Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui, quod ad Deum referendum est, non refert et propter hoc ipsum fit malus. -45. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante, necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnesque actiones eius corrumpat. 46. Cupiditas aut caritas usum sensuum bonum vel malum faciunt. 47. Obedientia legis profluere debet ex fonte, et hic fons est caritas. Quando Dei amor est illius principium interius, et Dei gloria eius finis, tunc 5 purum est, quod apparet exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia. 48. Quid aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aberratio et nisi peccatum, sine fidei lumine, sine Christo et sine caritate? - 49. Ut nullum peccatum est sine amore nostri, ita nullum

nem.

[ocr errors]

[ocr errors]

-

[ocr errors]

est opus bonum sine amore Dei. 50. Frustra clamamus ad Deum: Pater mi, si spiritus caritatis non est ille, qui clamat. -51. Fides iustificat, quando operatur; sed ipsa non 10 operatur nisi per caritatem. 52. Omnia alia salutis media continentur in fide tamquam in suo germine et semine; sed haec fides non est absque amore et fiducia. 53. Sola caritas christiano modo facit (actiones christianas) per relationem ad deum et Iesum Christum. 54. Sola caritas est, quae Deo loquitur; eam solam deus audit. — 55. Deus non coronat nisi caritatem; qui currit ex alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit. 15 — 56. Deus non remunerat nisi caritatem, quoniam caritas sola Deum honorat. - 57. Totum deest peccatori, quando ei deest spes; et non est spes in Deo, ubi non est amor Dei. -58. Nec Deus est nec religio, ubi non est caritas. 59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod Deus illis concedit, est novum in eos iudicium. 60. Si solus supplicii timor animat poenitentiam, quo haec est magis violenta, eo magis ducit ad desperatio- 20 - 61. Timor nonnisi manum cohibet, cor autem tamdiu peccato adducitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur. 62. Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo, et iam est reus coram deo. 63. Baptizatus adhuc est sub lege sicut Iudaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore. 64. Sub maledicto legis nunquam fit bonum, quia peccatur sive illud nonnisi ob timorem evitando. — 65. 25 Moyses, prophetae, sacerdotes et doctores legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem. - 66. Qui vult deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passionibus, neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii. — 67. Timor servilis non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum, imperiosum, iniustum, 30 intractabilem. 68. Dei bonitas abbreviavit viam salutis, claudendo totum in fide et precibus. — 69. Fides. usus, augmentum et praemium fidei, totum est donum purae liberalitatis Dei. 70. Nunquam Deus affligit innocentes; et afflictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum, vel ad purificandum peccatorem. — 71. Homo ob sui conservationem potest sese dispensare ab ea lege, quam Deus condidit 35 propter eius utilitatem. 72. Nota ecclesiae christianae est, quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos coeli, et omnes electos et iustos terrae et omnium saeculorum. 73. Quid est ecclesia, nisi coetus filiorum dei, manentium in eius sinu, adoptatorum in Christo, subsistentium in eius persona, redemptorum eius sanguine, viventium eius spiritu, agentium per eius gratiam et exspectantium gratiam futuri saeculi? 74. Ecclesia 40 sive integer Christus incarnatum verbum habet ut caput, omnes vere sanctos ut membra. 75. Ecclesia est unus solus homo compositus ex pluribus membris, quorum Christus est caput, vita, subsistentia et persona; unus solus Christus compositus ex pluribus sanctis, quorum est sanctificator. 76. Nihil spatiosius ecclesia dei; quia omnes electi et iusti omnium saeculorum illam componunt. 77. Qui non ducit vitam dignam filio Dei et 45 membro Christi, cessat interius habere Deum pro patre et Christum pro capite. 78. Separatur quis a populo electo, cuius figura fuit populus iudaicus et caput est Iesus Christus,

a

-

[ocr errors]

