Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Die Rechte des Papstes.

[ocr errors]

Papst Urban II.: Der erste Kreuzzug. 127 sanctorum patrum censura in eos iudicandum statuerit, qui post consecrationem suam per tres continuos menses pallium, quod sui sit officii, obtinere tepuerint. Proinde apostolica tibi p r a ecipimus auctoritate, ut, quia sanctorum patrum statuta parvi pendisti, nullum deinceps episcopum vel sacerdotem ordinare seu ecclesias praesumas consecrare, donec honoris tui supplementum pallii videlicet 5 usum, ab hac sede impetraveris.

255. Die Rechte des Papstes nach den Grundsätzen d. gregorian. Partei.

1. Quod Romana ecclesia a solo domino sit fundata.

[ocr errors]
[ocr errors]

Dictatus papae Gregorii VII., Registri II 55 a. Jaffé 174 ff. ESACKUR, NA XVIII 135 ff.: Verfasser Kardinal Deusdedit (gest. c. 1099); MARTENS II 314 ff.; MEYER V. KNONAU II 549 10 n. 136; MIRBT, Deusdedit, RE IV 581 ff.; Anselmi ep. Lucensis Collectio canonum rec. FTHANER, 06. 2. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis. - 3. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare. 4. Quod legatus eius omnibus episcopis praesit in concilio, etiam inferioris gradus; et adversus eos sententiam depositionis possit dare. 5. Quod absentes papa 15 possit deponere. 6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere. 7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere, et e contra divitem episcopatum dividere et inopes unire. 8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis. 9. Quod solius papae pedes omnes principes deosculentur. - 10. Quod illius solius nomen in eccle- 20 siis recitetur. — 11. Quod hoc unicum est nomen in mundo. — 12. Quod illi liceat imperatores deponere. - 13. Quod illi liceat de sede ad sedem, necessitate cogente, episcopos transmutare. — 14. Quod de omni ecclesia, quocumque voluerit, clericum valeat ordinare. 15. Quod ab illo ordinatus alii ecclesiae praeesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.-16. Quod nulla synodus absque praecepto 25 eius debet generalis vocari. 17. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate. 18. Quod sententia illius a nullo debeat retractari, et ipse omnium solus retractare possit. 19. Quod a nemine ipse iudicari debeat. — 20. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem. 21. Quod maiores causae cuiuscumque ecclesiae ad eam referri debeant. — 22. Quod Romana ecclesia num- 30 quam erravit nec in perpetuum, scriptura testante, errabit. 23. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante sancto Ennodio 1 Papiensi episcopo, ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi papae continetur. 24. Quod illius praecepto et licentia subiectis liceat accusare. 25. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare. 35 - 26. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romanae ecclesiae. - 27. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.

1

[ocr errors]

256. Papst Urban II. Synode zu Clermont (1095): Der erste Kreuzzug. Mansi XX 816. 902. HEFELE V 219 ff.; HVSYBEL, Gesch. des ersten Kreuzzugs2, L 81, 183 ff. FWIEGAND, RE XI 97 ff.

c. 2. Quicumque pro sola devotione, non pro honoris vel pecuniae adeptione, ad liberandam ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni poenitentia reputetur.

40

c. 9 (Codex Cencii). Et quia pleraeque Galliarum regiones alimentorum inopia laborabant: interdictum est treviam usque ad annos tres villanis et mercatoribus esse continuam; militibus vero a quinta feria usque ad dominicam per singulas hebdomadas 45 observandam; clericis autem et monachis, omnibus aeque temporibus; ac primum peregrinis ad sacra loca tendentibus.

1 oben Nr. 171, vgl. Reg VIII 21, Nr. 252, p. 125 43.

5

Anselm, Erzbischof v. Canterbury'.

FRHASSE, Anselm v. Canterbury, L 52, 556. 461; KUNZE-JACOBI, RE I 562 ff.
257. 1. Maria in Sünden empfangen und mit Erbsünde behaftet.

Cur Deus homo II 16. 17: MSL 158, 416. 421.

