Sayfadaki görseller
PDF
ePub

portionibus dari tibi cum petieris sine mora etiam mensibus singulis iubeo. Te vero hortor, ut huius muneris curam ita suscipias, ut in eo exercendo cum existimationis tuae ac nominis, quorum quidem in iuvenili aetate bona fundamenta iacere te oportet tum spe de te nostrae paternaeque in te benevolentiae, demum etiam phani quod in toto orbe terrarum longe omnium maximum at que sanctissimum 5 semper fuit dignitatis et celebritatis et in ipsum principem apostolorum debitae a nobis pietatis rationem habuisse videare. Dat. Cal. Aug. anno secundo. Roma. 2. Fünftes Laterankonzil (1512-1517). HEFELE VIII 550 ff.; Harduin IX.

335. a) Bücherzensur.

Konstitution,,Inter sollicitudines", 4. Mai 1515, X. Sitzung: BR V 623 ff. JANSSEN I9 ff.; REUSCH, Index I 55.

10

§ 1. Sane licet litterarum peritia per librorum lectionem possit faciliter obtineri ac ars imprimendi libros, temporibus potissimum nostris, divino favente numine, inventa seu aucta et perpolita plurima mortalibus attulerit com- 15 moda, cum parva impensa copia librorum maxima habeatur, quibus ingenia ad litterarum studia percommode exerceri et viri eruditi in omni linguarum genere, praesertim autem catholici, quibus sanctam Romanam ecclesiam abundare affectamus, facile evadere possunt, qui etiam infideles sciant et valeant sacris institutis instruere, fideliumque collegio per doctrinam christianae fidei salubriter aggregare. Quia tamen multorum querela 20 nostrum et sedis apostolicae pulsavit auditum quod nonnulli huius artis imprimendi magistri, in diversis mundi partibus, libros tam graecae, hebraicae, arabicae et chaldaeae linguarum in latinum translatos quam alios latino ac vulgari sermone editos, errores, etiam in fide, ac perniciosa dogmata, etiam religioni christianae contraria, ac contra famam personarum, etiam digni- 25 tate fulgentium, continentes imprimere ac publice vendere praesumunt.

tum a c

§ 2. Nos itaque, ne id, quod ad Dei gloriam et fidei augmenbonarum artium propagationem salubriter est inventum, in contrarium convertatur, ac Christi fidelium saluti detrimentum pariat, super librorum impressione curam nostram habendam fore duximus, 30 ne de cetero cum bonis seminibus spinae coalescant, vel medicinis venena intermisceantur. Volentes igitur de opportuno super his remedio providere, hoc sacro approbante concilio, ut negotium impressionis librorum huiusmodi eo prosperetur felicius, quo deinceps indago solertior diligentius et cautius adhibeatur, statuimus et ordinamus, quod de cetero, perpetuis futuris temporibus, nullus librum aliquem seu aliam quam- 35 cunque scripturam tam in urbe nostra quam aliis quibusvis civitatibus et dioecesibus imprimere seu imprimi facere praesumat, nisi prius in Urbe per vicarium nostrum et sacri palatii magistrum, in aliis vero civitatibus et dioecesibus per episcopum, vel alium habentem peritiam scientiae, ilibri seu scripturae huiusmodi imprimendae ab eodem episcopo ad id deputandum, ac 40 inquisitorem haereticae pravitatis civitatis sive dioecesis, in quibus librorum impressio huiusmodi fieret, diligenter examinentur, et per eorum manus propriae subscriptionem, sub excommunicationis sententia, gratis et sine dilatione imponendam, approbentur.

336. b) Pragmat. Sanktion; Papst u. Konzil; Bulle,,Unam sanctam." Bulle,,Pastor aeternus", 19. Dez. 1516, XI. Sitzung: BR V 659 ff. - HINSCHIUS III 424 ff. §1 ff. Verwerfung der Pragmatischen Sanktion von Bourges 1. - § 6. Nec illud nos movere debet quod sanctio ipsa et in ea contenta, in Basileensi concilio edita et, ipso concilio instante, a Bituricensi congregatione recepta et acceptata fuerunt, cum ea omnia post translationem eiusdem Basileensis concilii per fel. mem. Eugenium papam IV. etiam praedecessorem nostrum factam a Basileensi conciliabulo seu potius conventicula, quae praesertim post huiusmodi translationem, concilium amplius appellari non merebatur, facta exstiterint ac propterea, nullum robur habere 10 potuerint, cum etiam solum Romanum pontificem pro tempore existentem tanquam auctoritatem super omnia concilia ha bentem, tam conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere, nedum ex sacrae scripturae testimonio, dictis sanctorum patrum ac aliorum Romanorum pontificum etiam praedecessorum nostrorum, 15 sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste constet.