tam non vivendo secundum evangelium, quam non credendo evangelio. 79. Utile et necessarium est omni tempore, omni loco et omni personarum generi, studere et cognoscere spiritum, pietatem et mysteria sacrae scripturae. - 80. Lectio sacrae scripturae est pro omnibus. 81. Obscuritas sancti verbi Dei 5 non est laicis ratio dispensandi se ipsos ab eius lectione. 82. Dies dominicus. christianis debet sanctificari lectionibus pietatis et super omnia sanctarum scripturarum. Damnosum est, velle christianum ab hac lectione retrahere. 83. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari feminis lectione sacrorum librorum. Non ex feminarum simpli10 citate, sed ex superba virorum scientia ortus est scripturarum abusus, et natae sunt haereses. 84. Abripere e christianorum manibus novum testamentum seu eis illud clausum tenere, auferendo eis modum istud intelligendi, est illis Christi os obturare. 85. Interdicere christianis lectionem sacrae scripturae, praesertim evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis et facere, ut patiantur speciem quandam excom15 municationis. 86. Eripere simplici populo hoc solatium iungendi vocem suam voci totius ecclesiae, est usus contrarius praxi apostolicae et intentioni Dei. -87. Modus plenus sapientia, lumine et caritate est dare animabus tempus portandi cum humilitate, et sentiendi statum peccati, petendi spiritum poenitentiae et contritionis, et incipiendi ad minus satisfacere iustitiae Dei, antequam reconcilientur. 88. Ignoramus, quid sit peccatum 20 et vera poenitentia, quando volumus statim restitui possessioni bonorum illorum, quibus nos peccatum spoliavit, et detrectamus separationis istius ferre confusionem. 89. Quartus decimus gradus conversionis peccatoris est, quod cum sit iam reconciliatus, habet ius assistendi sacrificio ecclesiae. 90. Ecclesia auctoritatem excommunicandi habet, ut eam exerceat per primos pastores de consensu saltem praesumpto totius corporis. 25 91. Excommunicationis iniustae metus nunquam debet nos impedire ab implendo debito nostro; nunquam eximus ab ecclesia, etiam quando hominum nequitia videmur ab ea expulsi, quando Deo, Iesu Christo atque ipsi ecclesiae per caritatem affixi sumus. — 92. Pati potius in pace excommunicationem et anathema iniustum, quam prodere veritatem, est imitari sanctum Paulum; tantum abest, ut sit erigere se contra auctoritatem aut 30 scindere unitatem. 93. Iesus quandoque sanat vulnera, quae praeceps primorum pastorum festinatio infligit sine ipsius mandato. Iesus restituit, quod ipsi inconsiderato zelo rescindunt. 94. Nihil peiorem de ecclesia opinionem ingerit eius inimicis, quam videre illic dominatum exerceri supra fidem fidelium et foveri divisiones propter res, quae nec fidem laedunt nec mores. 95. Veritates eo devenerunt, ut sint lingua quasi peregrina 35 plerisque christianis, et modus eas praedicandi est veluti idioma incognitum, adeo remotus est a simplicitate apostolorum, et supra communem captum fidelium; neque satis advertitur, quod hic defectus sit unum ex signis maxime sensibilibus senectutis ecclesiae et irae Dei in filios suos. - 96. Deus permittit, ut omnes potestates sint contrariae praedicatoribus veritatis, ut eius victoria attribui non possit nisi divinae gratiae. 97. Nimis saepe con40 tingit, membra illa, quae magis sancte ac magis stricte unita ecclesiae sunt, respici atque tractari tamquam indigna, ut sint in ecclesia, vel tamquam ab ea separata; sed iustus vivit ex fide, et non ex opinione hominum. 98. Status persecutionis et poenarum, quas quis tolerat tamquam haereticus, flagitiosus et impius, ultima plerumque probatio est et maxime meritoria, utpote quae facit hominem magis conformem Iesu Christo. — 99. Per45 vicacia, praeventio, obstinatio in nolendo aut aliquid examinare aut cognoscere, se fuisse deceptum, mutant quotidie quoad multos in odorem mortis id, quod Deus in sua ecclesia posuit, ut in ea esset odor vitae, verbi gratia bonos libros, instructiones, sancta exempla,

[ocr errors]

etc. 100. Tempus deplorabile, quo creditur honorari Deus persequendo veritatem eiusque discipulos: tempus hoc advenit . . . Haberi et tractari a religionis ministris tamquam impium et indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum, capax corrumpendi omnia in societate sanctorum, est hominibus piis morte corporis mors terribilior. Frustra quis sibi blanditur de suarum intentionum puritate et zelo quodam s religionis, persequendo flamma ferroque viros probos, si propria passione est excaecatus aut abreptus aliena, propterea quod nihil vult examinare. Frequenter credimus sacrificare Deo impium, et sacrificamus diabolo Dei servum. 101. Nihil spiritui Dei et doctrinae Iesu Christi magis opponitur, quam communia facere iuramenta in ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones peierandi, laqueos tendere infirmis et idiotis, et efficere, ut 10 nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum.