Boso. Peto ut eorum, quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum scilicet, qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato, quasi azymum de fermentato, Deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio sit munda et absque carnalis delectationis peccato virgo tamen ipsa unde assumptus est, est in iniquitatibus concepta 10 et in peccatis concepit eam mater eius et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt 2. Vere namque (filius Dei) moriturus erat, quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam et illa virgo de qua natus est et multi alii mundati sunt a peccato.

15

MSL 158.

--

258. 2. Glauben und Wissen.

HREUTER, Gesch. d. relig. Aufklärung im Mittelalter I, B 75, 128 ff. 297 ff. Proslogium c. 1. Neque enim quaero intelligere, ut credam, sed credo ut intelligam. -Nam qui non crediderit, non experietur, et qui expertus non fuerit, non intelliget. Boso. Negligentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, 20 non stude mus quod credimus intelligere. II 23. Boso. Rationabilia et quibus nihil contradici possit, quae dicis omnia mihi videntur, et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quicquid in novo veterique testamento continetur probatum intelligo. Cum enim sic probes Deum fieri hominem ex necessitate, ut non solum Iudaeis sed etiam paganis sola ratione 25 satisfacias et ipse idem deus homo novum condat testamentum et vetus approbet, sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur verum esse potest aliquis diffiteri. Anselm: Siquid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem veritatis testimonio roboratur, quod nos rationabiliter invenisse existimamus, Deo non nobis attribuere debemus, 30 qui est benedictus in saecula. Amen.

Wormser Konkordat zw. Papst Calixt II. u. Heinrich V. (23. Sept. 1122).

MG LL Sect. IV Constitutiones imperatorum I 1893, 159–161, JR 6986. EBERNHEIM, Z. Gesch. d. W. Konk. Gö 78; DERS., ZKG VII, 1885, 303 ff; THVSICKEL u. HBRESLAU, D. kaiserl. 35 Ausfertigung d. W. Konk. (Facsimile): MÖG VI, 1885, 105 ff.; DSCHÄFER, Z. Beurteilung d. W. K., Abh. Berl. Akad. 05; EBERNHEIM, D. W. K. u. s. Vorurkunden, Br 06; HRUDORFF, Z. Erkl. d. W. K., Weimar 06; SCHRÖDER, Rechtsgeschichte, 509 ff.

259. 1. Privilegium Imperatoris.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. (1) Ego Heinricus Dei gratia Romanorum 40 imperator augustus pro amore Dei et sanctae Romanae ecclesiae et domini papae Calixti et pro remedio animae meae dimitto deo et sanctis dei apostolis Petro et Paulo sanctaeque catholicae ecclesiae omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus ecclesiis, quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. (2) Possessiones et regalia beati Petri, quae a principio huius discordiae usque 45 ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quae habeo,

1

1 gest. 1103.

2 Rö 5 12.

eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, quae autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. (3) Possessiones etiam aliarum omnium ecclesiarum et principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, quae in werra ista amissae sunt, consilio principum vel iustitia, quae habeo, reddam, quae non habeo, ut reddantur fideliter iuvabo. (4) Et do veram pacem domino papae Calixto sanctaeque Romanae ecclesiae et omnibus, qui 5 in parte ipsius sunt vel fuerunt. - (5) Et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo et, de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustitiam.

Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum quorum nomina subscripta sunt: Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. Coloniensis archiepiscopus, H. Ratis- 10 bonensis episcopus, O. Bauenbergensis episcopus, B. Spirensis episcopus, H. Augustensis, G. Traiectensis, O. Constanciensis, E. abbas Wldensis, Heinricus dux, Fridericus dux, S. dux, Pertolfus dux, marchio Teipoldus, marchio Engelbertus, Godefridus Palatinus, Otto Palatinus comes, Beringarius comes.

Ego Fridericus Coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.

259 a. 2. Privilegium pontificis.

