Sayfadaki görseller
PDF
ePub

saeculares quoquo modo recipiant. Et si solverint, vel praedicti receperint, excommunicationis sententiam incidant ipso facto. A supra dictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat, praeterquam in mortis articulo, absque sedis apostolicae auctoritate et licentia speciali, quum nostrae intentionis exsistat, tam horrendum 5 saecularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire. § 2. Non obstantibus quibuscunque privilegiis, sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione, concessis imperatoribus, regibus et aliis supra dictis, quae contra praemissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.

308. Jubiläumsjahr u. Jubiläumsablaß.

10 Bulle,,Antiquorum habet fida“ v. 23. Febr. 1300: BR IV 156 f.; PR 24917.

15

THBRIEGER, Wesen d. Ablasses a. Ausgange d. MA, (Pr.) L 97, 31; DÖLLINGER-REUSCH, Selbstbiographie des Kard. Bellarmin, Bonn 77, 128 ff.; FRBERINGER, Die Ablässe 13, Pad 06; ADEWAAL, Das hl. Jahr in Rom 2, Mstr 00; FXKRAUS, Das anno santo: Beil. z. Allg. Zeitung 1900, Nr. 26 ff.; KOLDE, RE IX 545 ff.

Antiquorum habet fide relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. § 1. Nos igitur, qui iuxta officii nostri debitum salutem appetimus et procuramus libentius singulorum, huiusmodi remissiones et indulgentias, omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate apostolica confirmamus et approbamus, et etiam innovamus 20 et praesentis scripti patrocinio communimus. § 2. Ut autem beatissimi Petrus et Paulus apostoli eo amplius honorentur, quo eorum basilicae de Urbe devotius fuerint a fidelibus frequentatae, et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex huiusmodi frequentatione magis senserint se refertos, nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum nostrorum consilio et apo25 stolicae plenitudine potestatis omnibus in praesenti anno millesimo trecentesimo a festo nativitatis domini nostri Iesu Christi praeterito proxime inchoato, et in quolibet anno centesimo secuturo, ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere poenitentibus et confessis, vel qui vere poenitebunt et confitebuntur, in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis, non solum plenam et largio30 rem, imo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum. § 3. Statuentes, ut qui voluerint huiusmodi indulgentiae a nobis concessae fieri participes, si fuerint Romani, ad minus triginta diebus seu (continuis seu) interpolatis et saltem semel in die; si vero peregrini fuerint aut forenses, simili modo diebus quindecim ad basilicas easdem accedant. Unusquisque tamen plus 35 merebitur, et indulgentiam efficacius consequetur, qui basilicas ipsas amplius et devotius frequentabit.

309. 3. Die päpstliche Weltmonarchie.

Bulle,,Unam sanctam ecclesiam", 18. Nov. 1302, PR 25189: Baronius-Raynaldus, Annales ecclesiastici ad a. 1302, Nr. 13, XIV, Köln 1692, 564 f.; Extravag. comm. lib. I tit. 8 de maior. et obed. 40 C. I, FRIEDBERG II 1245 f. — Inhaltsangabe des Registrators der römischen Kanzlei auf dem Exemplar in dem Regestum Bonifatius VIII.: Declaratio quod subesse romano pontifici est omni humanae creaturae de necessitate salutis, in: Specimina palaeographica regestorum Rom. pontificum ab Innocentio III. ad Urbanum V., Rom 88. Tab. 46. vgl. die Bemerkungen v. HDENIFLE S. 44; AKR 65 200; HERGENRÖTHER, KG II3 325 (die Quellen der U. s.); WMARTENS, Beziehungen zw. Staat 45 u. Kirche, St 77, 30 ff.; DERS., Vaticanum u. B. VIII., M 88; VERING, § 30 IV; WJoos, D. Bulle U. s., Schaffh. 96; FREHRMANN, D. Bulle U. s., Wü 96; FUNK I 483 ff.; JBERCHTOLD, D. Bulle U. s., M 88; HEFELE VI346 ff.; SCHEEBEN: Kath. 1888, 449 ff. 561 ff.; SCHOLZ, Publizistik 124 ff.

