Sayfadaki görseller
PDF
ePub

BIBLIOTHECA

PATRUM GRAECORUM

DOGMATICA.

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDENDAM

CURAVIT

JOANNES CAROLUS THILO,

PHILOSOPHIAE ET THEOL. DOCTOR HUJUSQUE IN ACADEMIA HALENSI PROFESSOR PUBL. ORDINAR.

[blocks in formation]

SANCTI ATHANASII

ARCHIEPISCOPI ALEXANDRINI

OPERA DOGMATICA SELECTA.

EX RECENSIONE

BERN. DE MONTFAUCON

CUM EJUSDEM INTERPRETATIONE ET ADNOTATIONIBUS.

PRAEFATUS EST

JOANNES CAROLUS THILO,

PHILOSOPHIAE ET THEOL. DOCTOR HUJUSQUE IN ACADEMIA HALENSI PROFESSOR PUBL. ORDINAR.

LIPSIAE,

T. O. WEIGEL.

MDCCCLIII.

A80.2 1853 Соров

PRAEFATIO.

Saepius et alios querentes audivi et ipse conquestus sum, opera celeberrimorum ecclesiae patrum, quorum summa fuit in dogmatibus fidei definiendis et stabiliendis auctoritas, propter raritatem exemplarium et pretii quo veneunt magnitudinem paucis tantum viris doctis ad manum esse, nec delectos ex illis prostare eos libros dogmatici et polemici argumenti, quibus praeter conciliorum acta in theologia historica sive dogmatum historia illustranda plurimum utimur. Pertinet haec querela maxime ad illos ecclesiae graecae theologos, qui per aetatem inter concilia Nicaenum et Chalcedonense interiectam, qua controversiae gravissimae de fundamentis veritatis divinae, de mysteriis trinitatis et incarnationis dei, tractatae sunt, scriptorum multitudine et praestantia immortalitatem nominis sibi pepererunt. Quotus enim quisque est, qui opibus abundet et cui contingat, ut meliores editiones Parisienses operum Athanasii, Basilii Magni, Gregoriorum Nazianzeni et Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli Alexandrini, Theodoreti, aliorum, quae partim etiam in publicis bibliothecis frustra quaeruntur, sibi comparare possit? Nec tamen illis editionibus emendatioribus et instructioribus sine incommodo carebit, qui in lectione et usu patrum diligentiam atque accurationem criticorum sicut decet aemulari cupit, ut ex scriptis genuinis et quantum id fieri potest integritati suae restitutis veram illorum in dogmatibus fidei assequatur sententiam, neque falsariorum fraudibus vel librariorum erroribus vel interpretum incuria et imperitia de veritate deturbetur. Nam ut taceam etiam vetustiores minorisque aestimatas editiones nunc raro extare, in iis passim desunt scripta, quae postea ex codicibus manu scriptis viri docti eruerunt, adulterina et supposititia cum genuinis commiscentur, ipsa genuina, quae proferuntur, lacunis interpolationibus mendisque scripturae magis minusve depravata sunt, denique desiderantur pleraque omnia criticae recensionis atque interpretationis historicae subsidia et adiu

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »