Sayfadaki görseller
PDF
ePub

visum est, si novus Index methodo aptiore digestus, atque a mendis, erratisque pluribus, quae in priores irrepserant, emendatus construeretur. Rem hanc omni procul dubio laboris, et diligentiae plenam jam tum animo praeconceperamus, cum certas Regulas in examine, et proscriptione Librorum servandas tradidimus in Constitutione nostra, quae incipit: Sollicita, ac provida, vii. Id. Jul. Anno Incarnat. Dom. MDCCLIII. Pontificatus nostri Anno XIII. data. Hujusmodi subinde negotium mature jam discussum Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Indicis Librorum prohibitorum praepositis dirigendum, promovendumque commisimus, qui pro injuncti sibi muneris ratione, zelo, ac solertia, adhibitis etiam in consultationem et opus doctis, ac diligentibus Viris, omnia pro votis sedulo, accurateque perfecerunt. Absolutựm itaque juxta mentem nostram laudatum Indicem, et ab iisdem Cardinalibus revisum , atque recognitum Typis Camerae nostrae Apostolicae edi voluimus, ipsumque praesentibus Literis nostris tamquam expresse insertum habentes, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, atque ab omnibus, et singulis personis, ubicumque locorum existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari praecipimus, et mandamus sub poenis tam in Regulis Indicis, quam in Literis, et Constitutionibus Apostolicis alias statutis , et expressis, quas tenore earumdem praesentium confirmamus, et renovamus. Non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus Literis, Constitutionibus, ac quibusvis statutis, decretis, usibus, stylis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem praesentium Literarum transumtis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo Praelati alicujus in dignitate ecclesiastica constituti obsignatis eadem prorsus fides habeatur; quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris die xxi. Decemb. MDCCLVII. Pontificatus Nostri Anno XVIII.

CAJETANUS AMATUS

LECTORI CATHOLICO

FR. THOMAS ANTONINUS PEGOLA

EX ORDINE PRAEDICATORUM

SAC. CONGREGATIONIS INDICIS

A SECRETIS

Cum nulla aetas antehac tanta doctrinae pravitate et morum licentia pollui visa est , tum sane gaudendum , Deoque in primis habenda est gratia quod Fides nostra agne, ut argentum solet, examinata non modo ferat se incolumem, sed assiduo certamine firmiorem. Cujus rei testimonium plane luculentum conspeximus Indicem vetitorum Librorum bis praelo his temporibus permittentes. Nam cum de illis quae anno MDCCCXIX. prodierant ne unum quidem exemplar superesset, quinque abhinc annis eandem operam fecimus. Expleta ne igitur exposcentium desideria? immo ad antiquam Indicum caritatem reditum est. Inde factum ut novam hanc editionem, SS. D. N. Gregorio XVI. P. M. jubente, susciperemus, totis viribus connitentes ne quid a Nobis diligentiae desideretur, utque ne unus quidem ex iis Libris qui ab anno MDCCCXXXV. ad hunc diem usque damnati sunt notam effugiat. Neque vero de novitate formae cogitandum esse censuimus, eam optimam rati quam Fr. Thomas Augustinus Ricchinius doctrinae fama percelebris , cum eodem quo ego munere fungeretur , anno MDCCLVIII. proposuit; cujus et exemplum secuti sumus et ipsa verba describimus.

» In primis Indici universo cum Regulas ipsius Indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editas, tum easdem in Regulas observationes, quae Clementis VIII., et Alesandri VII. auctoritate confectae sunt praemisimus, una cum ejusdem Clementis VIII. Instructione. Quibus quidem rebus omnibus cum majorem et lucem, et vim afferat Sapientissimi Pontificis Benedicti XIV. Constitutio incipiens: Sollicita, ac provida : eam idcirco adjungendam putavimus. Subjecimus deinde Decreta quaedam generalia, quo et brevitati Indicis consuleremus, et dubitationem omnem tolleremus, si qua de certis quibusdam Libris suboriri posset, qui in Indice nominatim descripti non essent.

Auctores autem ipsos, quorum nomina, ac cognomina, magna adhibita diligentia germanae Lectioni restituimus, in Alphabeticum ordinem redegimus, majoremque in iis afferendis rationem habuimus cognominum, quam nominum, quod haec illis minus nota esse videantur. Cognominum tamen loco habuimus quoque simulata cognomina, quibus Pseudonymi delitescunt, tum aliquando Patriam, aut etiam Sanctos ipsos, quos sibi nonnulli tamquam cognomina assumunt.