Unam sanctam ecclesiam catholicam, et ipsam apostolicam, urgente fide, credere cogimur et tenere. Nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, 50 extra quam nec salus est nec remissio peccatorum, sponso in

canticis proclamante 1: Una est columba mea, perfecta mea. Una est matris suae, electa genetricis suae. Quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius corporis caput Christus, Christi vero Deus. In qua unus dominus, una fides, unum baptisma. Una nempe fuit diluvii tempore arca Noë, unam ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata, unum Noë videlicet gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia 5 super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et unicam, dicente domino in propheta 2: Erue a framea Deus animam meam et de manu canis unicam meam. Pro anima enim, id est, pro se ipso capite simul oravit et corpore. Quod corpus unicam scilicet ecclesiam nominavit propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. Haec est tunica illa 3 domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed sorte provenit. 10 Igitur ecclesiae unius et unicae unum corpus, un um caput, non duo capita quasi monstrum, Christus scilicet et Christi vicarius, Petrus Petrique successor, dicente domino ipsi Petro: Pasce oves meas. Meas, inquit, generaliter non singulariter has vel illas, per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive igitur Graeci sive alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos, fateantur 15 necesse est, se de ovibus Christi non esse, dicente domino in Ioanne 5: Unum ovile et unicum esse pastorem.

In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet e t temporalem, evangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus apostolis 6: Ecce gladii duo hic, in ecclesia scilicet, cum apostoli loquerentur, non respondit dominus, nimis 20 esse, sed satis. Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit domini proferentis 7: Converte gladium tuum in vaginam. Uterque ergo (est) in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis, sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio 25 et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati. Nam cum dicat apostolus 8: Non est potestas nisi a Deo, quae autem sunt, a Deo ordinata sunt; non ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio et tamquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum beatum Dionysium lex divinitatis est, infima per media in suprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia aeque ac immediate, sed infima per media, 30 inferiora per superiora ad ordinem reducuntur. Spiritualem autem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione et benedictione et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur. Nam veritate testante spiritualis 35 potestas terrenam potestatem instituere habet et iudicare, si bona non fuerit. Sic de ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Ieremiae prophetae9: Ecce constitui te hodie super gentes et regna etc. quae sequuntur.

Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed si deviat spiritualis minor, a suo superiori; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari; 40 testante apostolo 10: Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. Est autem haec auctoritas, etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina potestas, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso Christo, quem confessus fuit, petra firmata, dicente domino ipsi Petro 11: Quodcunque

[blocks in formation]

ligaveris etc. Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo sicut, Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum esse iudicamus. Quia testante Moyse 1, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram. Porro subesse Romano pontifici omni humanae 5 creaturae declaramus, dicimus, et definimus 2, omnino esse de necessitate salutis.

310. Papst Clemens V., Aufhebung des Templerordens.

Bulle,,Vox in excelso“ vom 22. März 1312: ThQ 1866, 63 ff. cf. Bulle,,Ad providam" vom 2. Mai 1312, ib. HEFELE VI 519 ff.; AKNÖPFLER, Regel d. Templer HJG 87, 666 ff.; HPRUTZ, Geheim10 lehre u. Geheimstatuten d. T.-O., 79; Entwicklung u. Untergang d. T.-O., 88; SCHOTTMÜLLER, Untergang d. T.-O., 87 (KWENCK, G. G. A. 1888, 465); CHLEA, History of the Inquisition III, NewYork 87, 238 ff.; JGMELIN, Schuld od. Unschuld d. T.-O., St 93; GVOIGT-HAUCK, RE IV 144; GGRÜTZMACHER, RE XIX 504 ff.

Considerantes itaque infamiam, suspicionem, clamosam insinuationem et alia supra15 dicta, quae contra ordinem faciunt supradictum (sc. militiae templi Hierosolymitani), nec non et occultam et clandestinam receptionem fratrum ipsius ordinis, differentiamque multorum fratrum eiusdem a communi conversatione, vita et moribus aliorum Christi fidelium, in eo maxime, quod recipientes aliquos in fratres sui ordinis, receptos in ipsa receptione professionem emittere faciebant et iurare, modum receptionis nemini revelare, 20 nec religionem illam exire, ex quibus contra eos praesumitur evidenter; attendentes insuper grave scandalum ex praedictis contra ordinem praelibatum subortum fuisse, quod non videretur posse sedari eodem ordine remanente, nec non et fidei et animarum pericula, et quam plurimorum fratrum dicti ordinis horribilia multa facta. . Contra ipsum dominum Iesum Christum in scelus apostasiae nefandae, detestabile idololatriae vitium, 25 execrabile facinus Sodomorum, et haereses varias erant lapsi3..; animadvertentes quoque, quod alias etiam sine culpa fratrum ecclesia Romana fecit interdum alios ordines solemnes ex causis incomparabiliter minoribus, quam sint praemissae, cessare: non sine cordis amaritudine et dolore, non per modum definitivae sententiae, sed per modum provisionis seu ordinationis apostolicae praefatum templi ordinem et eius statum, habitum atque 30 nomen irrefragabili et perpetuo valitura tollimus sanctione, ac perpetuae prohibitioni subiicimus, sacro concilio (sc. Viennensi) approbante, districtius inhibentes, ne quis dictum ordinem de caetero intrare, vel eius habitum suscipere vel portare aut pro templario gerere se praesumat. Quod si quis contra fecerit, excommunicationis incurrat sententiam ipso facto. Porro nos personas et bona eadem nostrae ac apostolicae sedis ordinationi 35 et dispositioni, quam gratia divina favente ad Dei honorem et exaltationem fidei christianae ac statum prosperum terrae sanctae facere intendimus, antequam praesens sacrum terminetur concilium, reservamus . . . Decernentes ex nunc irritum et inane, si secus a quoquam scienter vel ignoranter contigerit attentari 4.

