Sayfadaki görseller
PDF
ePub

5

294. Testament des hl. Franz von Assisi1.

Francisci Assisiatis opera ed. J. J. von der Burg, Coloniae 49, 45 ff.; deutsch: LooFs, Christl. Welt 1894, 637 ff.; PSABATIER, Vie de s. François d'Assise, P 94 14, 384 ff.; ZÖCKLER, RE VI 197 ff. PSABATIER, Speculum perfectionis, 98, 309 f.; HBÖHMER, Analekten z. Gesch. d. Fr. v. A., 04, 36; WGOETZ, Quellen z. Gesch. d. hl. Fr. v. A., 04, 11 ff.

1. Dominus ita dedit mihi fratri Francisco incipere facere poenitentiam, quia, cum essem in peccatis, nimis mihi videbatur amarum videre leprosos; sed ipse dominus adduxit me inter illos, et feci misericordiam cum illis. Et recedente me ab ipsis id, quod videbatur mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animae et corporis. 2. Et postea parum 10 steti et exivi de saeculo. Et dominus dedit mihi talem fidem in ecclesiis suis, ut ita simpliciter adorarem et dicerem: Adoramus te, sanctissime domine Iesu Christe, hic et ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum. 3. Postea dedit mihi dominus et dat tantam fidem in sacerdotibus, qui vivunt secundum formam sanctae Romanae ecclesiae, propter ordinem 15 ipsorum, quod, si facerent mihi persecutionem, volo recurrere ad ipsos. Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes huius saeculi, in ecclesiis, in quibus morantur, nolo praedicare contra voluntatem ipsorum. Et ipsos et omnes alios volo timere, amare et honorare sicut meos dominos. Et nolo in ipsis considerare peccatum, quia filium Dei cerno in ipsis, et domini mei sunt. Haec propter 20 hoc facio, quia nihil video corporaliter in hoc saeculo de ipso altissimo filio dei, nisi sanctissimum corpus et sanguinem suum, quod ipsi recipiunt et ipsi soli aliis administrant. Et haec sanctissima mysteria volo super omnia honorari et venerari et in locis pretiosis collocari. Sanctissima nomina et verba eius scripta, ubicunque invenero in locis illicitis, volo colligere et rogo, quod colligantur et in loco honesto collocentur. Et omnes theologos, et qui 25 ministrant nobis sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari sicut eos, qui ministrant nobis spiritum et vitam. 4. Et postquam dominus dedit mihi curam de fratribus, nemo ostendebat mihi, quid deberem facere, sed ipse altissimus revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam sancti evangelii. Et ego paucis verbis et simplicibus feci scribi, et dominus papa confirmavit mihi. 5. Et illi, qui veniebant ad recipiendum 30 vitam istam, omnia, quae habere poterant, pauperibus erogabant. Et erant contenti tunica una, intus et foris repeciata, qui volebant, cum cingulo et braccis, et nolebamus plus habere. 6. Officium dicebamus nos clerici secundum alios clericos, laici dicebant pater noster. 7. Et satis libenter manebamus in ecclesiis pauperculis et derelictis, et eramus idiotae et subditi omnibus. Et ego manibus meis laborabam et volo laborare, et omnes 35 alii fratres firmiter volo, quod laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem. Et qui nesciunt, discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter bonum exemplum et ad repellendum otiositatem. Et quando non daretur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam domini, petendo eleemosynam ostiatim. Salutationem hanc revelavit mihi dominus, ut diceremus: dominus det tibi pacem. 8. Caveant sibi 40 fratres, ut ecclesias et habitacula et omnia alia, quae pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent, sicut decet sanctam paupertatem, quam in regula promisimus, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini. 9. Praecipio firmiter per obedientiam fratribus universis, quod, ubicunque sunt, non audeant petere aliquam literam in curia Romana per se nec per interpositam personam, nec pro ecclesia nec pro alio loco neque sub specie 45 praedicationis neque pro persecutione suorum corporum, sed ubicunque non fuerint recepti, fugiant ad aliam terram ad faciendum poenitentiam cum benedictione Dei. 10. Et