Benedikt XIV. (1740-1758).

(ZÖPFFEL)-HAUCK, RE II 572-575. RANKE, Päpste III 125 ff.; PJHEALY, Cath. Encyclopaedia II 432 ff.; HERGENRÖTHER III 591 ff.

453. 1. Die gemischten Ehen in Holland und Belgien (sog. Benediktina). Dekret der congregatio concilii, 4. Nov. 1741: MBR XVI 52 f. — HÜBLER, Eheschließung 20 ff.; FRIEDBERG 396; VERING § 226, 871.

4

15

Matrimonia, quae in locis foederatorum ordinum dominio in Belgio subiectis iniri solent sive inter haereticos ex utraque parte, sive inter haereticum ex una parte virum et catholicam feminam ex alia, aut viceversa, non servata forma a sacro Tridentino concilio praescripta, utrum 20 valida habenda sint necne, diu multumque disceptatum est, animis hominum ac sententiis in diversa distractis: id quod satis uberem anxietatis ac periculorum sementem per multos annos subministravit, cum praesertim episcopi, parochi atque illarum regionum missionarii nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta sancta sede auderent statuere ac declarare. Cum autem, proxime evolutis annis, in tam ancipiti, gravique causa apostolicae sedis iudicium vehementius 25 exposceretur, urgeretque id imprimis vigilantissimus Iprensis episcopus, dum pro debito officii sui et sua erga beati Petri cathedram observantia, de ecclesiae sibi concreditae statu ad Romanum pontificem referebat, ponendumque omnino esse tam prolixae dubitationi finem gravissimis verbis ac rationibus persuaderet, Clemens XII. id temporis Romanus pontifex, qui rei gravitatem, quantum oportebat, aestimaret, sacrae congregationi eminentiss. cardinalium concilii Tridentini 30 interpretum in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognosceret. In re itaque tanti momenti volens eadem sacra congregatio quam accuratissime procedere, commissae sibi cognitionis initium ab exquisitis aliorum quoque Belgii episcoporum relationibus, atque sententiis, quas desuper explorari sategit, petendum duxit, eodemque tempore audire voluit praestantes aliquot huius almae Urbis theologos, quibus iniunxit, ut rem totam ea, qua decet, maturi- 35 tate discuterent, suamque opinionem proferrent.

1. At dum haec maxime agerentur, supersedendum per aliquot menses fuit ab istiusmodi causae expeditione, propter viduitatem, quae intercedit Romanae ecclesiae, donec ad summum pontificatum feliciter evectus sanctissimus d. n. Benedictus XIV. inter primas regiminis sui curas, causae huius cognitionem repeti iussit a memorata sacra congregatione concilii, quam voluit 40 coram se haberi, ut, auditis, eminentissimorum patrum sententiis, ipse demum, quid hac de re tenendum foret, supremo suo pronuntiaret oraculo. Cum igitur congregatio praefata sub die 13. Maii currentis anni 1741. coram sanctitate sua fuerit habita, idem sanctissimus d. n. spatio aliquo temporis ad rem secum expendendam accepto, hanc nuper declarationem et instructionem exarari praecepit, qua, veluti certa regula ac norma, omnes Belgii antistites, parochi, earumque 45 regionum missionarii, et vicarii apostolici deinceps in huiusmodi negotiis uti debeant.

2. Primo scilicet, quod attinet ad matrimonia ab haereticis inter se in locis foederatorum ordinum dominio subiectis celebrata, non servata forma per Tridentinum praescripta 1, licet sanctitas sua non ignoret, alias in casibus quibusdam particularibus et attentis tunc expositis circumstantiis, sacram congregationem concilii pro eorum invaliditate respondisse; aeque tamen 50 compertum habens, nihil adhuc generatim et universe super eiusmodi matrimoniis fuisse ab apo

1 Dekret,,Tametsi", oben Nr. 382.

stolica sede definitum, et alioquin oportere omnino, ad consulendum universis fidelibus in iis locis degentibus et plura avertenda gravissima incommoda, quid generaliter de hisce matrimoniis sentiendum sit, declarare; negotio mature perpenso, omnibusque rationum momentis hinc inde sedulo libratis, declaravit statuitque, matrimonia in dictis foederatis Belgii provinciis inter haere5 ticos usque modo contracta, quaeque imposterum contrahentur, etiamsi forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse; adeoque si contingat, utrumque coniugem ad catholicae ecclesiae sinum se recipere, eodem, quo antea, coniugali vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus consensus coram parocho catholico ab eis non renovetur; sin autem unus tantum ex 10 coniugibus, sive masculus sive femina, convertatur, neutrum posse, quamdiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire.

