Sayfadaki görseller
PDF
ePub

*QUAESTIO V. Veritate iam manifestata hodie etiam necessarium est, pastores verbum

Dei praedicare. * At vero, quum haec divini verbi praedicatio nunquam intermitti in ecclesia debeat, tum certe hoc tempore maiori studio et pietate elaborandum est, ut sana et incorrupta doetrina tanquam pabulo vitae fideles nutriantur et confirmentur; exierunt enim falsi prophetae 1) in mundum, de quibus dixit Dominus2): „Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant,“ ut variis 3) doctrinis et peregrinis Christianorum animos depravarent. Qua in re illorum impietas, omnibus satanae artibus instructa, tam longe progressa est, ut nullis fere certis finibus contineri posse videatur, ac nisi Salvatoris nostri praeclara illa promissione niteremur 4), qui se adeo stabile ecclesiae suae fundamentum posuisse affirmavit, ut portae inferi adversus eam praevalere nunquam possint: maxime verendum esset, ne hoc tempore tot undique hostibus obsessa, tot machinis tentata et oppugnata concideret. Nam, ut omittamus nobilissimas provincias, quae olim veram et catholicam religionem, quam a maioribus acceperant, pie et sancte retinebant, nunc autem derelinquentes viam rectam erraverunt, atque in eo se maxime pietatem colere palam profitentur, quod a patrum suorum doctrina quam longissime recesserunt: nulla tam remota regio aut tam munitus locus, nullus Christianae reipublicae angulus inveniri potest, quo haec pestis occulte irrepere non tentarit.

*QUAESTIO VI. Catechismis potissimum haeretici Christianorum animos depravare

studuerunt.* Qui enim fidelium mentes corrumpere sibi proposuerunt, quum fieri nullo modo posse intelligerent, ut cum omnibus coram colloquerentur, et in eorum aures venenatas voces infunderent: idem alia ratione aggressi, molto facilius ac latius impietatis errores disseminarunt. Nam praeter illa ingentia volumina, quibus catholicam fidem evertere conati sunt, (a quibus tamen cavere, quum apertam haeresim continerent, non magni fortasse laboris ac diligentiae fuit), infinitos etiam libellos consripserunt, qui, quum pietatis speciem prae se fer

1) 1. Ioh. 4. 1.

2) Ier. 23. 21.

3) Hebr. 13, 9.

4) Matth. 16. 18.

rent, incredibile est quam facile incautos simplicium animos deceperint.

*QUAESTIO VII. Pestilentibus pseudoprophetarum vocibus et scriptis occurrendum S. Syno

dus recte statuit. * Quamobrem Patres oecumenicae Tridentinae synodi, quum tanto et tam pernicioso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem Christiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi traderent, quam in omnibus ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi pastoris et doctoris munus obeundum esset.

*QUAESTIO VIII. Necesse fuit, etiam oecumenici concilii studio summique Pontificis auctoritate, post tot doctrinae Christianae conscriptas institutiones, novum cate

chismum pastoribus proponere. * Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere cum magna pietatis et doctrinae laude versati sunt, sed tamen Patribus visum est maxime referre, si liber sanctae Synodi auctoritate ederetur, ex quo Parochi, vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aedificationem possint, ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae fidei, ad omniaque pietatis officia populum Christianum erudiendi communis regula atque praescriptio.

*QUAESTIO IX. Non sunt exacte universa nostrae religionis dogmata bic discussa.*

Ergo, quum multa sint, quae ad hanc rationem pertinere videantur, nemo existimet, illud sanctae synodo propositum fuisse, ut omnia Christianae fidei dogmata uno libro comprehensa subtiliter explicarentur, quod ab iis fieri solet, qui se profitentur universae religionis institutionem et doctrinam tradere. Id enim et infiniti paene operis fuisset, el instituto minus convenire perspicuum est. Sed quoniam parochos sacerdotesque, animarum curatores, earum refum cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt, et ad fidelium captum accommodatae: ea tantum in medium afferri voluit, quae hac in re pium pastorum studium, si

in difficilioribus divinarum rerum dispulationibus non ila versati fuerint, adiuvare possent. Quae quum ita sint, antequam ad ea singillatim lraclanda accedamus, quibus huius doctrinae sumina coalinelur: institutae rei ordo poslulat, ut pauca quaedam exponantur, quae pastores considerare, sibique ante oculos propouere in primis debent, ul sciant, quonam, veluti ad finem, omuia eorum consilia, labores, studia referenda sint, quove pacto id, quod volunt, facilius conscqui et efficere possint.

*QUAESTIO X. Quum pastores animarum hic instiluendi suscipiantur, quid illis polissi