§ 8. Et cum de necessitate salutis existat omnes Christi fideles Romano pontifici subesse, prout divinae scripturae et sanctorum patrum testimonio edocemur, ac constitutione fel. mem. Bonifacii p. VIII., quae incipit,,Unam sancta m" declaratur, 20 pro eorundem fidelium animarum salute ac Romani pontificis et huius sanctae sedis suprema auctoritate et ecclesiae sponsae suae unitate et potestate, constitutionem ipsam, sacro praesente concilio approbante, in no va mus et approbamus.

Der Ablaßstreit.

Luthers Werke, WA I 233 ff. - JKÖSTLIN, Luther I 144 ff.; THKOLDE, Luther I 138 ff.; BRIEGER 25 (cf. Nr. 308), RE IX 76 ff.; EBRATKE, L.'s 95 Thesen, Gö 84; AWDIECKHOFF, Ablaßstreit, Gotha 86: KMÜLLER, Umschwung i. d. Lehre v. d. Buße während d. XII. Jahrh.: Th. Arbeiten f. CV WEIZS ÄCKER, Fr 92; NPAULUS, Joh. Tetzel, Mz 99; AKURZ, Kath. Lehre v. Abl., Pad 1900; AGOTTLOB, Kreuzabl. u. Almosenabl., St 06; PASTOR, Päpste IV 223 ff.; WKÖHLER, Dokumente z. Ablaßstreit, Tü 02; DERS., L.'s. 95 Thesen samt s. Resolutionen sowie den Gegenschriften, L 03.

30

337. 1. Disputatio D. Martini Lutheri pro declaratione virtutis indulgentiarum (31. Okt. 1517).

Amore et studio elucidandae veritatis haec subscripta disputabuntur Wittenbergae, Praesidente R. P. Martino Luther, artium et s. theologiae magistro, eiusdemque ibidem lectore ordinario. Quare 35 petit, ut qui non possunt verbis praesentes nobiscum disceptare, agant id literis absentes. In nomine domini nostri Iesu Christi Amen.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Dominus et magister noster Iesus Christus, dicendo: Poenitentiam agite2 etc. omnem vitam fidelium poenitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de poenitentia sacramentali, id est confessionis et satisfactionis, quae sacerdotum ministerio celebratur, non 40 potest intelligi. 3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes. 4. Manet itaque poena, donec manet odium sui, id est, poenitentia vera intus, scilicet usque ad introitum regni coelorum. 5. Papa non vult nec potest ullas poenas remittere praeter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit. -6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando et approbando 45 remissam a Deo, aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret. 7. Nulli prorsus remittit Deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario. 8. Canones poenitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi. 9. Inde bene 1 cf. oben Nr. 323.

2 Mt 4 17.

[ocr errors]

----

[ocr errors]

