Sayfadaki görseller
PDF
ePub

operatur"): tamen est idem genere, et diversis fidei gradibus eadem definitionis vis et ratio convenit. Quam vero fructuosa sit, et quantam ex ea utilitatem capiamus, in articulorum explicatione dicetur.

*QUAESTIO II.

Quando et qua de causa duodecim fidei capita ab Apostolis sint tradita.*

Quae igitur primum Christiani homines tenere debent, illa sunt, quae fidei duces doctoresque sancti Apostoli, divino Spiritu afflati, duodecim symboli articulis distinxerunt. Nam quum mandatum1) a Domino accepissent, ut, pro ipso legatione fungentes, in universum mundum profiscerentur, atque omni creaturae evangelium praedicarent: Christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ac dicerent 2), neque ulla essent inter eos schismata, quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.

*QUAESTIO III.

Symbolum unde sit dictum.*

Hanc autem Christianae fidei et spei professionem a se compositam Apostoli symbolum appellarunt, sive quia ex variis sententiis, quas singuli in commune contulerunt, conflata est, sive quia ea veluti nota et tessera quadam uterentur, qua desertores et subintroductos falsos fratres, qui evangelium adulterabant, ab iis, qui vere Christi militiae sacramento se obligarent, facile possent internoscere.

*QUAESTIO IV.

Quae symboli huius necessitas, et quot in partes dividatur.*

Credo in Deum.

Quum multa in Christiana religione fidelibus proponantur, quorum singulatim vel universe certam et firmam fidem habere oportet, tum vero illud primo ac necessario omnibus credendum est, quod veluti veritatis fundamentum ac summa de divinae essentiae unitate et trium personarum distinctione, earumque actionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit, huius mysterii doctrinam breviter in Symbolo Apostolorum comprehensam esse, Parochus docebit.

1) Matth. 28. 19. Marc. 16. 15. 2) 1. Cor. 1. 10.

Nam, ut maiores nostri, qui in hoc argumento pie et accurate versati sunt, observaverunt, in tres potissimum partes ita distributum videtur, ut in una divinae naturae prima persona et mirum creationis opus describatur; in altera, secunda persona, et humanae redemptionis mysterium; in tertia, tertia item persona, caput et fons sanctitatis nostrae, variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut cnim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quicquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus.

CAPUT II.

De primo Symboli articulo.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.

"QUAESTIO I.

Explicatur breviter primus articulus *

His verbis ea sententia subiecta est: certo credo ac sine ulla dubitatione profiteor Deum Patrem, primam scilicet Trinitatis personam, qui sua omnipotenti virtute coelum ipsum et terram, et omnia, quae coeli et terrae ambitu continentur, ex nihilo condidit, et condita tuetur ac regit; neque solum eum corde credo et ore confiteor, verum summo studio ac pietate ad illum, veluti summum et perfectissimum bonum, contendo. Haec igitur sit brevis quaedam primi huius articuli comprehensio. Sed quoniam magna mysteria in singulis fere verbis latent, ea nunc diligentius parocho perpendenda sunt, ut, quantum Dominus permiserit, ad cius maiestatis gloriam contemplandam cum timore et tremore fidelis populus accedat. "QUAESTIO II.

Credendi verbum quid significet.*

Igitur credendi vox hoc loco putare, existimare, opinari non significat, sed, ut docent sacrae literae, certissimae assensionis vim habet, qua mens Deo, sua mysteria aperienti, firme constanterque assentitur. Quamobrem is credit (quod

ad huius loci explicationem attinet), cui aliquid sine ulla haesitatione certum et persuasum est. Neque vero existimare quisquam debet, fidei notitiam minus certam esse, quod ea non cernantur, quae nobis credenda fides proponit; etenim divinum lumen, quo ea percipimus, tametsi rebus perspicuitatem non afferat, nos tamen de his dubitare non sinit.,,Deus" enim 1),,,qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris," ut non sit nobis opertum evangelium, sicut iis, qui pereunt.

*QUAESTIO III.

Quae in symbolo proponuntur non curiose scrutanda, sed simpliciter asserenda sunt.*

Iam vero ex iis, quae dicta sunt, consequitur, eum qui coelesti hac fidei cognitione praeditus est, inquirendi curiositate liberum esse. Deus enim, quum iussit nos credere, non divina iudicia scrutanda, eorumque rationem et causam perquirendam nobis proposuit, sed immutabilem fidem praecepit, quae efficit, ut animus in aeternae veritatis notitia conquiescat. Ac profecto quum Apostolus testetur 2):,,Deus verax est, omnis autem homo mendax 3)," si arrogantis et impudentis hominis. est, gravi ac sapienti viro aliquid affirmanti fidem non habere, sed praeterea urgere, ut, quod dixerit, rationibus aut testibus probetur: cuius temeritatis, atque adeo stultitiae fuerit, Dei voces audientem, coelestis ac salutaris doctrinae rationes requirere? Fides itaque, seclusa omni non solum ambiguitate, sed etiam demonstrandi studio, tenenda est.

*QUAESTIO IV.