[ocr errors]
[blocks in formation]

firmiter volo obedire generali ministro huius fraternitatis et illi guardiano, quem sibi placuerit mihi dare. Et ita volo esse captus in manibus suis, ut non possim ire vel facere contra voluntatem suam, quia dominus meus est. 11. Et quamvis sim simplex et infirmus, tamen semper volo habere clericum, qui mihi faciat officium, sicut in regula continetur. Et omnes alii fratres ita teneantur firmiter obedire guardianis suis et facere officium 5 secundum regulam. Et si aliqui inventi essent, qui non facerent officium secundum regulam et vellent alio modo variare aut non essent catholici, omnes fratres, ubicunque sunt, per obedientiam teneantur, quod, ubicunque invenerint aliquem ipsorum, proximiori custodi illius loci, ubi ipsum invenerint, debeant praesentare. Et custos teneatur per obedientiam ipsum firmiter custodire, sicut hominem in vinculis die noctuque, ita quod 10 non possit eripi de manibus suis, donec in propria sua persona ipsum repraesentet in manibus sui ministri. Et minister teneatur firmiter per obedientiam mittere ipsum per tales fratres, qui die noctuque custodiant ipsum sicut hominem in vinculis, donec repraesentent ipsum coram domino Ostiensi, qui est dominus protector et corrector istius fraternitatis. 12. Et non dicant fratres: Haec est alia regula, quia haec est recordatio, admonitio et 15 exhortatio, meum testamentum, quod ego frater Franciscus parvulus vester facio vobis fratribus meis benedictis propter hoc, ut regulam, quam domino promisimus, melius catholice observemus. 13. Et generalis minister et omnes alii ministri et custodes per obedientiam teneantur in istis verbis non addere vel minuere. Et semper hoc scriptum habeant secum iuxta regulam, et in omnibus capitulis, quae facient, quando legunt regu- 20 lam, legant et ista verba. 14. Et omnibus fratribus meis, clericis et laicis, praecipio firmiter per obedientiam, ut non mittant glossas in regula nec istis verbis, dicendo: ita volunt intelligi. Sed sicut dedit mihi dominus pure et simpliciter dicere et scribere regulam et ista verba, ita simpliciter et pure sine glossa intelligatis et cum sancta operatione usque in finem observetis. 15. Et quicunque haec observaverit, in coelo repleatur benedictione 25 altissimi patris coelestis et in terra repleatur benedictione dilecti filii sui cum sanctissimo spiritu paracleto et omnibus virtutibus coelorum et omnibus sanctis. 16. Et ego frater Franciscus parvulus et vester servus in domino, quantumcunque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem. Amen.

295.

Die hl. Elisabeth, Landgräfin von Thüringen1. Konrad von Marburg, Bericht über das Leben der hl. Elisabeth an Papst Gregor IX. (1232): AHuyskens, Quellenstudien z. Gesch. d. hl. Elisabeth, Marb 08, 156 ff. KWENCK, Die hl. Elisabeth,

Tü 08 (35 ff. Uebersetzung dieses Lebensabrisses; 43 ff. Krit. Bericht über Quellen u. Literatur); HZ 69 (1892), 209-244; in,,Die Wartburg", B 07, 181–210. 699–701; HOCHLAND V (Nov. 07),

129-147.

Ut autem non solum de miraculis, sed et de conversatione eius plenius instruamini, summam vite eius vobis transscribo.

30

35

Duobus annis antequam michi commendaretur 2, adhuc vivente marito suo, confessor eius extiti, ipsam querelosam reperiens, quod aliquando fuerit coniugio copulata et quod in virginali flore non poterat presentem vitam terminare. Eodem tempore marito suo 40 in Apuleam ad imperatorem proficiscente per universam Alemanniam caristia gravis est suborta, ita ut multi fame morerentur. Iamiam soror E. pollere 3 cepit virtutibus; quoniam, sicut in omni vita sua pauperum fuit consolatrix, ita tunc plene cepit esse famelicorum reparatrix, precipiens sibi iuxta quoddam castrum suum hospitale fieri, in quo plurimos infirmos et debiles recollegit, omnibus etiam elemosinam ibi requirentibus 45 1 gest. 1231. 2 Von Papst Gregor IX. 3 AWYSS, Hessisches Urkundenbuch I, L 79, 32 ff.

