Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT II.

De verbi Dei concionatoribus et quaestoribus eleemosynariis.

Quia vero Christianae reipublicae non minus necessaria est praedicatio evangelii 1) quam lectio, et hoc est praecipuum episcoporum munus 2): statuit et decrevit eadem sancta 30 synodus, omnes episcopos, archiepiscopos, primates et omnes alios ecclesiarum praelatos teneri per se ipsos, si legitime impediti non fuerint, ad praedicandum sanctum Iesu Christi evangelium. Si vero contigerit episcopos et alios praedictos legitimo detineri impedimento, iuxta formam generalis concilii 3) viros idoneos assumere teneantur ad huiusmodi praedicationis officium salubriter exsequendum. Si quis autem hoc adimplere contempserit, districtae subiaceat ultioni. Archipresbyteri quoque, plebani, et quicunque parochiales vel alias curam animarum habentes ecclesias quocunque modo obtinent, per se, vel alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis 4) et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis; docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare, et virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant. Id vero si quis eorum praestare negligat, etiam si ab episcopi iurisdictione quavis ratione exemptum se esse praetenderet, etiam si ecclesiae quovis modo exemptae dicerentur, aut alicui monasterio, etiam extra dioecesim exsistenti, forsan annexae vel unitae, modo re ipsa in dioecesi sint, provida pastoralis episcoporum sollicitudo non desit, ne illud impleatur: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis 5) Itaque ubi ab episcopo moniti trium mensium spatio muneri suo defuerint, per censuras ecclesiasticas seu alias ad ipsius episcopi arbitrium cogantur, ita ut etiam, si ei sic expedire visum fuerit, ex beneficiorum fructibus alteri, qui id praestet, honesta aliqua merces persolvatur, donec principalis ipse resipiscens officium suum impleat.

Si quae vero parochiales ecclesiae reperiantur subiectae 31 monasteriis in nulla dioecesi exsistentibus, si abbates et regulares praelati in praedictis negligentes fuerint, a metropo

Sess. V. 1) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 4. 2) c. 6. D. LXXXVIII. (conc. Carth. IV. sen Statt. eccl. ant.)3) c. 15. X. de off. iud. ord. I. 31. (conc. Lat. IV.) et infr. inter const. ex antiqu. iure desumpt. per conc. Trid. innovatas. — 4) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 4.5) Ierem. Thren. IV. 4.

litanis, in quorum provinciis dioeceses ipsae sitae sunt, tanquam quoad hoc sedis apostolicae delegatis compellantur; neque huius decreti exsecutionem consuetudo, vel exemptio, aut appellatio, aut reclamatio sive recursus impedire valeat, quousque desuper a competenti iudice, qui summarie et sola faeti veritate inspecta procedat, cognitum et decisum fuerit. Regulares vero cuiuscunque ordinis, nisi a suis superioribus de vita, moribus et scientia examinati et approbati fuerint, ac de eorum licentia, etiam in ecclesiis suorum ordinum praedicare non possint, cum qua licentia personaliter se coram episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur, antequam praedicare incipiant. In ecclesiis vero, quae suorum ordinum non sunt, ultra licentiam suorum superiorum etiam episcopi licentiam habere teneantur, sine qua in ipsis ecclesiis non suorum ordinum nullo modo praedicare possint). Ipsam autem licentiam gratis episcopi concedant. Si vero, quod absit, praedicator errores aut scandala disseminaverit in populum, etiamsi in monasterio sui vel alterius ordinis praedicet, episcopus ei praedicationem interdicat. Quod si haereses praedicaverit, contra eum secundum iuris dispositionem aut loci consuetudinem procedat, etiamsi praedicator ipse generali vel speciali privilegio exemptum se esse praetenderet; quo casu episcopus auctoritate apostolica et tanquam sedis apostolicae delegatus procedat. Curent autem episcopi, ne quis praedicator vel ex falsis informationibus, vel alias calumniose vexetur, iustamve de eis conquerendi occasionem habeat. Caveant praeterea episcopi, ne aliquem 32 vel eorum, qui, quum sint nomine regulares, extra claustra tamen et obedientiam religionum suarum vivunt, vel presbyterorum saecularium, nisi ipsis noti sint, et moribus atque doctrina probati, etiam quorumlibet privilegiorum praetextu in sua civitate vel dioecesi praedicare permittant, donec ab ipsis episcopis super ea re sancta sedes apostolica consulatur, a qua privilegia huiusmodi nisi tacita veritate et expresso mendacio ab indignis extorqueri verisimile non est. Quaestores vero eleemosynarii 2), qui etiam quaestuarii vulgo dicuntur, cuiuscunque conditionis exsistant, nullo modo nec per se nec per alium praedicare praesumant, et contrafacientes ab epi

Sess. V. 1) c. 13. §. 6. X. de haer. V. 7. (conc. Lat. IV.) cf. infr. Sess XXIV. de ref. c. 4. — 2) c. 14. X. de poen. et rem. V. 38. (cone. Lat. IV.) c. 11. § 2. de haer. in VIto V. 2. (Clem. IV.) c. 2. de poen. et rem. in Clem. V. 9. (Clem. V.)

scopis et ordinariis locorum, privilegiis quibuscunque non obstantibus, opportunis remediis omnino arceantur.

