Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cus minister, a quo fuit collatus, cum non credat, per regenerationis lavacrum deleri peccata, illud non contulerit in remissionem peccatorum, atque ideo non ha bu erit intentionem illud conficiendi, prout a Christo domino est institutu m. Siquidem, cum in Galliis disputatum olim fuerit, an ob praedictam 5 rationem rebaptizandi essent baptizati a Calvinistis, s. Pius V., ad quem controversia delata est, minime rebaptizandos definivit1. Sacramenti enim validitati non officit privatus ministri error, cui praevalet generalis eiusdem ministri intentio faciendi, quod Christus instituit seu quod fit in vera Christi ecclesia.

457. Papst Clemens XIV.: Aufhebung des Jesuitenordens (1773). 10 Breve,,Dominus ac redemptor noster", 21. Juli 1773: Bullarii Romani Continuatio ed. ABARBERI et ASPETIA, tom. IV Romae 1841, 607 ff.; deutsch: Kirchl. Aktenstücke, herausg. vom Evang. Bund, Nr. 1 herausg. von CFEY, L 03. - ATHEINER, Gesch. d. Pontifikats Clemens XIV., L 53, II 356 ff.; GVOIGT(-HAUCK), RE IV 153 ff.; ZÖCKLER, ib. VIII 768 ff.; JKFKNAAKE, D. Breve Cl. XIV. betreffend die Aufhebung des Jesuiten-Ordens, L 03; HERGENRÖTHER III 595 ff.

15

§ 1. Dominus ac redemptor noster Iesus Christus princeps pacis a propheta praenuntiatus quod hunc in mundum veniens per angelos primum pastoribus significavit, ac demum per se ipsum antequam in coelos ascenderet semel et iterum suis reliquit discipulis, ubi omnia Deo patri reconciliavisset, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt, a po stolis etiam reconciliationis tradidit ministerium, posuitque in eis verbum recon20 ciliationis, ut legatione fungentes pro Christo, qui non est dissentionis Deus, sed pacis et dilectionis, universo orbi pacem annuntiarent, et ad id potissimum sua studia conferrent ac labores, ut omnes in Christo geniti solliciti essent servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis; ad quam nequaquam pertingitur, ut inquit s. Gregorius M., si non ad eum unita cum proximis mente curratur.

25

§ 2. Hoc ipsum potiore quadam ratione nobis divinitus traditum reconciliationis verbum et ministerium, ubi primum meritis prorsus imparibus evecti fuimus ad hanc Petri sedem, in memoriam revocavimus, die noctuque prae oculis habuimus cordique altissime inscriptum gerentes, et pro viribus satisfacere contendimus, divinam ad id opem assidue implorantes, ut cogitationes et consilia pacis nobis et universo dominico gregi Deus infundere dignaretur, ad eamque conse30 quendam tutissimum nobis firmissimumque aditum reservare. Quinimo probe scientes, divino nos consilio constitutos fuisse super gentes, et super regna, ut in excolenda vinea Sabaoth, conservandoque christianae religionis aedificio, cuius Christus est angularis lapis, evellamus et destruamus et disperdamus et dissipemus et aedificemus et plantemus, eo semper fuimus animo constantique voluntate ut quemadmodum pro christiana e 35 reipublicae quiete et tranquillitate nihil a nobis praetermittendum esse censuimus, quod plantando aedificandoque esset quovis modo accomodatum, ita eodem mutuae caritatis vinculo expostulante, ad evellendum destruendumque quidquid iucundissimum etiam nobis esset atque gratissimum, et quo carere minime possemus sine maxima animi molestia et dolore, prompti aeque essemus atque parati.

40

§ 3. Non est sane ambigendum, ea inter quae ad catholicae reipublicae bonum felicitatemque comparandam plurimum conferunt, principem fere locum tribuendum esse regularibus ordinibus, et quibus amplissimum in universam Christi ecclesiam quavis aetate dimanavit ornamentum, praesidium et utilitas. Hos idcirco apostolica haec sedes approbavit non modo suisque fulcita est auspiciis, verum etiam pluribus auxit beneficiis, exemptionibus, privilegiis et facultatibus, 45 ut ex his ad pietatem excolendam et religionem, ad populorum mores verbo et exemplo rite informandos, ad fidei unitatem inter fideles servandam confirmandamque magis magisque excitarentur atque inflammarentur. . . . . At ubi eo res devenit, ut ex aliquo regulari ordine, vel non amplius uberrimi ii fructus atque optatissima emolumenta a christiano populo perciperrentur, ad quae affe50 renda fuerant primitus instituti, vel detrimento potius esse visi fuerint ac perturbandae magis populorum tranquillitati quam eidem procurandae accomodati, haec eadem apostolica sedes, quae eisdem plantandis operam impenderat suam suamque interposuerat auctoritatem,