4 ib. 32.

caritatis beneficium large distribuit, et non solum ibi, sed in omnibus finibus et terminis sui viri iurisditionis, omnes suos proventus taliter evacuans de quatuor viri sui principatibus, ut tandem omnem cultum et omnes vestes preciosas in usus pauperum faceret venundari, hoc habens in consuetudine, quod bis in die mane et in vespere omnes infirmos 5 suos personaliter visitavit, ita quod illorum, qui erant inter alios magis adhominabiles, curam personaliter gerens, quosdam pavit, quibusdam stravit, quosdam in humeris suis. sustulit et multa alia officia humanitatis impendit, et in hiis omnibus viri sui felicis memorie voluntas non ingrata fuit inventa.

Tandem ipsa marito suo defuncto, dum vestra paternitas eam michi dignum duxisset 10 conmendandam, ipsa ad summam tendens perfectionem, utrum in reclusorio vel in claustro vel in aliquo alio statu magis posset mereri me consultans, hoc tandem in animo suo resedit, quod cum multis lacrimis a me poposcit, ut eam permitterem hostiatim mendicare. Quod cum proterve ei negarem, respondit:,,Hoc faciam, quod me non potestis prohibere". Et in ipso Parasceve 1, cum nudata essent altaria, positis manibus 15 super altare in quadam capella sui opidi, ubi Minores fratres locaverat, presentibus quibusdam fratribus, parentibus et pueris et proprie voluntati et omnibus pompis mundi et hiis, que salvator mundi in evangelio consulit relinquenda renuntiavit. Et cum possessionibus renuntiare vellet, ipsam retraxi tum propter reddenda debita mariti sui, tum propter egenos, quibus volui de hiis, que pertinebant ad eam ratione dotis, subveniri. Quo facto 20 ipsa videns se a tumultu seculi et gloria mundana illius terre, in qua vivente marito suo gloriose vixerat, posse absorberi, me licet invitum secuta est Marpurc, quod fuit in ultimis terminis viri sui. Ibi in opido construxit quoddam hospitale, infirmos et debiles recolligens. Miserabiliores et magis despectos mense sue apposuit, super quo dum eam reprehenderem, respondit se ab eis singularem recipere gratiam et humilitatem, et quasi 25 mulier indubitanter prudentissima vitam suam anteactam michi recolligens dixit, sibi necesse esse taliter contraria contrariis curare. Ego autem videns eam velle proficere, omnem superfluam ei amputans familiam tribus personis iussi eam esse contentam, quodam converso, qui negocia sua peregit, virgine religiosa valde despectabili et quadam nobili vidua surda et valde austera, ut per ancillam humilitas ei augmentaretur et per viduam 30 austeram ad patientiam excitaretur. Dum enim ancilla olus paravit, domina scutellas lavit et e converso. Inter cetera collegit sibi puerum paraliticum patre et matre orbatum continuo fluxu sanguinis laborantem et illum noctibus stratui suo ad maiorem exercitationem apponens multas per eum sustinuit afflictiones, quoniam aliquando VI vicibus quandoque pluribus ad opus nature propriis brachiis noctibus eum deportabat; pannos 35 suos sordidatos, sicut de talibus solet fieri, propriis manibus abluebat. Quo mortuo virginem sibi leprosam me nesciente assumpsit procurandam et in domo sua abscondit, omne humanitatis officium sibi inpendens, ita quod non solum ad cibandam et ei sternendum, lavandam, sed etiam ad discalciandam se humiliavit, specialiter sue supplicans familie, ne super his offenderetur. Quo percepto, parcat michi Dominus! - quia verebar 40 eam inde infici, gravissime castigavi.

45

296.

Papst Gregor IX. (1227-1241).

FELTEN, Gregor IX., Fr 86; CMIRBT, RE VII 117.

1. Kreuzzugssteuern gegen den Staufer Friedrich II. Annales Dunstaplenses MG SS XXVII 507 2. J. 1229. GOTTLOB, Kreuzzugssteuern, 76. Lombardi concesserunt papae (sc. Gregorio IX.) in auxilium mille milites per annum

1 24. März 1228.

unum; et alii amici sui secundum affectionem quam erga eum habuerunt auxilium ei praestiterunt; unde Gallicana ecclesia concessit ei decimam reddituum et proventuum suorum, quam prius concesserant regi Franciae contra Albigenses.

297.

2. Synode zu Toulouse (1229): Bibellesen den Laien verboten.
Mansi XXIII 197. HEFELE V 982.

--

c. 14. Prohibemus etiam, ne libros veteris testamenti aut novi laici permittantur habere, nisi forte psalterium vel breviarum pro divinis officiis aut horas beatae Mariae aliquis ex devotione habere velit. Sed ne praemissos libros habeant in vulgari translatos arctissime inhibemus.