311.

Marsilius von Padua, Defensor pacis (c. 1324).

40 Rec. Fr. Gomarus, Frankf 1592, 473–479. — SRIEZLER, Literar. Widersacher d. Päpste z. Z. Ludwig d. Baiers, L 74, 193–233; Sander, RE XII 368 ff.

et

Pars III. c. 2 conclusio I. Solam divinam seu canonicam scripturam, ad ipsam per necessitatem sequentem quamcunque ipsiusque interpretationem, ex communi concilio fidelium factam, veram esse, ad aeternam beatitudinem consequendam necesse 45 credere, si alicui debite proponatur. c. 2. Legis divinae dubias definire sententias, in

1 Gen 1 1.

2 I Pt 2 13.

3 ThQ 48, 65.

4 ib. 74 ff.

[ocr errors]

his praesertim, qui christianae fidei vocantur articuli, reliquisque credendis de necessitate salutis aeternae, solum generale concilium fidelium, aut illius valentiorem multitudinem, sive partem determinari debere, nullumque aliud partiale collegium, aut personam singularem cuiuscunque conditionis existat, iam dictae determinationis auctoritatem habere. c. 3. Ad observanda praecepta divinae legis poena vel sup- 5 plicio temporali seu praesentis saeculi nemo evangelica scriptura compelli praecipitur. c. 5. In divinis novae legis praeceptis aut prohibitis neminem mortalem d is pe ns are posse; permissa vero prohibere, obligando ad culpam aut poenam pro statu praesentis saeculi vel venturi solum posse generale concilium aut fidelem legislatorem humanum. c. 6. Legislatorem humanum solam civium universitatem esse aut valentiorem 10 illius partem. c. 7. Decretales vel decreta Romanorum aut aliorum quorumlibet pontificum, communiter aut divisim, absque concessione legislatoris humani constituta, neminem obligare poena vel supplicio temporali seu saeculi huius. c. 8. In humanis legibus solum legislatorem vel illius auctoritate alterum dispensare posse. c. 9. Principatum electum aut alterum qualecunque officium a sola electione auctoritatem habentis 15 ad illam, nullaque alia confirmatione seu approbatione pendere. c. 14. Principatum seu iurisdictionem coactivam supra quemquam clericum aut laicum, etiamsi haereticus extet, nullum episcopum vel sacerdotem, inquantum huiusmodi, ullam habere. c. 16. Excommunicare quemquam aut divinorum officia interdicere absque fidelis legislatoris auctoritate nulli episcopo vel sacerdoti aut ipsorum collegio licere. c. 17. 20 Omnes episcopos aequalis auctoritatis esse immediate per Christum neque secundum legem divinam convinci posse in spiritualibus aut temporalibus praeesse invicem vel subesse. c. 18. Auctoritate divina, legislatoris humani fidelis interveniente consensu seu concessione, sic alios episcopos communiter aut divisim excommunicare posse Romanum episcopum et in ipsum auctoritatem aliam exercere quemadmodum e converso. c. 19. 25 Coniugia seu matrimonia divina lege, nova praesertim, prohibita per mortalem neminem dispensari posse, humana vero lege prohibita ad solius legislatoris vel per ipsius principantis auctoritatem pertinere. c. 20. Natos non ex legitimo thoro seu matrimonio legitimos facere sic, ut haereditarie succedere possint aliaque suscipere civilia et ecclesiastica officia et beneficia ad solum fidelem legislatorem noscitur pertinere. 30 c. 21. Ad ecclesiasticos ordines promovendos ipsorumque sufficientiam iudicare iudicio coactivo ad solum legislatorem fidelem spectare ac sine ipsius auctoritate quemquam promovere ad hoc cuiquam sacerdoti vel episcopo non licere. c. 22. Numerum ecclesiarum sive templorum ac in ipsis ministrare debentium, sacerdotum, diaconorum et reliquorum officialium ad solum principantem secundum leges fidelium pertinet 35 mensurare. c. 23. Ecclesiastica officia separabilia solius fidelis legislatoris auctoritate debere conferri et similiter auferri posse sicut quoque beneficia et propter pias causas reliqua constituta. c. 25. Docendi aut operandi publice secundum artem aut disciplinam aliquam neminem episcopum, communiter aut divisim, inquantum huiusmodi, licentiam concedere posse, sed haec ad legislatorem saltem fidelem aut eius 40 auctoritate principantem tantummodo pertinere. c. 27. Ecclesiasticis temporalibus, expleta sacerdotum et aliorum evangelii ministrorum et his quae ad cultum divinum pertinent ac impotentum pauperum necessitate, licite ac secundum legem divinam pro communibus seu publicis utilitatibus aut defensionibus uti posse legislatorem humanum totaliter et in parte. c. 28. Cuncta temporalia quae ad pias causas seu 45 misericordiae opera statuta sunt, ut quae testamentis legantur pro ultramarino transitu ad resistendum infidelibus aut pro captivorum ab ipsis redemptione vel pauperum