1 vgl. oben das Dekret des s. officium unter Papst Paul V. Nr. 423.

eos vel novis communire legibus, vel ad pristinam vivendi severitatem revocare, vel penitus etiam evellere ac dissipare minime dubitavit. § 4. Hac sane de causa Innocentius p. III. praedecessor noster cum comperisset nimiam regularium ordinum diversitatem gravem in ecclesiam Dei confusionem inducere, in concilio generali Lateranensi IV. firmiter prohibuit, ne quis de caetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti 5 voluerit unam de approbatis assumat. . . § 5. Quamvis vero providentissime haec fuerint ab Innocentio III. praedecessore constituta, tamen postmodum non solum ab apostolica sede importuna petentium inhiatio aliquorum ordinum regularium approbationem extorsit, verum etiam nonnullorum praesumptuosa temeritas diversorum ordinum, praecipue mendicantium nondum approbatorum, effrenatam quasi multitudinem adinvenit. Quibus plene cognitis, ut malo statim occur- 10 reret, Gregorius p. X. pariter praedecessor noster in generali concilio Lugdunensi renovata constitutione ipsius Innocentii praedecessoris districtius inhibuit, ne aliquis de caetero novum odinem aut religionem adinveniat, vel habitum novae religionis assumat; cunctas vero generaliter religiones et ordines mendicantes post concilium Lateranense IV. adinventos, qui nullam confirmationem sedis opostolicae meruerunt, perpetuo prohibuit. . § 6. Hiscemet vestigiis secundum 15 temporum circumstantias inhaeserunt sancti Romani pontifices praedecessores nostri quorum omnium decreta longum esset referre. Inter caeteros vero Clemens p. V. pariter praedecessor noster per suas sub plumbo sexto nonas maii anno incarnationis dominicae 1312 expeditas literas ordinem militarem Templariorum nuncupatorum, quamvis legitime confirmatum et alias de christiana republica adeo praeclare meritum, ut a sede apostolica insignibus beneficiis, privilegiis, 20 facultatibus, exemptionibus, licentiis cumulatus fuerit, ob universalem diffamationem suppressit, es totaliter exstinxit, etiamsi concilium generale Vienense, cui negotium examinandum commiserat, a formali et definitiva ferenda sententia censuerit se abstinere. § 7. Sanctae memoriae Pius p. V. similiter praedecessor noster, cuius insignem sanctitatem pie colit, et veneratur ecclesia catholica, ordinem regularem fratrum Humiliatorum. . ob inobedientiam decretis aposto- 25 licis, discordias domesticas et externas exortas, nullum omnino futurae virtutis specimen ostendentem. . exstinxit, ac penitus abolevit2. — § 8. Recolendae mem. Urbanus p. VIII. etiam praedecessor noster per suas in simili forma brevis die 6. februarii 1626 expeditas literas congregationem fratrum Conventualium reformatorum. . ex eo quia ex praedictis fratribus ii in ecclesia Dei spirituales fructus non prodierint, imo quamplures differentiae inter eosdem fratres conventuales 30 reformatos ac fratres conventuales non reformatos ortae fuerint, perpetuo suppressit ac exstinxit3. . § 9. Idem Urbanus p. VIII. per alias suas in pari forma brevis die 2. decembris 1643 expeditas literas ordinem regularem sanctorum Ambrosii et Barnabae ad nemus perpetuo suppressit, extinxit et abolevit1. . § 10. Idemque Innocentius X. praedecessor per suas in simili forma brevis die 16. martii 1645 ob graves perturbationes excitatas inter regulares ordinis pauperum matris 35 Dei scholarum piarum, etsi ordo ille, praevio maturo examine a Gregorio p. XV. praedecessore nostro solemniter approbatus fuerit, praefatum regularem ordinem in simplicem congregationem absque ullorum votorum emissione . . reduxit. . donec tandem sedes haec apostolica, cognita praedicti instituti utilitate, illum ad pristinam votorum solemnium formam revocavit ac in perfectum regularem ordinem redegit. — § 11. Per similes suas in pari forma brevis die 29. octobris 40 1650 expeditas literas idem Innocentius X. praedecessor ob discordias quoque et dissentiones exortas suppressit totaliter ordinem sancti Basilii de Armenis® . . § 12. Pariter ipse Innocentius X. praedecessor per alias suas in dicta forma brevis die 22. iunii 1651 expeditas literas, attendens nullos spirituales fructus ex regulari congregatione presbyterorum boni Iesus in ecclesia sperari posse, praefatam congregationem perpetuo exstinxit? . . . § 13. Denique felicis recordationis Cle- 45 mens p. IX. praedecessor itidem noster, cum animadverteret, tres regulares ordines, canonicorum videlicet regularium sancti Georgii in Alga nuncupatorum, Hieronymianorum de Fesulis, ac tandem Iesuatorum a sancto Ioanne Columbano institutorum parum vel nihil utilitatis et commodi christiano populo afferre, aut sperare posse eos esse aliquando allaturos, de iis supprimendis exstinguendisque consilium cepit, idque perfecit suis literis in simili forma brevis die 6. decembris 50 1668 expeditis . . . § 14. In his vero omnibus decernendis, perficiendisque satius semper duxerunt praedecessores nostri ea uti consultissima agendi ratione, quam ad intercludendum penitus

