Sayfadaki görseller
PDF
ePub

peccatum nunquam destitit, tum figuris, tum Prophetarum oraculis, Filii sui mortem significare. Atque ut de figuris pauca quaedam attingamus, Abel primum, qui fratris invidia occisus est, deinde Isaac sacrificium, praeterea agnus, quem Iudaei, quum e terra Aegypti egrederentur, immolarunt, tum serpens aeneus, quem Moyses in deserto exaltavit, Christi Domini passionis ac mortis figuram praemonstrabant. Quod autem ad Prophetas pertinet, quam multi exstiterint, qui de ea vaticinati sunt, id vero multo notius est, quam ut explicari hoc loco oporteat. Sed prae ceteris, ut Davidem omittamus, qui omnia praecipua redemptionis nostrae mysteria in Psalmis. complexus est, Isaiae oracula tam aperta et clara sunt, ut recte dici queat, eum potius rem gestam exposuisse, quam futuram praedixisse.

*QUAESTIO VI. Mortuus et Sepultus.

Quid hacc clausula, mortuus et sepultus, credendum significet.* His verbis parochus credendum explicabit, Iesum Christum, postquam crucifixus est, vere mortuum ac sepultum esse. Neque vero sine causa hoc separatim fidelibus credendum proponitur, quum non defuerint qui eum in cruce mortuum negarent. Illi igitur errori hanc fidei doctrinam sancti Apostoli merito opponendam censuerunt, de cuius articuli veritate dubitandi nullus nobis locus relinquitur; nam omnes Evangelistae consentiunt: ,,Iesum spiritum emisisse." Praeterea quum Christus verus et perfectus homo fuerit, vere etiam mori potuit; moritur autem homo, quum anima separatur a corpore. Quare quum Iesum mortuum esse dicimus, id significamus, eius animam a corpore divisam esse; neque tamen concedimus divinitatem seiunctam a corpore; quin potius constanter credimus et confitemur, anima eius a corpore divisa, divinitatem tum corpori in sepulcro, tum animae apud inferos coniunctam semper fuisse. Decebat 1) autem Filium Dei mori,,,nt per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis "per totam vitam obnoxii erant servituti.

*QUAESTIO VII.

Invitus et coactus mortem Christus non subiit.*

Sed illud in Christo Domino singulare fuit, quod tune mortuus est, quum ipse mori decrevit, et mortem non tam

1) Hebr. 2. 10. 14. 15.

aliena vi illatam, quam voluntariam obiit. Nec vero mortem solum, sed locum etiam et tempus, in quo moreretur, ipse sibi constituit. Ita enim Isaias scripsit 1): ,,Oblatus est, quia ipse voluit." Atque idem Dominus de se ante passionem di xit 2):,,Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso, potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam." Quod autem ad tempus et locum attinet, quum Herodes eius vitae insidiaretur, ipse inquit 3): Dicite vulpi illi, ecce eiicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consumor; verum tamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit Prophetam perite extra Hierusalem." Ille igitur nihil invitus aut coactus fecit, sed ipse sese volens obtulit, atque inimicis suis obviam procedens dixit 4): „Ego sum;" et sponte sua ea omnia supplicia pertulit, quibus illum iniuste et crudeliter affecerunt, quo quidem nihil ad commovendos animi nostri sensus maiorem vim habere potest, quum poenas tormentaque eius omnia cogitatione perpendimus. Nam si quispiam nostra causa omnes dolores patiatur, non quos ipse sua voluntate suscipiat, sed quos vitare nequeat: hoc vero haud magni beneficii loco a nobis ponetur. Verum si nostro tantum nomine mortem, quam defugere poterat, libenter occumbat: profecto hoc beneficii genus tantum est, ut omnem non solum referendae, sed etiam habendae gratiae facultatem vel gratissimo cuique eripiat. Ex quo Iesu Christi summa et eximia caritas, eiusque divinum et immensum in nos meritum perspici potest.

*QUAESTIO VIII.

Cur Christum non modo mortuum, sed etiam sepultum esse dicamus. *

Iam vero, quod sepultum fuisse confitemur, hoc quidem veluti articuli pars non constituitur, quod novam aliquam difficultatem habeat, praeter ea, quae iam de morte dicta sunt. Nam si Christum mortuum credimus, facile etiam nobis persuaderi potest, eum sepultum esse. Verum hoc additum est, primum ut minus dubitare de morte liceat, quum maximo argumento sit, aliquem mortuum esse, si eius corpus sepultum probemus; deinde ut resurrectionis miraculum magis declaretur atque eluceat. Neque vero hoc solum credimus, Christi corpus sepultum esse, sed illud praecipue his verbis creden

1) Is. 53. 7. 2) Ioh. 10. 17. 18. 3) Luc. 13. 32, 33. 4) Ioh. 18. 5.

dum proponitur, Deum sepultum esse, quemadmodum ex fidci catholicae regula verissime etiam dicimus, Deum mortuum, et ex Virgine natum esse. Nam quum divinitas nunquam divisa fuerit a corpore, quod in sepulcro conditum, est recte confitemur Deum sepultum esse.

*QUAESTIO IX.

Quae circa mortem et sepulturam Christi sint maxime observanda.* Ac de genere quidem et loco sepulturae illa parocho satis erunt, quae a sanctis Evangelistis dicta sunt. Duo vero in primis observanda sunt: alterum, Christi corpus in sepulcro nulla ex parte corruptum esse, de quo Propheta ita vaticinatus erat 1): „Non dabis sanctum tuum videre corruptionem." Alterum est, quod ad omnes huius articuli partes attinet, sepulturam scilicet, passionem etiam et mortem Christo Iesu, ut homini, non ut Deo convenire; nam pati et mori in humanam tantum naturam cadunt, quamvis Deo etiam haec omnia tribuantur; quoniam de illa persona, quae simul perfectus Deus, perfectus homo fuit, recte dici perspicuum est.

