Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in difficilioribus divinarum rerum disputationibus non ita versati fuerint, adiuvare possent. Quae quum ita sint, antequam ad ea singillatim tractanda accedamus, quibus huius doctrinae summa continetur: institutae rei ordo postulat, ut pauca quaedam exponantur, quae pastores considerare, sibique ante oculos propouere in primis debent, ut sciant, quonam, veluti ad finem, omuia eorum consilia, labores, studia referenda sint, quove pacto id, quod volunt, facilius consequi et efficere possint.

QUAESTIO X.

Quum pastores animarum hic instituendi suscipiantur, quid illis potissimum, ut rite suo fungantur munere, sit considerandum.*

Illud igitur primum videtur esse, ut semper meminerint, omnem Christiani hominis scientiam hoc capite comprehendi, vel potius, quemadmodum Salvator noster ait 1):,,flaec est vita acterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.“ Quamobrem in eo praecipue ecclesiastici doctoris opera versabitur, ut fideles scire ex animo cupiant lesum Christum, et hunc crucifixum 2); sibique certo persuadeant, atque intima cordis pietate et religione credant, aliud 3) nomen non esse datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri; siquidem ipse propitiatio est pro peccatis nostris. At1) vero quia in hoc scimus, quoniam cognovimus cum, si mandata eius observemus, proximum est et cum eo, quod diximus, maxime coniunctum, ut simul etiam ostendat, vitam a fidelibus non in otio et desidia degendam esse, verum oportere, ut quemadmodum ipse ambulavit 3), ita et nos ambulemus, sectemurque 6) omni studio iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, mansuetudinem; dedit enim 7) semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, scctatorem bonorum operum, quae Apostolus pastoribus praecipit, ut loquantur et exhortentur. Quum autem Dominus ac Salvator noster non solum dixerit, sed etiam exemplo suo demonstrarit, legem et Prophetas ex dilectione pendere, Apostolus deinde confirmarit 8), caritatem esse finem praecepti ac legis plenitudinem 9): dubitare nemo potest, hoc tanquam praecipuum munus omni diiigentia curandum esse, ut fidelis populus ad immensam Dei

1) Joh. 17. 3. 2) 1. Cor. 2. 2. 3) Act. 4. 12. 4) 1. Ioh. 2. 3. 5) 1. Io. 2. 6. 6) 2. Timoth. 2. 22. 7) Tit. 2. 14, 15. 8) 1. Timoth. 1. 5. 9) Rom. 13. 10.

erga nos bonitatem amandam excitetur, ac divino quodam ardore incensus ad summum illud et perfectissimum bonum rapiatur, cui adhaerere, solidam et veram felicitatem esse, is plane sentiet, qui illud Prophetae dicere poterit 1): „Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?“ Haec nimirum est via illa excellentior, quam idem Apostolus demonstravit 2), quum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad caritatem, quae nunquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper caritas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat, omnia perfectae Christianae virtutis opera non aliunde, quam a dilectione, ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem, referenda esse.

"QUAESTIO XI.

Non satis est, pastores ad duos illos fines inter docendum respicere, sed se ad captum cuiusque debent accommodate.*

Quum autem in omni re tradenda plurimum intersit, utrum hoc, an illo modo aliquid doccas, tum vero hoc in Christiani populi institutione, maximi momenti existimandum est. Observanda est enim audientium aetas, ingenium, mores, conditio, ut qui docendi munus exercet, omnia 3) omnibus efficiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat, et se ipsum fidelem 4) ministrum et dispensatorem probare possit, ac veluti 5) servus bonus et fidelis dignus sit, qui super multa constituatur a Domino. Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes fideles possit: sed quum alii, veluti 6) modo geniti, infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodam modo confirmata sint aetate: necesse est diligenter considerare), quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere, quae spiritum augeant 8),,,donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi." Id vero Apostolus in se ipso omnibus observandum indicavit, quum dixit 9), se Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem esse; ut videlicet intel

1) Ps. 72. 25. 2) 1. Cor. 13. 5) Matth. 25. 23, 6) 1. Petr. 2. 2. 4. 13. 9) Rom. 1. 14.

3) 1. Cor. 9. 19, 22. 4) 1. Cor. 4. 1, 2. 7) Hebr. 5. 12. 1. Cor. 3 2. 8) Ephes.

ligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere, ut, quum eorum animos, qui exercitatos sensus habent, spirituali cibo expleverint, ne interim parvulos fame perire patiantur, ut1) qui panem petant, et non sit qui frangat eis. Neque vera cuiusquam studium in docendo retardari debet, propterco quod interdum necesse sit, auditorem earum rerum praeceptis instrui, quae leviores et humiliores videntur, nec sine molestia ab iis potissimum tractari solent, quorum animus in sublimium rerum contemplatione versatur ac conquiescit. Nam si ipsa aeterni Patris sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae humilitate coelestis vitae praecepta nobis traderet: quem non compellat caritas Christi, ut parvulus 2) fiat in medio fratrum suorum, et tanquam nutrix, fovens filios suos, ita cupide proximorum salutem desideret, ut, quod de se ipso Apostolus testatur 3), eis velit non solum evangelium Dei, sed eliam animam tradere?