nobis facit spiritus sanctus in papa, excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis. 10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris poenitentias canonicas in purgatorium reservant. 11. Zizania illa de mutanda poena canonica in poenam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata. 12. Olim poenae canonicae non post, sed ante absolutionem imponebantur, tanquam tentamenta verae 5 contritionis. 13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem. 14. Imperfecta sanitas seu caritas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror satis est se solo, ut alia taceam, facere poenam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori. — 16. Videntur infernus, purgatorium, coelum differre, 10 sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt. 17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem, ita augeri caritatem. 18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augendae caritatis. — 19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certae et securae, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium 15 poenarum non simpliciter omnium intelligit, sed a se ipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum praedicatores ii, qui dicunt, per papae indulgentias hominem ab omni poena solvi et salvari. -- 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum canones solvere. 23. Si remissio ulla omnium omnino poenarum potest alicui dari, certum est, eam non nisi perfectissimis, id est, paucis- 20 simis dari. — 24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi, per indifferentem illam et magnificam poenae solutae promissionem. - 25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet episcopus et curatus in sua diocesi et parochia specialiter. 26. Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem. 27. Hominem praedicant, 25 qui statim, ut iactus nummus in cistam tinnierit, evolare dicunt animam. 28. Certum est nummo in cistam tinniente augeri quaestum et avaritiam posse, suffragium autem ecclesiae est in arbitrio Dei solius. 29. Quis scit, si omnes animae in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur. 30. Nullus securus est de veritate suae contritionis, multo minus de consecutione plenariae remissionis. — 31. Quam 30 rarus est vere poenitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, id est, rarissimus. 32. Damnabuntur in aeternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute. 33. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas papae donum esse illud Dei inaestimabile, quo reconciliatur homo Deo. - 34. Gratiae enim illae veniales tantum respiciunt poenas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas. 35. Non 35 christiana praedicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio. 36. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a poena et culpa, etiam sine literis veniarum sibi debitam. 37. Quilibet verus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et ecclesiae, etiam sine literis veniarum a Deo sibi datam. 38. Remissio tamen 40 et participatio papae nullo modo est contemnenda, quia, ut dixi, est declaratio remissionis divinae. 39. Difficillimum est etiam doctissimis theologis, simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo. 40. Contritionis veritas poenas quaerit et amat, veniarum autem largitas relaxat, et odisse facit, saltem occasione. 41. Caute sunt veniae apostolicae praedicandae, ne populus false intelligat, eas praeferri 45 ceteris bonis operibus caritatis. 42. Docendi sunt christiani, quod papae mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordiae. 43.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

-

Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit, quam si venias redimeret. 44. Quia per opus caritatis crescit caritas et fit homo melior, sed per venias non fit melior, sed tantummodo a poena liberior. -- 45. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum, et neglecto eo dat pro veniis, non indulgentias papae, sed indigna5 tionem Dei sibi vendicat. 46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent, necessaria tenentur domui suae retinere, et nequaquam propter venias effundere. - 47. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non praecepta. - 48. Docendi sunt christiani, quod papa sicut magis eget, ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem, quam promptam pecuniam. 49. Docendi sunt christiani, quod veniae papae 10 sunt utiles, si non in eas confidant, sed nocentissimae, si timorem Dei per eas amittant. --- 50. Docendi sunt christiani, quod si papa nosset exactiones venialium praedicatorum, mallet basilicam s. Petri in cineres ire, quam aedificari cute, carne et ossibus ovium suarum. 51. Docendi sunt christiani, quod papa sicut debet, ita vellet, etiam vendita, si opus sit, basilica s. Petri de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores 15 veniarum pecuniam eliciunt. 52. Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiamsi commissarius, immo papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 53. Hostes Christi et papae sunt ii, qui propter venias praedicandas verbum Dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent. 54. Iniuria fit verbo Dei, dum in eodem sermone aequale vel longius tempus impenditur veniis quam illi. — 55. Mens papae necessario est, quod, si veniae, quod mini20 mum est, una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, evangelium, quod maximum est, centum campanis, centum pompis, centum cerimoniis praedicetur. - 56. Thesauri ecclesiae, unde papa dat indulgentias, neque satis nominati sunt, neque cogniti apud populum Christi. 57. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum. 58. Nec sunt merita 25 Christi et sanctorum, quia haec semper sine papa operantur gratiam hominis interioris, et crucem, mortem, infernumque exterioris. 59. Thesauros ecclesiae s. Laurentius. dixit esse pauperes ecclesiae, sed locutus est usu vocabuli suo tempore. 60. Sine temeritate dicimus, claves ecclesiae, merito Christi donatas, esse thesaurum istum. 61. Clarum est enim, quod ad remissionem poenarum et casuum sola sufficit potestas papae. 62. Ve30 rus thesaurus ecclesiae est sacrosanctum evangelium gloriae et gratiae Dei. 63. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos. 64. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos. 65. Igitur thesauri evangelici retia sunt, quibus olim piscabantur viros devitiarum. 66. Thesauri indulgentiarum retia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum. 67. Indulgentiae, quas 35 concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad quaestum promovendum. 68. Sunt tamen revera minime ad gratiam Dei et crucis pietatem comparatae. 69. Tenentur episcopi et curati veniarum apostolicarum commissarios cum omni reverentia admittere. — 70. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione papae sua illi somnia praedicent. 71. Contra 40 veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus. 72. Qui vero contra libidinem ac licentiam verborum concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus. 73. Sicut papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negotii veniarum quacunque arte machinantur. 74. Multo magis fulminare intendit eos, qui per veniarum praetextum in fraudem sanctae caritatis et veritatis machinantur. 75. Opinari venias papales tantas 45 esse, ut solvere possint hominem, etiamsi quis per impossibile Dei genitricem violasset, est insanire. -- 76. Dicimus contra, quod veniae papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint, quoad culpam. 77. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo papa