Theses atque disputationes non Discipulorum, sed Magistrorum , aut Praesidentium nomine, qui plerumque earum auctores esse solent, disposuimus, nisi forte quis, vel suum unice, non Magistri nomen attulerit, vel ipse quidem earumdem Thesium verissimus Auctor habitus sit.

Libri a duobus auctoribus conscripti ejus auctoris cognomina referuntur, qui primus ordine reperitur. Qui vero Libri a pluribus compositi sunt, jam non auctorum cognominibus, sed ipsis suis titulis designantur.

Eadem ratione Anonymos Libros, alphabeti ordine retento, recensuimus ; quos inter si quis Libros aliquos annumeratos deprehendat, qui certos auctores habent, unquam Anonymi editi sunt, id et in praecedentibus Indicibus, et in hoc nostro non sine causa factum esse intelligat.

Titulos vero Librorum, quos pariter emendandos suscepimus, eadem Orthographia descriptos attulimus, quam auctores ipsi adhibuerunt. Et aliquibus quidem Libris locum et tempus editionis addidimus tum lectorum

nec

commodo, ne scilicet illos cum aliis ejusdem tituli, atque argumenti confunderent, tum ad commonstrandum editiones illas, non reliquas, quae diversae sunt, aut emendatae , esse proscriptas. Coeterorum vero Librorum, si locum, ubi impressi sunt, omisimus, id propterea faciendum existimavimus, ut intelligeret quisque omnes eorum Librorum editiones , quocumque tandem loco factae sint, prohibitas esse, id enim cautum Decretis Sacrae Congregationis. Quam ob rem perraro etiam unius ejusdemque libri diversas, quae aliquando fieri solent, indicavimus versiones. Cum ex Instructione Clementis VIII. tit. de prohibit. Librorum S. 6. appareat perniciosos, ac malos Libros, qui certa aliqua lingua editi ac deinde prohibiti sunt, prohibitos censeri debere, in quodcumque idioma postea transferantur.

Diem, mensem, et annum prohibitionis singulis fere Libris, qui post annum 1596 proscripti sunt, adjunximus. Descriptos vero ante praedictum annum in Indice Pii IV, quem Tridentinum vocant, et in Indice Clementis VIII, qui Tridentini Appendix vocari solet, hisce notis distincimus : Ind. Trid., App. Ind. Trid.

Quibus autem Libris, eo quod utilitatem aliquam praeseferre videantur, additum est Donec corrigantur, seu Donec expurgentur, eam correctionem a nemine privato judicio, atque auctoritate fieri posse, sed rem totam ad Sacram Indicis Congregationem esse deferendam monemus.

Jam vero reticendum non putamus, quod non ii dumtaxat libri excommunicationis reservatae poena sunt proscripti, qui ab Haereticis compositi de Religione Catholica ex professo agunt, haeresesque docent, quod Literis Apostolicis die Coenae Domini legi solitis, et Constitutione Alexandri VII, quae incipit: Speculatores, statuitur; sed quod ii etiam fere omnes Libri hujusmodi poena proscribuntur, qui post praedictam Alexandri VII Constitutionem, editam die 5 Martii anni 1664, Brevibus, aut Bullis Pontificiis prohibiti indicantur, ut ex ipsis Brevibus intelligi potest, ad quae Lectores remittimus. »

Monendum denique Catholicum Lectorem ducimus omnibus Indicis Anni MDCCLVIII praemissis additum hic, ad calcem scilicet Regularum et Decretorum, fuisse : 1. Mandatum S. M. Leonis XII. quod simul cum Decreto prohibitionis quorumdam Librorum sub die 26 Martii 1825 editum fuit; II. Monitum S. Congregationis additum Decreto Fer. 111. 4 Martii an. 1828; III. Monitum ejusdem S. Congregationis , Fer. v. 7 Januarii 1836.

Coetera, quae in hac novissima editione, ut omnium commodo et utilitati serviremus, praestanda curavimus, usu quodam animadvertenda ac judicanda Lectori relinquimus.

« ÖncekiDevam »