"QUAESTIO X.

Qua ratione contemplari oporteat passionis Christi beneficium.*

His cognitis ea de Christi passione et morte parochus explicabit, ex quibus tanti mysterii immensitatem, si non comprehendere, contemplari saltem fideles possint. Ac primum quidem considerandum est, quis ille sit, qui haec omnia patitur. Et quidem nullis verbis eius dignitatem explicare, aut mente comprehendere possumus. S. Ioannes2),,Verbum" esse dicit, quod erat apud Deum." Apostolus magnificis verbis describit in hunc modum 3): „Esse eum, quem Deus constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et figura substantiae eius, qui portat omnia verbo virtutis suae." Hic igitur,,purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis." Atque, ut uno verbo complectamur, patitur Iesus Christus Deus et homo; patitur Creator pro iis, quos ipse condidit; patitur Dominus pro servis; patitur is, per quem Angeli, homines, coeli, elementa facta sunt, ille, inquam, in quo 4), per quem, et ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est, si, co tot

1) Ps. 15. 10. Act. 2. 27. 31. 2) Ioa. 1. 1. 4) Rom. 11. 36.

[blocks in formation]

passionum tormentis commoto, totum etiam aedificium concussum est; nam, ut inquit Scriptura, „,Terra 1) mota est, et petrae scissae sunt; tenebrae2) etiam factae per universam terram, et sol obscuratus est." Quod si mutae etiam res et sensu carentes Creatoris sui passionem luxerunt, cogitent fideles, quibus lacrymis ipsi, tanquam3) vivi lapides huius aedificii, dolorem suum declarare debeant.

*QUAESTIO XI.

Cur Christus voluerit extrema pati, quidque sentiendum de his sit, qui Christianismum professi, in peccatis sordescunt.*

Iam vero causae etiam passionis exponendae sunt, ut eo magis divinae erga nos caritatis magnitudo et vis appareat. Si quis igitur quaerat, quae causa fuerit, cur Filius Dei acerbissimam passionem subierit, hanc potissimum fuisse inveniet, praeter hereditariam labem primorum parentum, vitia et peccata, quae homines a mundi origine usque ad hanc diem admiserunt, ac deinceps usque ad consummationem saeculi admissuri sunt. Hoc enim in passione et morte Filius Dei Salvator noster spectavit, ut omnium aetatum peccata redimeret ac deleret, et pro iis Patri abunde cumulateque satisfaceret. Illud etiam accedit ad augendam rei dignitatem, quod non solum Christus pro peccatoribus passus est, sed etiam poenarum omnium, quas pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt; de quo Apostolus nos admonet, ita ad Hebraeos scribens 4):,,Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semet ipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes." Atque hac culpa omnes teneri iudicandum est, qui in peccata saepius prolabuntur; nam quum peccata nostra Christum Dominum impulerint, ut crucis supplicium subiret: profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus 5), quod in ipsis est, crucifigunt in,,semetipsis Filium Dei, et ostentui" habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste 6):,,Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, nos autem et nosse eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas ei manus videmur inferre.

1) Matth. 27. 51. 12.3. 5) Hebr. 6. 6.

2) Luc. 23. 44, 45. 3) 1. Petr. 2. 5.-
6) 1. Cor. 2. S.

4) Hebr.

*QUAESTIO XII.

Christus a Patre et a semet ipso etiam traditus est.

*

Sed a Patre etiam, et a semet ipso Christum Dominum traditum esse, sacrae literae testantur; inquit enim apud Isaiam 1):,,Propter scelus populi percussi eum;" et paulo ante idem Propheta, quum Dominum, plagis et vulneribus affectum, Spiritu Dei plenus videret, dixit 2):,,Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum." De Filio autem scriptum est 3):,,Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum." Sed eandem rem Apostolus gravioribus etiam verbis expressit, quum tamen ex altera parte vellet ostendere, quantum nobis de immensa Dei misericordia et bonitate sperare liceat; inquit enim 4): „Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?"

*QUAESTIO XIII.

Christus tormentorum acerbitatem corpore et animo vere sensit.* 錄

Sequitur nunc, ut quanta fuerit passionis acerbitas Parochus doceat; quanquam si memoria teneamus 5),,sudorem Domini factum ut guttas sanguinis decurrentis in terram, quum ille tormenta et cruciatus animo praeciperet, quibus paulo post afficiendus erat, facile ex eo unusquisque intelliget, nihil ad illum dolorem addi potuisse. Nam si malorum imminentium cogitatio tam acerba fuit, id quod sanguinis sudor declaravit: quid ipsam perpessionem fuisse existimandum est? Sed tamen Christum Dominum summis tum animi tum corporis doloribus affectum esse constat. Ac primum quidem nulla fuit eius corporis pars, quae gravissimas poenas non senserit; nam et pedes et manus clavis cruci affixae, caput spinis compunctum, et arundine percussum, facies sputis foedata, alapis caesa, totum corpus flagellis verberatum est. Praeterea omnium et generum et ordinum homines,,convenerunt 6) in unum adversus Dominum et adversus Christum eius." Gentes enim et Iudaei passionis suasores, auctores, ministri fuerunt. Iudas eum prodidit, Petrus negavit, ceteri omnes deseruerunt.. Iam vero in cruce ipsa acerbitatemne, an ignominiam, an utrum

1) Is. 53. 8. 2) Ibid. v. 6. 3) Ibid. v. 10. 4) Rom. 8. 32. 5) Luc. 22.44. 6) Ps. 2. 2.

« ÖncekiDevam »