[blocks in formation]

c. 2. Item statuitur, ne aliquis libros veteris vel novi testamenti in romanico habeat. Et si aliquis habeat, infra octo dies post publicationem huiusmodi constitutionis a tempore sententiae, tradat eos loci episcopo comburendos, quod nisi fecerit, sive clericus fuerit sive laicus, tamquam suspectus de haeresi, quousque se purgaverit, habeatur.

299. 4. Die Weltherrschaft des Papsttums.

Gregors IX. Schreiben,,Si memoriam beneficiorum“, 23. Okt. 1236, PR 10255, an Kaiser Friedrich II.: Huillard-Bréholles, Hist. diplomatica Friderici II., IV 1, P 54, 921 †.

5

10

15

Vade ad tuorum memoriam predecessorum et inspice, transi ad felicis recordationis Constantini, Caroli magni, Arcadii et Valentiniani imperatorum exempla, et ea diligentius speculare ubi 20 infallibilis solutio [nis] conclusio sine instantia super premissis accipitur, ubi reprobanda false opinionis assumptio confutatur. Illud autem minime preterimus toti mundo publice manifestum quod predictus Constantinus qui singularem super universa mundi climata monarchiam obtinebat, una cum toto senatu et populo non solum Urbis, sed in toto Romano imperio constituto, unanimi omnium accedente consensu, dignum esse decernens ut sicut principis apostolorum vica- 25 rius in toto orbe sacerdotii et animarum regebat imperium, sic in universo mundo rerum obtineret et corporum principatum, et existimans illum terrena debere sub habena iustitiae regere cui dominum noverat in terris celestium regimen commisisse, Romano pontifici signa et sceptra imperialia, Urbem cum toto ducatu suo quam sparsis in ea pecuniis nobis turbare moliris, illius sequens exemplum qui absorbens fluvium non miratur et sperans quod Iordanis influat in os eius, suo 30 est voto fraudatus, necnon et imperium cure perpetuo tradidit, et nefarium reputans ut ubi caput totius christiane religionis ab imperatore celesti disponitur, ibidem terrenus imperator potestate aliqua fungeretur, Italiam apostolice dispositioni relinquens, sibi novam in Greciam mansionem elegit; de qua postmodum in persona prefati magnifici Caroli qui iugum a Romana Ecclesia vix ferendum impositum pia debere docuit devotione portari, se des apostolica trans- 35 ferens in Germanos, predecessoribus tuis sicut et in tua persona recolis esse factum in consecrationis et iniunctionis munere, nihil de substantia sue iurisdictionis imminens, imp erii tribunal supposuit et gladii potestatem in subsecuta coronatione concessit, ex quo iuri apostolice sedis et non minus fidei ac honori tuo derogare convinceris, dum factorem proprium non agnoscis. Ex eo autem non modicam notam indevotionis incurris quod nobis et fratri- 40 bus nostris sacrilegii maculam conaris impingere, quia eos quibus a te ecclesie ac ecclesiastica beneficia conferuntur reputantes indignos, de tuo videmur iudicio disputare; non attendens quod s acerdotes Christi regum et principum omnium fidelium patres et magistri censentur. Nonne miserabilis insanie esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum conetur arguere, a quibus non solum in terris, sed in celis sese ligari posse 45 institutione divina docetur? Omnes enim, nisi quorum oculus aliquo erroris pulvere obturatur, agnoscunt quod cum tu ipse apostolice examinationi, sicut testantur premissa, subiaceas, multo fortius de illorum possumus indignitate cognoscere qui de manu tua noscuntur dignitatem aliquam suscepisse, eo quod quidquid speciei subiicitur, de illo genus necessario predicatur.

5

300.