"QUAESTIO XII.

Quum Deus visibilem sui praesentiam nobis subduxerit, pastores eius verbum haurient ex scriptura et traditionibus.*

Omnis autem doctrinae ratio, quae fidelibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in scripturam traditionesque distributum est; itaque in harum rerum meditatione pastores dies noctesque versabuntur, memores illius divi Pauli admonitionis, quam ad Timotheum scriptam omnes, quicunque animarum curae praepositi sunt, ad se pertinere existimabunt. Est autem haec admonitio in hunc modum 4): „Attende lectioni, exhortationi et doctrinae;“ „,est“ enim 5),,omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus." Sed quoniam quae divinitus tradita fuerunt multa sunt et varia, ut nec ita facile aut animo comprehendi, aut etiam mente comprehensa memoria teneri possint, ut, quum se obtulerit docendi occasio, eorum parata sit et prompta explicatio: sapientissime maiores nostri totam hanc vim et rationem salutaris doctrinae in quatuor hace capita redactam, distribuerunt: Apostolorum

1) Thren. 4. 4. 2) 1. Thess. 2. 7. 3) 1. Thess. 2. 8. 4) 1.Tim. 4. 13. 5) 2. Tim. 3. 16, 17.

symbolum, sacramenta, decalogum, dominicam orationem; nam omnia, quae Christianae fidei disciplina tenenda sunt, sive ad Dei cognitionem, sive ad mundi creationem et gubernationem, sive ad humani generis redemptionem spectent, sive ad bonorum praemia, et malorum poenas pertineant, Symboli doctrina continentur. Quae autem signa sunt et tanquam instrumenta ad divinam gratiam consequendam, haec septem sacramentorum doctrina complectitur. Iam vero quae ad leges referuntur, quorum finis est caritas, decalogo descripta sunt. Quidquid denique ab hominibus optari, sperari ac salutariter peti possit, id dominica precatione comprehenditur. Quare sequitur, ut, explanatis quatuor his quasi communibus. sacrae scripturae locis, nihil fere ad eorum intelligentiam, quae Christiano homini discenda sunt, desiderari possit.

"QUAESTIO XIII.

Qua methodo parochi explicationem evangelii cum catechismi explicatione coniungent.*

Itaque visum est, monere parochos, ut quoties usu venerit, ut aliquem interpretentur evangelii vel quemvis alium divinae scripturae locum, intelligant, eius loci, quicunque is fuerit, sententiam cadere sub unum aliquod quatuor illorum capitum, quae diximus, quo, tanquam ad eius doctrinae fontem, quod explicandum sit, confugient. Exempli causa, si explanandum sit illud evangelium primae dominicae Adventus: ,,Erunt signa in sole et luna etc.,“ quae ad eam rationem pertinent, tradita sunt illo symboli articulo: „Venturus est iudicare vivos et mortuos;" quibus inde assumptis pastor una eademque opera fidelem populum et symbolum evangelicum docebit. Quare in omni docendi et interpretandi munere hanc consuetudinem tenebit dirigendi omnia ad prima illa quatuor genera, ad quae referri universam divinae scripturae vim atque doctrinam diximus. Docendi autem ordinem eum adhibebit, qui et personis et tempori accommodatus videbitur; nos Patrum auctoritatem secuti, qui initiandis Christo Domino, et in eius disciplina instituendis hominibus, a fidei doctrina initium fecerunt, operae pretium duximus, quae ad fidem pertinent, prius explicare.

[blocks in formation]

Quid sit fides hoc loco, et quae eius ad salutem necessitas.*

Sed quoniam in divinis literis multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, cuius vi omnino assentimur iis, quae tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertim quum scriptum sit 1):,,Sine fide impossibile est placere Deo." Quum enim finis, qui ad beatitudinem homini propositus est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit: necesse ei erat, ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec vero cognitio nihil aliud est, nisi fides, cuius virtus efficit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanctissimae matris ecclesiae auctoritas comprobarit. Nulla enim fidelibus potest accidere dubitatio in iis, quorum Deus auctor est, qui est ipsa veritas 2). Ex quo intelligimus, quantum inter hanc fidem, quam Deo habemus, intersit et illam, quam humanae historiae scriptoribus adhibemus. Fides autem, quanquam late pateat, et magnitudine ac dignitate differat (est enim sic in sacris literis 3):,,Modicae fidei, quare dubitasti?" et, „Magna est fides tua," et4),,,Adauge nobis fidem," item 5), „Fides sine operibus mortua," et "),,,Fides quae per charitatem

1) Hebr. 11. 6. 2) Ioh. 14. 6. 3) Matth. 14. 31. 15. 28. 4) Luc. 17. 5. 5) Iacob. 2. 20. 6) Galat. 5. 6.

« ÖncekiDevam »