Indictio futurae sessionis.

Item haec sacrosancta synodus statuit et decernit, primam futuram sessionem tenendam et celebrandam esse die Iovis, feria quinta post festum B. Iacobi Apostoli.

Prorogata deinde fuit sessio ad diem XIII. mensis Ianuari, MDXLVII.

SESSIO SEXTA,

CELEBRATA

DIE XIII. MENSIS IANUAŔII MDXLVII.

DECRETUM DE IUSTIFICATIONE.

Prooemium.

Quum hoc tempore non sine multarum animarum iactura et gravi ecclesiasticae unitatis detrimento erronea quaedam 33 disseminata sit de iustificatione doctrina, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, ecclesiae tranquillitatem et animarum salutem sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea nomine sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pauli, divina providentia Papae tertii, reverendissimis dominis, dominis Io. Maria episcopo Praenestino de Monte, et Marcello tit. S. Crucis in Ierusalem presbytero, sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus et apostolicis de latere legatis, exponere intendit omnibus Christi fidelibus veram sanamque doctrinam ipsius iustificationis, quam sol iustitiae 1) Christus Iesus, fidei nostrae auctor et consummator 2), docuit, Apostoli tradiderunt, et catholica ecclesia Spiritu sancto suggerente perpetuo retinuit; districtius inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere, quam praesenti decreto statuitur ac declaratur.

C. I. De naturae et legis ad iustificandos homines imbecillitate. Primum declarat sancta synodus, ad iustificationis doctrinam probe et sincere intelligendam oportere, ut unusquisque agnoscat et fateatur, quod, quum omnes homines in praevaricatione Adae innocentiam perdidissent 3), facti immundi 4),

Sess. VI. 1) Malach. IV. 2. XV. 22.-4) Isa. LXIV. 6.

1

2) Hebr. XII. 2. — 3) Rom. V. 12. 1 Cor.

et, ut Apostolus inquit 1), natura filii irae, quemadmodum in decreto de peccato originali exposuit 2), usque adeo servi erant peccati 3), et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim naturae, sed ne Iudaei quidem per ipsam 34 etiam literam legis Moysi inde liberari aut surgere possent, tametsi in eis liberum arbitrium minime exstinctum esset, viribus licet attenuatum et inclinatum.

C. II. De dispensatione et mysterio adventus Christi.

Quo factum est, ut coelestis Pater, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis 4), Christum Iesum, Filium suum et ante legem et legis tempore multis sanctis Patribus declaratum ac promissum 5), quum venit beata illa plenitudo temporis 6), ad homines miserit, ut et Iudaeos, qui sub lege erant, redimeret, et gentes 7), quae non sectabantur iustitiam, iustitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris 8), non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi 9).

C. III. Qui per Christum iustificantur.

Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est 10), non omnes tamen mortis eius beneficium recipiunt; sed ii duntaxat, quibus meritum passionis eius communicatur; nam, sicut revera homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, quum ea propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam iniustitiam contrahant: ita, nisi in Christo 35 renascerentur, nunquam iustificarentur, quum ea renascentia per meritum passionis eius gratia, qua iusti fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus 11) gratias nos semper agere hortatur Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum.

C. IV. Insinuatur descriptio iustificationis impiï, et modus eius in statu gratiae.

Quibus verbis iustificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei per secun

Sess. VI. 1) Eph. II. 3. 2) cf. Sess. V. in pr. 4) 2 Cor. I 3.5) Gen XLIX. 10. 18.6) Gal. IV. 4. 8) Rom. 111. 25. -9) 1 Ioan. II. 2.

10) 2 Cor. V. 15.

· 3) Rom. VI. 20. —

7) Rom. IX. 30. 11) Coloss. I. 12 seq.

dum Adam Iesum Christum, salvatorem nostrum. Quae quidem translatio post evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non potest, sicut scriptum est1): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

C. V. De necessitate praeparationis ad iustificationem in adultis, et unde sit.

Declarat praeterea, ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Christum Iesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur, ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem atque adiuvantem gratiam ad converten-36 dum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando, disponantur ita, ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abiicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit. Unde in sacris literis, quum dicitur 2): Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur; quum respondemus 3): Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, Dei nos gratia praeveniri confitemur.

C. VI. Modus praeparationis.

Disponuntur autem ad ipsam iustitiam, dum excitati divina gratia et adiuti, fidem ex auditu concipientes 4), libere moventur in Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata et promissa sunt, atque illud in primis, a Deo iustificari impium per gratiam eius, per redemptionem, quae est in Christo lesu 5); et, dum peccatores se esse intelligentes, a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, ilfumque tanquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam 6), quam ante baptismum agi oportet; denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam, et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est ): Accedentem ad Deum 37

Sess. VI. 1) Ioan. III. 5.

-

2) Zachar. I. 3.

3) Ierem. Thren. V. 21.

-

4) Rom. X. 17.- 5) Rom. III. 24. — 6) cf. infra Sess. XIV. c. 4. de contritione. – 7) Hebr. XI. 6.

« ÖncekiDevam »