Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tradebatur, ut dilectae sponsae suae ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret1, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem 5 secundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum declarans 2, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo patri obtulit, ac sub earundem rerum symbolis apostolis, quos tunc novi testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: Hoc facite in meam commemorationem 3, uti semper catholica ecclesia intellexit et docuit. Nam cele10 brato veteri pascha, quod in memoriam exitus de Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit pascha se ipsum, ab ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitus sui ex hoc mundo ad patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit eripuitque 5 de potestate tenebrarum, et in regnum suum transtulit. Et haec quidem illa munda oblatio est, quae nulla indignitate aut malitia 15 offerentium inquinari potest; quam dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offerendam praedixit, et quam non obscure innuit apostolus Paulus Corinthiis scribens 7, cum dicit, non posse eos, qui participatione mensae daemoniorum polluti sint, mensae domini participes fieri, per mensam altare utrobique intelligens. Haec denique illa est, quae per varias sacrificiorum naturae 20 et legis tempore similitudines figurabatur, utpote quae bona omnia per illa significata velut illorum omnium consummatio et perfectio complectitur.

6

c. 2. Sacrificium missae est propitiatorium tam pro vivis quam pro defunctis.

Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit, docet 25 sancta synodus, sacrificium istud vere propitiatorium esse, per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde et recta fide, cum metu et reverentia, contriti ac poenitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Huius quippe oblatione placatus dominus gratiam et donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens 30 sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa. Cuius quidem oblationis cruentae, inquam, fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur, tantum abest, ut illi per hanc quovis modo derogetur. Quare non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis 10 rite iuxta apostolorum traditionem offertur. c. 3. De missa in honorem sanctorum.

35

Et quamvis in honorem et memoriam sanctorum nonnullas interdum missas ecclesia celebrare consueverit 11, non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit; unde nec sacerdos dicere solet: Offero tibi sacrificium, Petre vel Paule, sed, Deo de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat, ut ipsi pro nobis inter40 cedere dignentur in coelis, quorum memoriam facimus in terris.

c. 4. De canone missae.

Et cum sancta sancte administrari conveniat, sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium, ecclesia catholica, ut digne reverenterque offerretur ac perciperetur, sacrum

[blocks in formation]

canonem multis ante saeculis instituit ita ab omni errore purum, ut nihil in eo contineatur, quod non maxime sanctitatem ac pietatem quandam redoleat, mentesque offerentium in Deum erigat. Is enim constat cum ex ipsis domini verbis, tum ex apostolorum traditionibus, ac sanctorum quoque pontificum piis institutionibus 1.

c. 5. De missae caeremoniis et ritibus.

Cumque natura hominum ea sit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli propterea pia mater ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submissa voce, alia vero elatiore in missa pronuntiarentur, instituit, caeremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes aliaque id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo et maiestas tanti sacrificii commen- 10 daretur, et mentes fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quae in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur.

c. 6. De missa, in qua solus sacerdos communicat.

Optaret quidem sacrosancta synodus, ut in singulis missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam eucharistiae perceptione communicarent, quo 15 ad eos sanctissimi huius sacrificii fructus uberior proveniret; nec tamen, si id non semper fiat, propterea missas illas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, ut privatas et illicitas damnat, sed probat atque adeo commendat, siquidem illae quoque missae vere communes censeri debent; partim, quod in eis populus spiritualiter communicet, partim vero, quod a publico ecclesiae ministro non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, 20 qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur.

c. 7. De aqua miscenda vino in calice offerendo.

Monet deinde sancta synodus, praeceptum esse ab ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent, tum quod Christum dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia e latere eius aqua simul cum sanguine exierit 2; quod sacramentum hac mixtione 25 recolitur, et, cum aquae in apocalypsi beati Ioannis populi dicantur 3, ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repraesentatur.

c. 8. Missa vulgari lingua non celebretur. Eius mysteria populo explicentur.

4

Etsi missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur. Quamobrem, retento ubique cuiusque 30 ecclesiae antiquo et a sancta Romana ecclesia omnium ecclesiarum matre et magistra probato ritu, ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant et non sit qui frangat eis, mandat sancta synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter missarum celebrationem vel per se vel per alios ex iis, quae in missa leguntur, aliquid exponant, atque inter caetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod 35 declarent, diebus praesertim dominicis et festis.

c. 9. Prolegomenon canonum sequentium.

Quia vero adversus veterem hanc in sacrosancto evangelio, apostolorum traditionibus sanctorumque patrum doctrina fundatam fidem hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque a multis docentur et disputantur, sancta synodus, post multos 40 gravesque his de rebus mature habitos tractatus, unanimi omnium consensu, quae huic

1 cf. Benedict XIV., de sacrosancto sacrificio missae II 15.