1 vgl. oben Nr. 310.

2 8. Febr. 1571.

3 BR XIII 431 ff.

4 BR XV 292 ff.

5 Ueber diese Degradation der Piaristen cf. MHEIMBUCHER, D. Orden d. kath. Kirche

III, Pa 08, 291.

6 BR XV 670 ff.

7 BR XV 677 ff.

8 BR XVII 737 ff.

aditum animorum contentionibus, et ad quaelibet amovenda dissidia, vel partium studia magis conferre existimarunt. Hinc molesta illa ac plena negotii praetermissa methodo, quae in forensibus instituendis iudiciis adhiberi consuevit, prudentiae legibus unice inhaerentes, ea potestatis plenitudine, qua tamquam Christi in terris vicarii, ac supremi christianae reipublicae moderatores 5 amplissime donati sunt, rem omnem absolvendam curarunt, quin regularibus ordinibus suppressioni destinatis veniam facerent, et facultatem sua experiendi iura, et gravissimas illas vel propulsandi criminationes, vel causas amoliendi, ad quas ad illud consilii genus suscipiendum adducebantur.

§ 15. His igitur, aliisque maximi apud omnes ponderis et auctoritatis exemplis nobis ante 10 oculos propositis, vehementique simul flagrantes cupiditate, ut in ea quam infra aperiemus, deliberatione fidenti animo, tutoque pede incedamus, nihil diligentiae omisimus et inquisitionis, ut quidquid ad regularis ordinis, qui societatis Iesu vulgo dicitur, originem pertinet, progressum, hodiernumque statum perscrutaremur, et compertum inde habuimus, eum ad animarum salutem, ad haereticorum, et ma15 xime infidelium conversionem, ad maius denique pietatis et religionis incrementum a sancto suo conditore fuisse institutum, atque ad optatissimum huiusmodi finem facilius faciliusque consequendum, arctissimo evangelicae paupertatis voto tam in communi, quam in particulari fuisse Deo consecratum, exceptis tantummodo studiorum, seu literarum collegiis, quibus possidendi reditus ita facta est vis et 20 potestas, ut nihil tamen ex iis reditibus in ipsius societatis commodum, utilitatem ac usum impendi unquam posset atque converti.

§ 16. His aliisque sanctissimis legibus probata primum fuit eadem societas Iesu a recordatae memoriae Paulo p. III. praedecessore nostro per suas sub plumbo V. kalendas octobris anno incarnationis dominicae 1540 expeditas literas, ab eodemque concessa ei fuit facultas con25 dendi iura atque statuta, quibus societatis praesidio, incolumitati atque regimini firmissime consuleretur1. Et quamvis idem Paulus praedecessor societatem ipsam angustissimis sexaginta dumtaxat alumnorum limitibus ab initio circumscripsisset, per alias tamen suas itidem sub plumbo pridie Kalendas martii anno incarnationis dominicae 1543 expeditas literas locum dedit eadem in societate iis omnibus quos in eam excipere illius moderatoribus visum fuisset opportunum aut 30 necessarium. Anno deinde 1549 suis in simili forma brevis die 15. novembris expeditis literis idem Paulus praedecessor pluribus, atque amplissimis privilegiis eandem societatem donavit, ac in his indultum alias per eundem praepositis generalibus dictae societatis concessum admittendi viginti presbyteros coadiutores spirituales, eisque impertiendi easdem facultates, gratiam et auctoritatem, quibus socii ipsi professi donantur, ad alios quoscunque, quos idoneos fore iidem 35 praepositi generales censuerint, ullo absque limite et numero extendendum voluit atque mandavit, ac praeterea societatem ipsam et universos illius socios et personas, illorumque bona quaecunque ab omni superioritate, iurisdictione, correctione quorumcunque ordinariorum exemit et vindicavit, ac sub sua et apostolicae sedis protectione suscepit.