Papst Innocenz IV.: Die Unterordnung der weltlichen Gewalt unter die königliche und priesterliche des Statthalters Christi (1245). ,,Eger, cui levia", Ende 1245: E. Winkelmann, Acta imperii inedita II, Innsbr 85, Nr. 1035, 698. — BFW 7584, WERMINGHOFF 144; Lit. HSCHULZ, RE IX 122; HAUCK IV 808 ff. Minus acute perspiciunt, nescientes rerum investigare primordia, qui apostolicam sedem autumant a Constantino principe primitus habuisse imperii principatum, qui prius naturaliter et potencialiter fuisse dinoscitur apud eam. Dominus enim Iesus Christus, dei filius, sicut verus homo verusque deus, sic secundum Melchisedech verus rex ac verus sacerdos existens, quemadmodum patenter ostendit nunc utendo pro hominibus honorificentia regie maiestatis, 10 nunc exequendo pro illis dignitatem pontificii aput patrem, in apostolica sede non solum pontificalem sed et regalem constituit monarchatum, beato Petro eiusque successoribus terreni simul ac celestis imperii commissis habenis, quod in pluralitate clavium competenter innuitur, ut per unam, quam in temporalibus super terram, per reliquam quam in spiritualibus super celos accepimus, intelligatur Christi vicarius iudicii pontentiam 15 accepisse. Verum idem Constantinus, per fidem Christi catholice incorporatus ecclesie, illam inordinatam tyrampnidem, qua foris antea illegitime utebatur, humiliter ecclesie resignavit, in cuius resignationis memoriale signaculum et plenum rationis mystice sacramentum relicta ab eo scematis principalis insignia pro venerabili anteriorum patrum similitudine retinemus, et recepit intus a Christi vicario, successore videlicet Petri, ordinatam divinitus imperii potestatem, qua 20 deinceps ad vindictam malorum, laudem vero bonorum, legittime uteretur et, qui prius abutebatur potestate permissa, deinde fungeretur auctoritate concessa. In gremio enim fidelis ecclesie ambo gladii habentur administrationis utriusque reconditi, prout apostolica demonstrat assertio et auctoritas divina consensit, unde quisquis ibidem non fuerit, neutrum habet. Neuter quoque non creditur iuris Petri, cum de materiali eidem dominus non dixerit,abice“, 25 sed,,converte gladium tuum", ut ipsum videlicet per te ipsum ultra non exerceas,,,in vaginam“. Tuum gladium tuamque vaginam signantius, ut apud suum vicarium, capud ecclesiae militantis, etsi non executionem huius gladii divino ei prohibitam interdicto, auctoritatem tamen, et qua eadem executio producitur, in legis ministerium, malorum vindicem bonorumque tutorem innueret residere. Huius siquidem materialis potestas gladii apud ecclesiam est inplicata, 30 sed per imperatorem, qui eam inde recipit, explicatur et, que in sinu ecclesie potentialis est solummodo et inclusa, fit, cum transfertur in principem, actualis. Hoc nempe ille ritus ostendit, quo summus pontifex cesari, quem coronat, exhibet gladium vagina contentum, quem acceptum princeps exerit et vibrando innuit se illius exercitium accepisse. 301. Konzil von Béziers (19. April 1246): Verbot von Uebersetzungen theologischer Bücher.

35

Mansi XXIII 724.

HEFELE V 1145 ff.

c. 36. De libris theologicis non tenendis etiam a laicis in latino, et neque ab ipsis, neque a clericis in vulgari.. teneri faciatis ad plenum,'quicquid iustum noveritis et statutum.

302. Thomas von Aquino: Einführung der Lehre vom Papst und 40 seiner Unfehlbarkeit in die Dogmatik auf Grund des Pseudo-Cyrill (1261-1264).

Opusculum contra errores Graecorum ad Urbanum IV.: S. Thomae Aquinatis opuscula ed. PPELLICAN, Paris 1656, 1 ff. Ueber die Vorlage des Thomas: FHREUSCH, D. Fälschungen in d. Traktat d. Th. v. Aquin gegen d. Griechen: AMA 1889, XVIII. Bd. III. Abt. 673-742; DÖLLINGER, 45 Papsttum 132 ff.; FXLEITNER, Th. v. Aquin üb. d. unfehlbare Lehramt d. Papstes, Fr 72. Praefatio. Libellum ab excellentia vestra mihi exhibitum, sanctissime pater Urbane papa, diligenter perlegi. In quo inveni quam plurima ad nostrae fidei assertionem utilia et expressa.

II 32. Quod enim Romanus pontifex, successor Petri et Christi vicarius, 50 sit primus et maximus omnium episcoporum, canon concilii expresse ostendit, sic dicens: Veneramur secundum scripturas et canonum definitiones

« ÖncekiDevam »