Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Doctores studium, eam sibi scribendi rationem licere arbitrantur; nam si carpere novos audeant, forte ab lædendis veteribus sibi minime temperassent, si in eorum tempora incidissent; quod præclare animadversum est ab auctore Operis imperfecti in Matthæum, Hom. 42. Cum audieris, inquit, aliquem beatificantem antiquos Doctores, proba, qualis sit circa suos Doctores: Si enim illos, cum quibus vivit, sustinet, et honorat, sine dubio illos, si cum illis vixisset, honorasset: si autem suos contemnit, si cum illis vixisset, et illos contempsisset. Quamobrem firmum, ratumque sit omnibus, qui adversus aliorum sententias scribunt ac disputant, id quod graviter, ac sapienter a Ven. servo Dei prædecessore nostro Inuocentio Papa XI. præscriptum est in Decreto edito die secunda Martii anni millesimi sexcentesimi septuagesimi noni Tandem, inquit, ut ab injuriosis contentionibus Doctores, seu Scholastici, aut alii quicumque in posterum abstineant, ut paci, et charitati consulatur, idem Sanctissimus in virtute sanctæ obedientiæ eis præcipit, ut tam in libris imprimendis, ac manuscriptis, quam in thesibus, ac prædicationibus, caveant ab omni censura, et nota, necnon a quibuscumque conviciis contra eas propositiones, quæ adhuc inter Catholicos controvertuntur, donec a sancta Sede recognitæ sint, et super eis judicium proferatur. - Cohibeatur itaque ea Scriptorum licentia; qui, ut ajebat Augustinus, lib. 12. Conf., cap. 25, num. 34, sententiam suam amantes, non quia vera est, sed quia sua est, aliorum opiniones non modo improbant, sed illiberaliter etiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino, privatas sententias, veluti certa ac definita Ecclesiæ dogmata, a quopiam in libris obtrudi, opposita vero erroris insimulari, quo turbæ in Ecclesia excitantur, dissidia inter Doctores aut seruntur, aut foventur, et Christianæ charitatis vincula persæpe abrumpuntur.

S. 24. Angelicus scholarum princeps, Ecclesiæque Doctor S. Thomas Aquinas, dum tot conscripsit nunquam satis laudata volumina, varias necessario offendit Philosophorum, Theologorumque opiniones, quas veritate impellente refellere debuit. Ceteras vero tanti Doctoris laudes id mirabiliter cumulat, quod adversariorum neminem parvipendere, vellicare, aut traducere visus sit, sed omnes officiose, ac perhumaniter demereri; nam si quid durius, ambiguum, obscurumve eorum dictis subesset, id leniter, benigneque interpretando, emolliebat, atque explicabat. Si autem religionis, ac fidei causa postulabat, ut eorum sententiam exploderet, ac refutaret, tanta id præstabat modestia, ut non minorem ab iis dissentiendo, quam Catholicam veritatem asserendo, laudem mereretur. Qui tam eximio uti solent, ac gloriari Magistro (quos

magno numero esse, pro singulari nostro erga ipsum cultu, studioque, gaudemus) ii sibi ad æmulandum proponant tanti Doctoris in scribendo moderationem, honestissimamque cum adversariis agendi, disputandique rationem. Ad hanc ceteri quoque se se componere studeant, qui ab ejus schola, doctrinaque recedunt. Sanctorum enim virtutes omnibus in exemplum ab Ecclesia propositæ sunt. Cumque Angelicus Doctor Sanctorum albo adscriptus sit, quamquam diversa ab eo sentire liceat, ei tamen contrariam in agendo, ac disputando rationem inire omnino non licet. Nimium interest publicæ tranquillitatis, proximorum ædificationis, et charitatis, ut e Catholicorum scriptis absit livor, acerbitas, atque scurrilitas, a Christiana institutione, ac disciplina, et ab omni honestate prorsus aliena. Quamobrem in hujusmodi scriptorum licentiam graviter pro munere suo censuram intendant Revisores librorum, eamque Congregationis Cardinalibus cognoscendam subjiciant, ut eam pro zelo suo, et potestate coerceant.