15

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio Heinrico dei gratia Romanorum imperatori auguste concedo, (1) electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et conprovincialium consilio 20 vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat. (2) Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat; exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. - (3) De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei 25 debitum auxilium tibi praestabo. (4) Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

260. Bernhard von Clairvaux: Das Ideal eines Papstes1.

De consideratione libri V. an Papst Eugen III.: SBERNARDI abb. Claraevallensis opera, MSL
182. EVACANDARD, Vie de St. Bernard, 2 Bde, P 95, übers. v. MSIERP, Mz 97; LANGEN 30
IV 375 ff.; WBERNHARDI, Konrad III. (Jahrb. d. d. Gesch.), 2 Bde. L 83; Deutsch, B. v.
Cl., RE II 623 f.; CMIRBT, Eugen III., RE V 582 ff.; JHREINKENS, Papst u. Papsttum n. B. v. Cl.,
M 70.

lib. 1 X 13. Agitentur causae, sed sicut oportet. Nam is modus, qui frequentatur exsecrabilis plane, et qui, non dico ecclesiam, sed nec forum deceret. Miror namque quemadmodum 35 religiosae aures tuae audire sustinent huiusmodi disputationes advocatorum et pugnas verborum, quae magis ad subversionem quam ad inventionem proficiunt veritatis. Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas (neque enim omnes necesse erit), diligenter velim, sed breviter decidere assuescas, frustratoriasque et venatorias praecidere dilationes. Causa viduae intret ad te, causa pauperis, et eius qui non habet quod det. - XI 14. Si Christi discipulus es, ignescat zelus tuus, 40 exsurget auctoritas adversus impudentiam hanc et generalem pestem. Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri potest; si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii nec fidant in nummis sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere quam accipere paratiorem.

lib. 2 VI 9. Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis atten- 45 dendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter levaretur, audivit: Ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes 2. Quid horum fastum 1 Luthers Brief an Leo X, 6. Sept. 1520: STBERNHARDS Buch,,sollten billig alle Päpste auswendig kennen". WA VII 10.

2 Ier 1 10.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

9

sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam labor spiritualis expressus est. Et nos igitur, ut multum sentiamus de nobis, impositum senserimus ministerium, non dominium datum. Non sum ego maior propheta; et si forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi et doce te ipsum, qui alios doces. Puta te velut unum aliquem ex prophetis. An non 5 satis ad te? Et nimium. Sed gratia dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta; numquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura, quam tibi mensus est deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere non tam ad imperitandum, quam ad factitandum quod tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. 10. Multo minus in10 veniri oportet aut deliciis resolutum, aut resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam quam gloriam et divitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans tibi episcopi nomine non dominium sed officium. Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia, qui speculator super omnia constitueris? Enimvero prospectus iste procinctum parit, 15 non otium. Quomodo libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus apostolus? Quod habeo, inquit hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque argentum, cum ipse dicat: argentum et aurum non est mihi1. Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro tempore. Si eris utens illis quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum spectat, nec bona sunt nec mala; usus 20 tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo peior, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi vindices, sed non apostolico iure. Nec enim tibi ille dare, quod non habuit, potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super ecclesias. Numquid dominationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis. Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam veritate, vox domini est in evangelio: reges gentium dominantur 25 eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur; et infert: vos autem non sic 3. Planum est: apostolis interdicitur dominatus. 11. I ergo tu, et tibi usurpare aude aut dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque similiter habere voles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum illorum numero putes, de quibus queritur deus sic: 30 Ipsi regnaverunt, et non ex me1 etc. Iam si regnare sine deo iuvat, habes gloriam sed non apud deum. 15. Noveris te, ut inter angustias, quae non desunt, fruaris conscientiae bono; magis autem ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi deesse putat. Quid, si summus pontifex sis? Numquid quia summus pontifex, ideo summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit. Graviter erras, si te illum 35 existimes. Absit. Non tu de illis es, qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam aliisque, qui divinis coli honoribus non timuerunt, verbi gratia: Nabuchodonosor, Alexandro, Antiocho, Herodi. Tu vero considera non consummatione summum te dici, sed comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo, ut ministrum Christi et (quod absque praeiudicio 40 sanctitatis cuiuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad summam velim, non putare summum, aut velle putari antequam sis. Nam quomodo proficis, si iam sufficis tibi? Non sit proinde tibi aut pigrum vestigare quid desit aut fateri quod desit verecundum.

