam.

« ÖncekiDevam »