§. 25. Quæ hactenus a nobis proposita, ac constituta sunt, Prædecessorum nostrorum decretis plane consona, Congregationum quoque nostrarum legibus, et consuetudinibus comprobata, in librorum examine, ac judicio instituendo, Apostolica auctoritate deinceps servari decernimus: mandantes universis, et singulis, qui in præfatis Congregationibus locum obtinent, seu illis quomodolibet operam suam praestant, ut adversus præmissa sic à nobis statuta nihil edicere, innovare, decernere, aut intentare praesumant, absque nostra, vel successorum nostrorum pro tempore existentium Romanorum Pontificum expressa facultate.

a

S. 26. Non obstantibus contrariis quibusvis, etiam Apostolicis Constitutionibus, et ordinationibus, necnon earumdem Congregationum, etiam Apostolica auctoritate, seu quavis firmitate alia roboratis decretis, usibus, stylis, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, cæterisque in contrarium facientibus quibuscumque. S. 27. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrorum decretorum, mandatorum, statutorum, voluntatum, ac derogationum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incur

surum.

Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio, septimo Idus Julii, Pontificatus nostri anno tertiodecimo.

VISA

De Curia J. C. BOSCHI.

Loco Plumbi,

D. CARD. PASSIONEUS
J. DATARIUS.

L. EUGENIUS.

Registrata in Secretaria Brevium

DECRETA

DE LIBRIS PROHIBITIS,

NEC

IN INDICE NOMINATIM EXPRESSIS.

Cum non omnes libri, qui vi Constitutionum Apostolicarum, aut Decretorum Congregationum S. Officii, et Indicis prohibiti sunt, singillatim describi. in Indice propter eorum ingentem numerum possint; necessarium visum est, hujusmodi libros ad certa quæ-. dam capita revocare, ac per materias de quibus agunt, eorum veluti Indicem conficere, ut, si quod circa librum aliquem in Indice non descriptum, aut in Regulis ejusdem Indicis non comprehensum, exoritur dubium, intelligi possit, utrum inter prohibitos sit computandus.

S. I.

LIBRI AB HAERETICIS SCRIPTI, VEL EDITI, AUT AD EOS,
SIVE AD INFIDELES PERTINENTES PROHIBITI.

1. Agenda, seu Formulæ precum, aut Officia eorumdem. 2. Apologiæ omnes, quibus eorum errores vindicantur, sive explicantur, et confirmantur.

3. Biblia sacra eorum opera impressa, vel eorumdem Annotationibus, Argumentis, Summariis, Scholiis, et Indicibus aucta. 4. Biblia sacra, vel eorum partes ab iisdem metrice conscriptæ. 5. Calendaria, Martyrologia, ac Necrologia eorumdem.

6. Carmina, Narrationes, Orationes, Imagines, libri, in quibus eorum fides, ac religio commendatur.

7. Catecheses, et Catechismi omnes, quamcumque inscriptionem præferant sive librorum Abecedariorum, sive Explicationum Symboli Apostolici, Præceptorum Decalogi, sive Instructionum, ac Institutionum Religionis Christianæ, Locorum communium, etc. 8. Colloquia, Conferentiæ, Disputationes, Synodi, Acta Syno

dalia de fide, et fidei dogmatibus ab eisdem edita, et in quibus explicationes quæcumque eorum errorum continentur.

9. Confessiones, Articuli, sive Formulæ fidei eorumdem.

10. Dictionaria autem, Vocabularia, Lexica, Glossaria, Thesauri, et similes libri ab iisdem scripti, sive editi, ut Henrici, et Caroli Stephani, Joannis Scapula, Joannis Jacobi Hofmanni etc. non permittuntur, nisi deletis iis, quæ habent contra Religionem Catholicam.

11. Instructionum, et Rituum sectæ Mahometanæ libri omnes.

S. II.

LIBRI CERTORUM ARGUMENTORUM PROHIBITI.

1. De materia Auxiliorum Divinorum libri, vel compositiones ex professo, vel incidenter; aut prætextu commentandi S. Thomam, vel quemlibet alium Doctorem, aut alia quavis occasione tractantes, impressi nulla obtenta licentia a Congregatione S. Officii.

2. De Beatæ Mariæ Virginis Conceptione libri omnes, Conciones, Disputationes, Tractatus impressi post annum 1617, in quibus asseritur, B. Virginem Mariam cum originali peccato conceptam esse; vel in quibus affirmatur, opinantes, B. Virginem fuisse in originali peccato conceptam, esse hæreticos, vel impios, vel peccare mortaliter.