[ocr errors]

lib. 2 VIII 15. Quis es? Sacerdos magnus, summus pontifex. Tu princeps episcoporum, tu haeres apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchise45 dech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii caeli ianitores, et gregum pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. - 16. Ergo, iuxta canones 50 tuos alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus, tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo caelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere, etiam et tradere satanae potes?

lib. 2 IX 17 En quis es? Sed noli oblivisci etiam quid!

Es enim, ut dixi, adhuc quod

55 eras, et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es,

[blocks in formation]

mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non reiectum illud, sed istud adiectum. . Dixi supra consideranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo, nam homo natus es. Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus; quod quidem factus, non natus es. Quid tibi horum videtur ad purum esse tui, et ad te principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo consulo consideres maxime, quod maxime es, hominem videlicet; 5 quod et natus es. 18. Nec modo quid natus, sed et qualis natus, oportet attendas . . Dele fucum fugacis honoris huius, et male coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tuae1. Numquid infulatus? Numquid micans gemmis, aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis? Si cuncta haec, veluti nubes quasdam matutinas, velociter transeuntes et cito pertransituras, dissipes et exsuffles 10 a facie considerationis tuae, occurret tibi homo nudus et pauper et miser et miserabilis, homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit. . Salubris copula, ut cogitans te summum pontificem, attendas pariter vilissimum cinerem non fuisse sed esse.

XIV 23. De avaritia non est quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tamquam paleam 15 dicaris habere. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari iudicantibus solet, de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid illud sit, quaeris? A c ceptio personarum. Non parvi te reum peccati existimes, si facies peccatorum sumis, et non potius causas iudicas meritorum. Est item vitium, cuius si te immunem sentis, inter omnes quos novi ex his, qui cathedras ascenderunt, sedebis 20

me iudice solitarius.

[ocr errors]
[ocr errors]

lib. 3 II 6. Appellatur de toto mundo ad te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non primatu gaudebis, sed fructu. - 9. Tu si amas iustitiam, appellationes non affectas, sed sustines. III 13. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet? Hic locus avaritiam carpit, a quo vitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu videris. 25 Vidimus tamen (ut oblata a pauperibus taceam, quae tangere non acquiescis) Germanicos detumuisse saccos, sed pretio non massa. Argentum reputatum est fenum; summarii non levatis sarcinis, onusti nihilominus repatriant vel inviti. Nova res. Quando hactenus aurum Roma refudit? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus.

lib. 4 III 6. Pastorem te populo huic certe aut nega aut exhibe. Non negabis, ne cuius 30 sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando vel gemmis ornatus vel sericis, non tectus auro, non vectus equo albo, nec stipatus milite nec circumstrepentibus saeptus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oves meas2. In his successisti non Petro, sed Constantino. Consulo 35 toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum te scio debitorem. Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamve pastoralem, pastoris haeres: non est quod erubescas evangelium. Quamquam si volens evangelizes, inter apostolos quidem etiam gloria est tibi. Evangelizare pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus implesti.

40

7. Dracones, inquis, me mones pascere et scorpiones, non oves. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed verbo non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es reponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam (Io 18 11). Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus 45 apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset dominus: Satis est (Lc 22 38), sed: nimis est. Uterque ergo ecclesiae et spiritualis scilicet gladius et materialis; sed is quidem pro ecclesia, ille vero et ab ecclesia exserendus; ille sacerdotis, is militis manu sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris.

lib. 4 VII 23. Consideres ante omnia sanctam Romanam ecclesiam, 50 cui deo auctore praees, ecclesiarum matrem esse, non dominam; te vero non dominum episcoporum sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium deum et participem timentium eum.

1 Hi 1 21.

2 Io 21 15.

« ÖncekiDevam »