3. Quod vero spectat ad ea coniugia, quae pariter in iisdem foederatis Belgii provinciis, absque forma a Tridentino statuta, contrahuntur a catholicis cum haereticis, sive catholicus vir haereticam feminam in matrimonium ducat, sive catholica femina haeretico viro nubat; dolens imprimis 15 quam maxime sanctitas sua, eos esse inter catholicos, qui insano amore turpiter dementati, ab hisce detestabilibus connubiis, quae s. mater ecclesia perpetuo damnavit, atque interdixit, ex animo non abhorrent et prorsus sibi abstinendum non ducunt, laudansque magnopere zelum illorum antistitum, qui severioribus propositis spiritualibus poenis catholicos coërcere student, ne sacrilego hoc vinculo sese haereticis coniungant; episcopos omnes, vicarios apostolicos, parochos, 20 missionarios, et alios quoscunque Dei et ecclesiae fideles ministros in iis partibus degentes serio graviterque hortatur et monet, ut catholicos utriusque sexus ab huiusmodi nuptiis in propriarum animarum perniciem ineundis quantum possint absterreant, easdemque nuptias omni meliore modo intervertere atque efficaciter impedire satagant. At si forte aliquid huius generis matrimonium, Tridentini forma non servata, ibidem contractum iam sit, aut imposterum (quod Deus 25 avertat) contrahi contingat; declarat sanctitas sua, matrimonium huiusmodi, alio non concurrente canonico impedimento, validum habendum esse, et neutrum ex coniugibus, donec alter eorum supervixerit, ullatenus posse sub obtentu dictae formae non servatae novum matrimonium inire. Id vero debere sibi potissimum in animum inducere coniugem catholicum, sive virum sive feminam, ut pro gravissimo scelere, quod admisit, poenitentiam agat, ac veniam a Deo precetur, coneturque 30 pro viribus alterum coniugem a vera fide deerrantem ad gremium catholicae ecclesiae pertrahere, eiusque animam lucrari, quod porro ad veniam de patrato crimine impetrandam opportunissimum foret, sciens de caetero, ut mox dictum est, se istius matrimonii vinculo perpetuo ligatum iri. 4. Ad haec declarat sanctitas sua, ut quidquid hactenus sancitum dictumque est de matrimoniis sive ab haereticis inter se, sive inter catholicos et haereticos initis in locis foederatorum 35 ordinum dominio in Belgio subiectis, sancitum dictumque intelligatur etiam de similibus matrimoniis extra fines dominii eorundem foederatorum ordinum contractis ab iis, qui addicti sunt regionibus seu militaribus copiis, quae ab iisdem foederatis ordinibus transmitti solent ad custodiendas muniendasque arces conterminas, vulgo dictas di Barriera; ita quidem, ut matrimonia ibi praeter Tridentini formam sive inter haereticos utrimque, sive inter catholicos et haereticos 40 inita, valorem suum obtineant, dummodo uterque coniux ad easdem copias sive legiones pertineat; et hanc declarationem vult sanctitas sua complecti etiam civitatem Mosae Traiectensis, a republica foederatorum ordinum, quamvis non iure dominii sed tantum oppignorationis, ut aiunt, nomine possessam.

5. Tandem circa coniugia, quae contrahuntur vel in regionibus principum catholicorum ab 45 iis, qui in provinciis foederatis domicilium habent, vel in foederatis provinciis ab habentibus domicilium in regionibus catholicorum principum, nihil sanctitas sua de novo decernendum aut declarandum esse duxit; volens, ut de iis iuxta canonica iuris communis principia probatasque in similibus casibus alias editas a sacra congregatione concilii resolutiones, ubi disputatio contingat, decidatur. Et ita declaravit statuitque ac ab omnibus in posterum servari praecepit.

50

55

454. 2. Verurteilung der harten Behandlung der Indianer. Bulle,,Immensa pastorum principis", 20. Dez. 1741, an die Bischöfe von Brasilien, Paraguay und am La Plata: MBR XVI 58 f. Bericht des Exjesuiten Ibagnez: JFRLEBRET, Magazin d. Staats- u. Kirchengeschichte II, Frankf 1772, 474 ff., 482 ff.; JPFOTENHAUER, D. Missionen d. Jesuiten in Paraguay 3 Bde, Gütersl 91; HHAHN, Gesch. d. kath. Missionen 5, Köln 63, 147 ff. HERGENRÖTHER III 429. 578. 586 ff.; JMARGRAF, Kirche und Sklaverei, Tü 65, 160 ff.