[blocks in formation]

purissimae fidei sacraeque doctrinae adversantur, damnare et a sancta ecclesia eliminare per subiectos hos canones constituit.

De sacrificio miss ae.

can. 1. Si quis dixerit, in missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, 5 aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari: anathema sit. 2. Si quis dixerit, illis verbis1: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse apostolos sacerdotes 2; aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: a. sit. 3. Si quis dixerit, missae sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce 10 peracti, non autem propitiatorium 3; vel soli prodesse sumenti; neque pro vivis et defunctis pro peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere: a. sit. 4. Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio in cruce peracto per missae sacrificium, aut illi per hoc derogari: a. sit. 5. Si quis dixerit, imposturam esse, missas celebrare in honorem sanctorum, et pro illorum intercessione apud Deum 15 obtinenda, sicut ecclesia intendit: a. sit. 6. Si quis dixerit, canonem missae errores continere 5, ideoque abrogandum esse: a. sit. 7. Si quis dixerit, caeremonias, vestes et externa signa, quibus in missarum celebratione ecclesia catholica utitur, irritabula impietatis esse magis quam officia pietatis: a. sit. 8. Si quis dixerit, missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse ideoque abrogandas: a. sit. 9. Si quis dixerit, ecclesiae Romanae ritum, quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferentur, damnandum esse 8; aut lingua tantum vulgari missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem: a. sit.

20

25

[ocr errors]

377. 22. Decretum de observandis et evitandis in celebratione missae. Quanta cura adhibenda sit, ut sacrosanctum missae sacrificium omni religionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitarit, maledictum in sacris literis 10 eum vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christi fidelibus tractari posse quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo patri reconciliati sumus, 30 in altari per sacerdotes quotidie immolatur: satis etiam apparet, omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest interiore cordis munditia et puritate 11 atque exteriore devotionis ac pietatis specie peragatur. Cum igitur multa iam sive temporum vitio, sive hominum incuria et improbitate irrepsisse videantur, quae a tanti sacrificii dignitate aliena sunt, ut ei debitus honor et cultus ad Dei gloriam et fidelis 35 populi aedificationem restituatur, decernit sancta synodus, ut ordinarii locorum e piscopi ea omnia prohibere atque e medio tollere sedulo curent ac teneantur, quae vel a variti a idolorum servitus 12, vel irreverentia, quae ab impietate vix seiuncta esse potest, vel superstitio, verae pietatis falsa imitatrix, induxit.

40

Atque ut multa paucis comprehendantur, in primis, quod ad avaritiam pertinet, cuiusvis generis mercedum conditiones, pacta, et quicquid pro missis novis celebrandis datur, nec non importunas atque illiberales eleemosynarum exactiones potius quam

[blocks in formation]

61]

245

Tridentinum, Sessio XXII.: Laienkelch; Sessio XXIII.: Ordination. postulationes, aliaque huiusmodi, quae a simoniaca labe vel certe a turpi quaestu non longe absunt, omnino prohibeant.

Deinde, ut irreverentia vitetur, singuli in suis dioecesibus interdicant, ne cui vago et ignoto sacerdoti missas celebrare liceat. Neminem praeterea, qui publice et notorie criminosus sit, aut sancto altari ministrare, aut sacris interesse permittant; neve patiantur 5 privatis in domibus, atque omnino extra ecclesiam, et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria, ab eisdem ordinariis designanda et visitanda, sanctum hoc sacrificium a saecularibus aut regularibus quibuscunque peragi, ac nisi prius qui intersint decenter composito corporis habitu declaraverint, se mente etiam ac devoto cordis affectu, non solum corpore, adesse. Ab ecclesiis vero musicas eas, ubi sive organo sive cantu lascivum 10 aut impurum aliquid miscetur, item saeculares omnes actiones, vana atque adeo profana colloquia, deambulationes, strepitus, clamores arceant, ut domus Dei vere domus orationis 1 esse videatur ac dici possit.

Postremo, ne superstitionis locus aliquis detur, edicto et poenis propositis caveant, ne sacerdotes aliis quam debitis horis celebrent, neve ritus alios aut alias caeremonias 15 et preces in missarum celebratione adhibeant, praeter eas, quae ab ecclesia probatae ac frequenti et laudabili usu receptae fuerint. Quarundam vero missarum et candelarum certum numerum, qui magis a superstitioso cultu, quam a vera religione inventus est, omnino ab ecclesia removeant, doceantque populum, quis sit, et a quo potissimum proveniat sanctissimi huius sacrificii tam pretiosus ac coelestis fructus. Moneant etiam 20 eundem populum, ut frequenter ad suas parochias, saltem diebus dominicis et maioribus festis, accedant. Haec igitur omnia, quae summatim enumerata sunt, omnibus locorum ordinariis ita proponuntur, ut non solum ea ipsa, sed quaecunque alia huc pertinere visa fuerint, ipsi pro data sibi a sacrosancta synodo potestate, ac etiam ut delegati sedis apostolicae prohibeant, mandent, corrigant, statuant, atque ad ea inviolate servanda censuris 25 ecclesiasticis aliisque poenis, quae illorum arbitrio constituentur, fidelem populum compellant; non obstantibus privilegiis, exemptionibus, appellationibus ac consuetudinibus quibuscunque.