3. Declarationes, Decisiones, Interpretationes Congregationis Concilii Tridentini, earumque Collectiones tam impressæ, quam imprimendæ, ementito ipsius Congregationis nomine.

4. De Controversia exorta inter Episcopum Chalcedonensem, et Regulares Angliæ libri omnes, et singuli tractatus impressi, sive manuscripti, et omnia alia, quæ spectant directe, vel indirecte ad prædictam controversiam. Per hoc autem Decretum nihil intendit sacra Congregatio statuere de meritis causæ, vel ulli auctori, aut operi ignominiam aliquam, vel notam malæ doctrinæ inferre.

5. De doctrina libri Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, qui inscribitur Augustinus, libri omnes, et libelli, aut epistolæ tam impressæ, quam manuscriptæ, seu in posterum edendæ, et publicandæ; in quibus illa eo modo damnata, quo eam damnavit Alexander VII., vel ut est in V. propositionibus damnata, propugnatur, vel quomodolibet approbatur, aut defenditur.

6. De Constitutione Unigenitus Clementis XI. libri, aliaque scripta; in quibus illa subdole eluditur, temere carpitur, aut contemnitur, et impugnatur.

Item Libri, sive Libelli vel scripti, vel typis editi, aut edendi in defensionem Libri inscripti: Le Nouveau Testament en Francois

avec des Reflexions morales sur chaque verset; aut alio titulo: Abregé de la Morale de l'Evangile etc.

Item Actus, sive Instrumenta Appellationum quæcunque a Constitutione Unigenitus ad Concilium generale; nec non Judicia Theologorum, aut Facultatum Theologicarum, sive Academiarum earumque Deliberationes, Consultationes, Acta, Decreta; quorumcumque etiam aliorum Mandata, Ordinationes, Arresta, Epistolæ; Interpretationes etiam, et Declarationes, ac scripta quælibet, quibus explicationis, aut alio quovis prætextu aliquid dicitur, vel scribitur, quo dictæ Constitutionis robur, atque auctoritas, et obligatio minui, aut infringi possit.

7. De Duellis agentes libri, litteræ, libelli, scripta, in quibus eadem duella defenduntur, suadentur, docentur. Si qui vero hujusmodi libri ad controversias sedandas, pacesque componendas utiles esse possunt, expurgati, et approbati permittuntur.

8. De Joannis Calà asserti Anachoretæ prætensa sanctitate, miraculis, vaticiniis, visionibus, aliisque hujusmodi siguis libri, codices, et folia quæcumque sive manuscripta, sive impressa.

Item Omnia et singula transumpta, seu copiæ tam impressæ, quam manuscriptæ Decreti a Vicario generali Cassanensi emanati, per quod idem Vicarius ausus fuit definitive pronunciare, eumdem Joannem fuisse in quasi possessione cultus, atque ideo in eo manutenendum.

9. Libri omnes immunitatem bonorum Ecclesiasticorum impugnantes.

10. De Laminis plumbeis Arabico sermone, et antiquis chara cteribus conscriptis, ac in cavernis montis Illipulitani, dicti Sacri, prope Granatam repertis, et de Scripturis in turri Torpiana ejusdem civitatis inventis, libri omnes, Tractatus, Responsa, Consulta, Commentarii, Glossæ, Additamenta, Annotationes, et quæcumque alia, sive manuscripta, sive typis impressa. Alii vero libri, sive tractatus, qui ad alia argumenta spectant, obiter vero de his Laminis, vel de earum doctrina tractant, permittuntur, expunctis locis, quæ de his Laminis agunt.

11. De SS. Apostolis Petro et Paulo libri omnes tam impressi, quam manuscripti, in quibus asseritur, et defenditur, quod S. Petrus et S. Paulus sunt duo Ecclesiæ Principes, qui unicum efficiunt: vel sunt duo Ecclesiæ Catholicæ Coryphæi, ac supremi Duces summa inter se unitate conjuncti: vel sunt geminus universalis Ecclesiæ vertex, qui in unum divinissime coaluerunt: vel sunt duo Ecclesiæ summi Pastores, ac Præsides, qui unicum caput constituunt; atque ita explicantur, ut ponatur omnimoda æqualitas inter S. Petrum et S. Paulum, sine subordinatione S. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema universalis Ecclesiæ.

« ÖncekiDevam »