Non sufficit ad salutem credere, sed etiam fidem profiteri necessarium est. * Verum illud praeterea doceat parochus, eum, qui dicit, ,,Credo,“ praeterquam quod intimum mentis suae assensum declarat, qui interior fidei actus est, debere id, quod animo inclusum habet, aperta fidei professione prae se ferre, summaque alacritate palam fateri ac praedicare. Oportet enim fideles eum spiritum habere, quo fretus Propheta dixit 4): „Credidi, propter quod locutus sum;" imitari Apostolos, qui ad principes populi responderunt 5):,,Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui;" divi Pauli praeclara illa voce excitari 6):,,Non erubesco evangelium; virtus enim Dei est

1) 2. Cor. 4. 6, 3. 2) Rom. 3. 4 3) Ps. 115. 11. 4) Ps. 115. 10. 5) Act. 4. 20. 6) Rom. 1. 16.

in salutem omni credenti;" item, quo maxime huius sententiae veritas confirmatur 1): „Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem."

"QUAESTIO V.

Fidei Christianae excellentia.*

In Deum.

Hinc Christianae sapientiae dignitatem et praestantiam, ex eaque, quantum divinae bonitati debeamus, cognoscere licet, quibus datum est, statim ad rei praestantissimae maximeque expetendae cognitionem quasi fidei gradibus ascendere.

*QUAESTIO VI.

Quantum differat Christiana de Deo sapientia a philosophica rerum divinarum notitia.*

In hoc enim multum inter se differunt Christiana philosophia et huius saeculi sapientia, quod haec quidem naturalis tantum luminis ductu ab effectibus et ab iis, quae sensibus percipiuntur, paulatim progressa, non nisi post longos labores vix tandem invisibilia Dei contemplatur, primamque omnium rerum causam, et auctorem agnoscit atque intelligit; contra vero illa humanae mentis aciem ita exacuit, ut in coelum nullo labore penetrare possit, atque divino splendore collustrata, primum quidem aeternum ipsum luminis fontem, deinde, quae infra ipsum posita sunt, intueri, ut nos vocatos esse de tenebris,,in 2) admirabile lumen," quod est apud Apostolorum principem, cum summa animi iucunditate experiamur, et „,credentes 3) exsultemus laetitia inenarrabili." Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur, cuius maiestatem, ex Ieremiae 4) sententia,,,incomprehensibilem" esse dicimus. ,,Lucem enim, ut ait Apostolus 5),,,inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest;" quum enim ad Moysen loqueretur 6):",,Non videbit me,,,inquit, homo et vivet." Nam ut mens nostra ad Deum, quo nihil est sublimius, perveniat, necesse est, eam omnino a sensibus abstractam esse, cuius rei facultatem in hac vita naturaliter non habemus. Sed quamvis haec ita sint,,,non reliquit tamen Deus, ut inquit Apostolus 7), semet ipsum sine testimonio, benefaciens, de coelo dans pluvias et tempora fructifera, im

1) Rom. 10. 10. 2) 1. Petr. 2. 9. 3) 1. Petr. 1. 8. 5) Tim. 6. 16. 6) Exod. 33, 20. 7) Act. 14. 16.

4) Ier. 32. 19.

[ocr errors]

plens cibo et laetitia corda hominum." Quae causa fuit philosophis, nihil abiectum de Deo sentiendi, et quicquid corporeum, quicquid concretum et admistum est, ab eo longissime removendi; cui etiam bonorum omnium perfectam vim et copiam tribuerunt, ut ab eo, tanquam a perpetuo quodam et inexhausto fonte bonitatis ac benignitatis, omnia ad omnes creatas res atque naturas perfecta bona dimanent; quem sapientem, veritatis auctorem et amantem, iustum, beneficentissimum, et aliis nominibus appellaverunt, quibus summa et absoluta perfectio continetur; cuius immensam et infinitam virtutem, omnem complentem locum, et per omnia pertinentem, esse dixerunt. Hoc ex divinis literis longe melius constat et illustrius, ut illo loco 1):,,Spiritus est Deus;" item 2):,,Estote vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est;" tum 3): Omnia nuda et aperta sunt oculis eius;" et illud 4): „,0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei;“ deinde 5): ,,Deus verax est;" et 6): „Ego sum via et veritas et vita;" praeterea 1):,,Iustitia plena est dextera tua;" denique 8): ,,Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione;" postremo 9):,,Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?" et:,,Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris etc.;" et 10):,,Numquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus?" Magna et praeclara haec sunt, quae de Dei natura sacrorum librorum auctoritate consentanea et consequentia ex rerum effectarum investigatione philosophi cognoverunt; quamquam in eo etiam coelestis doctrinae necessitatem cognoscimus, si animadvertamus, fidem non solum hoc praestare, quemadmodum supra dictum est, ut quae viri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque et imperitis hominibus statim pateant atque in promptu sint; verum ut rerum notitia, quae fidei disciplina comparatur, multo certior, atque ab omni errore purior in mentibus nostris insideat, quam si eas ipsas res, humanae scientiae rationibus comprehensas, animus intelligeret. Sed quanto praestantior divini numinis cognitio censenda est, ad quam non communiter omnibus naturae contemplatio, sed proprie credentibus fidei lumen aditum patefecit?

3.4.

1) Io. 4. 24. 2) Matth. 5. 48. 3) Hebr. 4.13. 4) Rom. 11. 33. 5) Rom 6) Io. 14. 6. 7) Ps. 47. 11. 8) Ps. 144. 16. 9) Ps. 138. 7, 8, 9. 10) Ierem. 23. 24.

« ÖncekiDevam »