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

--

[ocr errors]
[ocr errors]

-

esset, maiores gratias donare posset, est blaphemia in s. Petrum et papam. 78. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet evangelium, virtutes, gratias curationum etc. ut I Ko 12. 79. Dicere, crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi aequivalere, blasphemia est. - 80. Rationem reddent episcopi, curati et theologi, qui tales sermones in populum licere sinunt. - 81. Facit haec licentiosa 5 veniarum praedicatio, ut nec reverentiam papae facile sit, etiam doctis viris, redimere a calumniis aut certe argutis quaestionibus laicorum. 82. Scilicet. Cur papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam caritatem et summam animarum necessitatem, ut causam omnium iustissimam, si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram basilicae, ut causam levissimam ? 83. Item. Cur permanent 10 exsequiae et anniversaria defunctorum, et non reddit, aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?-84. Item. Quae illa nova pietas Dei et papae, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam Dei redimere, et tamen propter necessitatem ipsiusmet piae et dilectae animae non redimunt eam gratuita caritate? 85. Item. Cur canones poenitentiales re ipsa et non 15 usu iam diu in semet abrogati et mortui, adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi? 86. Item. Cur papa cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis, quam pauperum fidelium, struit unam tantummodo basilicam s. Petri? -87. Item. Quid remittit aut participat papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenariae remissionis et participationis? 20 88. Item. Quid adderetur ecclesiae boni maioris, si papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret? - 89. Ex quo papa salutem quaerit animarum per venias magis quam pecunias, cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint aeque efficaces? -90. Haec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere, nec reddita ratione diluere, est ecclesiam 25 et papam hostibus ridendos exponere, et infelices christianos facere. 91. Si ergo veniae secundum spiritum et mentem papae praedicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent. -- 92. Valeant itaque omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi: Pax, pax, et non est pax 1. 93. Bene agant omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi: Crux, crux, et non est crux. 94. Exhortandi sunt christiani, ut caput suum Christum 30 per poenas, mortes infernosque sequi studeant. 95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare coelum 2, quam per securitatem pacis confidant.

338. 2. Leos X. Entscheidung über den Ablaß.

Bulle,,Cum postquam circumspectio tua" an Kard. Cajetan, 9. Nov. 1518: Val Ernst Löscher, Vollst. Reformations-Acta II, L 1723, 494 f. - JOHERHARD KAPP, Sammlung einiger zum Päpst- 35 lichen Ablaß. . gehörigen Schriften, L 1721, 422–481.

Ne de caetero quisquam ignorantiam doctrinae Romanae ecclesiae circa huiusmodi indulgentias et illarum efficaciam allegare aut ignorantiae huiusmodi praetextu se excusare, aut protestatione conficta se iuvare, sed ut ipsi de notorio mendacio ut culpabiles convinci et merito damnari possint, per praesentes tibi significandum duximus, Roman. 40 ecclesiam, quam reliquae tanquam matrem sequi tenentur, tradidisse, Rom. pontificem, Petri clavigeri successorem et Iesu Christi in terris vicarium, potestate clavium (quarum est aperire tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta, culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento poenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam, 45 mediante ecclesiastica indulgentia) posse pro rationalibus causis concedere eisdem Christi 1 Ez 13 10-16. 2 AG 14 22.

« ÖncekiDevam »