378. 23. Decretum super petitione concessionis calicis.

Insuper, cum eadem sacrosancta synodus superiore sessione duos articulos alias 30 propositos 2, et tum nondum discussos, videlicet: an rationes, quibus sancta catholica ecclesia adducta fuit, ut communicaret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes sub una panis specie, ita sint retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus; et: an, si honestis et christianae caritati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit, 35 et quaenam illae sint, in aliud tempus, oblata sibi occasione, examinandos atque definiendos reservaverit; nunc, eorum, pro quibus petitur, saluti optime consultum volens, decrevit, integrum negotium ad sanctissimum dominum nostrum esse referendum, prout praesenti decreto refert, qui pro sua singulari prudentia id efficiat, quod utile reipublicae christianae et salutare petentibus usum calicis fore iudicaverit.

379. 24. Sessio XXIII., 15. Juli 1563: Doctrina de sacramento ordinis. HINSCHIUS I § 1 ff.; THALHOFER I 11 ff., II 519 ff.; EINIG, KL IX 1027 ff.; SCHERER I § 64 ff.; SCHANZ 663 ff.; VERING § 66; SÄGMÜLLER § 51.

c. 1. De institutione sacerdotii novae legis.

40

Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni 45

1 Ies 567, Mt 21 13.

2 cf. Sess. XIII. in decr. prorog., oben Nr. 368; Sess. XXI Ende, oben Nr. 374.

10

lege exstiterit. Cum igitur in novo testamento sanctum eucharistiae sacrificium visibile ex domini institutione catholica ecclesia acceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est 1. Hoc autem ab eodem domino salvatore nostro institutum esse, atque apostolis eorumque successoribus 5 in sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem eius, nec non et peccata dimittendi et retinendi, sacrae literae ostendunt, et catholicae ecclesiae traditio

semper docuit.

c. 2. De septem ordinibus.

Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius et maiore cum veneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines 2, qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut qui iam clericali tonsura insigniti essent per minores ad maiores adscenderent. Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacrae literae apertam 15 mentionem faciunt 3, et quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt gravissimis verbis docent, et ab ipso ecclesiae initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscuiusque eorum propria ministeria, subdiaconi scilicet, acolythi, exorcistae, lectores et ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu; nam subdiaconatus ad maiores ordines a patribus et sacris conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime 20 legimus.

c. 3. Ordinem vere esse sacramentum 4.

Cum scripturae testimonio, apostolica traditione et patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri, dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae 25 ecclesiae sacramentis. Inquit enim apostolus 5: Admoneo te, ut resuscites gratiam dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis et sobrietatis.

c. 4. De ecclesiastica hierarchia et ordinatione.

Quoniam vero in sacramento ordinis 6, sicut et in baptismo et confirmatione character 30 imprimitur, qui nec deleri nec auferri potest, merito sancta synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt, novi testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes christianos promiscue novi testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam 35 ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata?, confundere, perinde ac si contra beati Paulis doctrinam omnes apostoli, omnes prophetae, omnes evangelistae, omnes pastores, omnes sint doctores. Proinde sacrosancta synodus declarat, praeter caeteros ecclesiasticos gradus episcopos, qui in apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et positos,

2 Mt 16 19, Mc 14 22 ff., Lc 22 19 ff., Io 20 22 f.

3 AG 6 5, 21 8, I Ti 3 8 ff.

1 Hbr 7 12 ff. 4 Irregularitates ex defectu: 1. aetatis; 2. corporis; 3. animi; 4. scientiae; 5. fidei; 6. lenitatis; 7. sacramenti sc. matrimonii; 8. libertatis; 9. natalium sc. legitimorum; 10. famae. Irregularitates ex delicto: 1. ex abusu baptismi; 2. ex abusu ordinis; 3. ex capite violatae censurae; 4. ex turpi marcimonio cum stipendiis; 5. ex bigamia similitudinaria; 6. ex haeresi, apostasia et schismate haeretico; 7. ex homicidio et mutilatione.

5 II Ti 16 f.

6 Sess. VII. de sacr. can. 9. 7 HL 63.9. 8 I Ko 12 28 ff., Eph 4 11.

« ÖncekiDevam »