-

[ocr errors]

impotentum sustentatione ceterisque similibus, ad solum principantem secundum legislatoris determinationem ac legantis vel aliter largientis intentionem disponere pertinet. c. 30. Haereticos omnesque delinquentes et arcendos poena vel supplicio temporali iudicare iudicio coactivo poenasque personales infligere ac reales exigere ipsasque applicare 5 ad solius principantis auctoritatem pertinet secundum legislatoris humani determinationem. -c. 31. Neminem subditum et per iuramentum licitum alteri obligatum.... per episcopum aut presbyterum aliquem solvi posse. - c. 33. Generale concilium aut partiale sacerdotum et episcoporum ac reliquorum fidelium per coactivam potestatem congregare, ad fidelem legislatorem aut eius auctoritate principantem 10 in communitatibus fidelium tantummodo pertinere nec in aliter congregato determinata vim aut robur habere ad observationem quoque neminem obligare temporali aut spirituali poena vel culpa. c. 34. Ieiunia et aliquorum ciborum prohibitiones solius generalis concilii fidelium seu fidelis legislatoris auctoritate fieri debere. - c. 35. Canonizari aut tamquam sanctam adorari quempiam, per solum generale concilium statui et ordinari 15 debere. c. 36. Episcopis aut presbyteris aliisque templorum ministris si uxores interdicere convenit, reliqua quoque circa ecclesiasticum ritum per generale solum fidelium concilium id statui et ordinari, aut illud solum collegium aut personam in hoc cum praedictis dispensare posse, cui data fuerit eius auctoritas per concilium supradictum. - c. 37. A iudicio coactivo, episcopo vel sacerdoti concesso, semper ad legislatorem contendentem 20 liceat appellare vel ad eius auctoritate principantem. c. 39. Episcopis reliquisque ministris evangelicis quae ad alimentum et tegumentum necesse fuerint, saltem quotidiana vitae, quae ministrat evangelium, multitudo vel persona singularis secundum legem divinam et suam possibilitatem exhibere tenetur, de cima s vero vel alterum quid aliud, si superfuerit dictorum ministrorum necessitati supplendae nequaquam. 25 c. 40. Legislatorem fidelem aut eius auctoritate principantem in subiecta sibi provincia compellere posse tam episcopos quam reliquos evangelicos ministros, quibus de sufficientia victus et tegumenti provisum est, a d divina officia celebranda et sacramenta ecclesiastica ministranda. c. 41. Episcopum Romanum et alium quemlibet ecclesiasticum seu spiritualem ministrum secundum legem divinam 30 per solum fidelem legislatorem aut eius auctoritate principantem vel fidelium generale concilium ad officium ecclesiasticum separabile promoveri debere, ab eodem quoque suspendi atque privari exigente delicto.

312. Papst Johann XXII.: Verurteilung des Marsilius v. Padua u. Johann v. Jandun.

35 Bulle,,Licet iuxta doctrinam" v. 23. Okt. 1327 an den Bischof v. Worcester: Th. Rymer, Foedera, conventiones, literae etc. inter reges Angliae et alios quosvis etc., Hagae Comitis ed. Holmes, 1739, II 2, 3, 199 ff. RIEZLER, Lit. Widersacher 54.

Imprimis isti viri reprobi dogmatizare praesumunt, quod illud, quod de Christo legitur in evangelio b. Matthaei, quod ipse solvit tributum caesari, quando staterem, 40 sumptum ex ore piscis, illis, qui petebant didragma, iussit dari, hoc fecit non condescensive et liberalitate suae pietatis sed necessitate coactus; quod utique doctrinae contradicit evangelicae nostrique sententiae salvatoris. Item, quod Christus nullum caput dimisit ecclesiae nec aliquem vicarium suum fecit; quod est totum contrarium evangelicae et apostolicae veritati. Tertio isti filii Belial asserere non verentur, quod ad imperatorem 45 spectat papam instituere et destituere ac punire; quae utique omni iuri obviant et repugnant. Praeterea legant homines isti pestiferi historias appro

« ÖncekiDevam »