mum, ut rite suo fungantur munere, sit considerandum.* Illud igitur primum videlur esse, ut semper meminerint, omnem Christiani hominis scientiam hoc capilc comprehendi, vel polius, quemadmodum Salvator noster ait): „lacc est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.“ Quanobrem in co praccipue ccclesiastici docloris opera versabitur, ut fideles scire ex aninio cupiant lesum Christum, et hunc crucifixum ?); sibique cerlo persuadeant, atque intima cordis pietale et religione credant, aliud 3) nomen non esse datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri; siquidem ipse propitiatio est pro peccatis nostris. Al 4) vero quia in hoc scimus, quoniam cognovimus cum, si mandata eius observemus, proximum est et cum co, quod diximus, maxime coniunctum, ul simul etiam ostendat, vitam a fidelibus non in olio et desidia degendam esse, verum oportere, ut quemadmodum ipse ambulavit 5), ila et nos ambulemus, sectemurque) omni studio iustitiam, pielatem, fidem, caritatem, mansuetudinem; dedit enim ?) semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, scctatorem bonorum operum, quae Apostolus pasloribus praecipit, ut loquantur et exhortenlur. Quum autem Dominus ac Salvator noster non solum dixcril, scd ctiam exemplo suo demonstrarit, legem et Prophelas ex dilectione pendere, Apostolus deinde confirmarit 8), caritatem esse finem praecepti ac legis plenitudinem'): dubitarc nemo polest, hoc tanquam praecipuum munus omni diligentia curandum esse, ut fidelis populus ad immensam Dei

* 1) Job. 17.3. 2) 1. Cor. 2. 2. 3) Act. 4.12. 1) 1. Ioh. 2. 3. 5) 1. lo. 2. G. 6) 2. Timoth. 2. 22. 7) Tit. 2. 14, 15. 8) 1. Timoth. 1. 5. 9) Rom. 13. 10.

erga nos bonitatcm amandam excitetur, ac divino quodam ardore incensus ad summum illud et perfectissimum bonum rapiatur, cui adhaerere, solidam et veram felicitatem esse, is plane sentiet, qui illud Prophetae dicere poterit 1): „Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?“. Haec nimirum est via illa excellentior, quam idem Apostolus demonstravit 2), quum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad caritatem, quae nunquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper caritas Domini nostri commendari debet, ut quivis 'perspiciat, omnia perfectae Christianae virtutis opera non aliunde, quam a dilectione, ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem, referenda esse.

*QUAESTIO XI. Non satis est, pastores ad duos illos fines inter docendum respicere, sed se

ad captum cuiusque debent accommodare. ** Quum autein in omni re tradenda plurimum intersit, utrum hoc, an illo modo aliquid doceas, tum vero hoc in Christiani populi institutionc, maximi momenti existimandum est. Observanda est enim audientium aetas, ingenium, mores, conditio, ut qui docendi munus exercet, omnia 3) omnibus clliciatur, ut et omnes Christo lucrifaciat, et se ipsum fidelem 4) ministrum et dispensatorem probare possit, ac veluti 5) scrvus bonus et fidelis dignus sit, qui super multa constituatur a Domino. Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes fideles possit: sed quum alii, veluti 6) modo geniti, infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodam modo confirmata sint aetate: necesse est diligenter considerare 7), quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere, quae spiritum augeant 8), „donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.“ Id vero Apostolus in se ipso omnibus observandum indicavit, quum dixil 9), se Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem esse; ut videlicet intel

1) Ps. 72. 25. 2) 1. Cor. 13. 3) 1. Cor. 9. 19, 22. 4) 1. Cor. 4.1, 2. 5) Malth. 25. 23, 6) 1. Petr. 2. 2. 7) Hebr. 5, 12. 1. Cor. 3 2. 8) Ephes. 4. 13.

9) Rom. 1.14.

ligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere, ut, quum eorum animos, qui exercitatos sensus habent, spirituali cibo expleverint, ne interim parvulos fame perire patiantur, ut?) qui panem petant, et non sit qui frangat eis. Neque vera cuiusquam studium in docendo retardari debet, propterco quod interdum necessc sit, auditorem carum rerum praeceplis instrui, quae leviores et humiliores videntur, nec sine molestia ab iis potissimum tractari solent, quorum animus in sublimium rerum contemplatione versatur ac conquiescil. Nam si ipsa aeterni Patris sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae hamilitate coelestis vitae praecepta nobis traderet: quem non compellat caritas Christi, ut parvulus ?) lat in medio fratrum suorum, ct tanquam nutrix, Sovens filios suos, ila cupide proximorom salutem desideret, ut, quod de sc ipso Apostolus testatur 3), cis velit non solum crangelium Dci, sed cliam animam tradere?

QUAESTIO XII. Quum Deus visibilem sui praesentiam nobis subduxerit, pastores eius ver

bum haurient ex scriptura el traditionibus.* Omnis autem doctrinac ratio, quac fidclibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in scripturam traditionesque distributum est; itaquc in harum rerum meditationc pastores dies noctesque versabuntur, memores illius divi Pauli admonitionis, quam ad Timotheum scriptam omnes, quicunque animarum curae pracposili sunt, ad sc pertinere existimabunt. Est autem hacc admonitio in hunc modum 4): „Altende lectioni, exhortationi et doctrinae ;“ „est“ enim 5) „omnis Scriplura divinitus inspirata, utilis ad docendam, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit - homo Dci, ad omnc opus bonum instructus. Sed quoniam

quae divinitus tradita fucrunt multa sunt ct varia, ut nec ita facile aut animo comprehendi, aut cliam mente comprehensa memoria teneri possint, ut, quum se oblulerit docendi occasio, eorum parata sit et prompla explicatio: sapientissime maiores nostri tolam hanc vim et rationem salutaris doctrinae in quatuor hacc capita redactam, distribuerunt: Apostolorum

1) Thren.4. 4. ) 1. Thess. 2.7. 3) 1. Thess. 2. 8. 4) 1. Tim. 4. 13. 5) ?. Tim. 3. 16, 17.

« ÖncekiDevam »