§ 2. Non sine gravissimo paterni animi nostri maerore accepimus, post tot inita ab praedecessoribus nostris.. consilia. . adhuc reperiri, praesertim in istis Brasiliae regi

onibus, homines orthodoxae fidei cultores, qui .. miseros Indos non solum fidei luce carentes verum etiam sacro regenerationis lavacro ablutos, in montanis asperrimisque earundem Brasiliae, tam occidentalium quam meridionalium aliarumque regionum desertis inhabitantes, aut in servitutem redigere aut veluti mancipia aliis vendere aut eos bonis privare eaque in humanitate cum iisdem agere praesumant, ut ab amplectenda Christi 5 fide potissimum avertantur.

§ 5. Praedecessorum vestigiis inhaerendo ac impiorum hominum ausus .. reprimere volentes unicuique fraternitatum vestrarum vestrisque pro tempore successoribus committimus et mandamus, ut unusquisque vestrum vel per se ipsum vel per alium seu alios, editis atque in publicum propositis affixisque edictis, omnibus Indis, tam in Paraquariae 10 et Brasiliae provinciis et ad flumen de la Plata nuncupatum quam in quibusvis aliis regionibus et locis in Indiis occidentalibus et meridionalibus existentibus . . universis et singulis personis tam saecularibus, etiam ecclesiasticis cuiuscunque status, sexus, gradus, conditionis et dignitatis, etiam speciali nota et mentione dignis existentibus, quam cuiusvis ordinis, congregationis, societatis etiam Iesu, religionis et instituti mendican- 15 tium et non mendicantium ac monachalis, regularibus, etiam quarumcunque militiarum, etiam hospitales s. Iohannis Hierosolymitani, fratribus militibus, sub excommunicationis latae sententiae per contravenientes eo ipso incurrenda poena. . districtius inhibeant, ne de caetero praedictos Indos in servitutem redigere, vendere, emere, commutare vel donare, ab uxoribus et filiis suis separare, rebus et bonis suis spoliare ad alia loca 20 deducere et transmittere aut quoquo modo libertate privare, in servitute retinere . . audeant seu praesumant.

455.

3. Bürgerlicher Verkehr mit Haeretikern; communicatio in sacris; Mischehen (1748).

De synodo dioecesana lib. VI. c. 5 n. 2. Ferrariae 1764, 244 f.

SÄGMÜLLER § 16. 25 Ea est misera nostrorum temporum conditio, ut multis in provinciis, in quibus haereses aut dominantur aut grassantur impune, du r a m catholici subeant necessitatem cum haereticis conversandi et familiariter agendi. Quamvis autem . . nonnihil relaxata fuerit disciplina. . non idcirco tamen arbitrari debent catholici, fas sibi esse, indistincte cum haereticis, quamvis non denuntiatis, in rebus 30 sacris et divinis communicare; siquidem Paulus V. post maturam rei discussionem neutiquam licere definivit catholicis regni Angliae, haereticorum templa adire ritibusque interesse, quos inibi exercent. . Fere impossibile est usuvenire, ut a flagitio excusari valeant catholici, sese in rebus sacris cum haereticis vel schismaticis admiscentes. 3. In divinis porro cum haereticis communicant catholici, qui cum iisdem 35 sese matrimonio iungere non dubitant. Etenim, cum matrimonium unum sit ex septem ecclesiae sacramentis, a Christo domino institutis, idem est matrimonium cum haeretico contrahere ac unum idemque sacramentum una cum eodem vel conficere, si nimirum ipsimet contrahentes sint talis sacramenti ministri, quod magis communiter opinantur scholastici, vel saltem percipere, si scilicet, quod alii praesertim ex recentioribus 40 theologis autumant, illius minister sit solus sacerdos. Utrumque autem et illicitum et sacrilegum esse, nemo dubitat.

456. 4. Gültigkeit von Ketzertaufen.

De synodo dioecesana VII, 6. 9. p. 315. STEHFEN, Wiedertaufe 43 ff.

[ocr errors]

Caveat episcopus, ne incertam ne incertam et dubiam et dubiam pronuntiet 45 baptismi validitatem hoc tantum nomine, quod haereti

« ÖncekiDevam »