§ 17. Haud minor fuit reliquorum praedecessorum nostrorum 40 eadem erga societatem liberalitas ac munificentia. Constat enim a recolendae memoriae Iulio III., Paul IV. et Pio IV. et V., Gregorio XIII., Sixto V., Gregorio XIV., Clemente VIII., Paulo V., Leone XI., Gregorio XV., Urbano VIII. aliisque Romanis pontificibus privilegia eidem societati iam antea tributa vel confirmata fuisse, vel novis aucta accessionibus, vel apertissime declarata. Ex ipso tamen apostolicarum constitutionum tenore, et verbis palam 45 colligitur e adem in societate suo fere ab initio varia dissidiorum ac aemulationum semina pullulasse ipsos non modo inter socios, verum etiam cum aliis regularibus ordinibus, clero saeculari, academiis, universitatibus, publicis literarum gymnasiis, et cum ipsis etiam principibus, quorum in ditionibus societas fuerat 50 excepta, easdemque contentiones et dissidia excitata modo fuisse de votorum indole et natura de tempore admittendorum sociorum ad vota, de facultate socios expellendi, de iisdem sociis ad sacros ordines promovendis sine congrua ac sine votis solemnibus, contra concilii Tridentini ac sanctae memoriae p. Pii V. praedecessoris nostri decreta; modo de absoluta potestate, quam praepositus generalis eiusdem societatis sibi vindicabat, ac de aliis rebus ipsius societatis regimen 55 spectantibus; modo de variis doctrinae capitibus, de scholis, de exemptionibus, et privilegiis,

2 oben Nr. 348.

[ocr errors]

quae locorum ordinarii aliaeque personae in ecclesiastica vel saeculari dignitate constitutae suae noxia esse iurisdictioni ac iuribus contendebant; ac demum minime defuerunt gravissima e ae accusationes eisdem sociis obiectae quae christianae reipublicae pacem ac tranquillitatem non parum perturbarunt. - § 18. Multae hinc ortae adversus societatem quaerimoniae, quae 5 nonnullorum etiam principum auctoritate munitae, ac relationibus ad recolendae memoriae Paulum IV., Pium V. et Sixtum V., praedecessores nostros, delatae fuerunt. In his fuit clarae memoriae Philippus II., Hispaniarum rex catholicus, qui tum gravissimas, quibus ille vehementer impellebatur, rationes, tum etiam eos, quos ab Hispaniarum inquisitoribus adversus immoderata societatis privilegia ac regiminis formam acceperat, clamores et contentionum capita a nonnullis 10 eiusdem etiam societatis viris doctrina et pietate spectatissimis confirmata eidem Sixto V. praedecessori exponenda curavit apud eundemque egit, ut apostolicam societatis visitationem decerneret atque committeret. § 19. Ipsius Philippi regis petitionibus et studiis, quae summa inniti aequitate animadverterat, annuit idem Sixtus praedecessor, delegitque ad apostolici visitatoris munus episcopum prudentia, virtute, et doctrina omnibus commendatissimum, ac praeterea con- 15 gregationem designavit nonnullorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium, qui ei rei perficiendae sedulam navarent operam. Verum dicto Sixto V. praedecessore immatura morte perempto saluberrimum ab eo susceptum consilium evanuit, omnique caruit effectu. Ad supremum autem apostolatus apicem assumptus fel. rec. Gregorius p. XIV. per suas literas sub plumbo IV. kalendas iulii anno dominicae incarnationis 1591 expeditas societatis institutum amplissime iterum appro- 20 bavit, rataque habere iussit, ac firma privilegia quaecunque eidem societati a suis praedecessoribus collata, et illud prae ceteris, quo cautum fuerat, ut a societate expelli dimittique possent socii, forma iudiciaria minime adhibita, nulla scilicet praemissa inquisitione, nullis confectis actis, nullo ordine iudiciario servato, nullisque terminis etiam substantialibus servatis, sola facti veritate inspecta, culpae vel rationabilis causae tantum ratione habita ac personarum aliarumque circum- 25 stantiarum. Altissimum insuper silentium imposuit, vetuitque sub poena potissimum excommunicationis latae sententiae, ne quis dictae societatis institutum, constitutiones aut decreta directe vel indirecte impugnare auderet, vel aliquid de iis quovis modo immutari curaret. Ius tamen cuilibet reliquit, ut quidquid addendum, minuendum aut immutandum censeret, sibi tantummodo et Romanis solum pontificibus pro tempore existentibus vel immediate vel per apostolicae 30 sedis legatos seu nuntios significare posset atque proponere.

§ 20. Tantum vero abest, ut haec omnia satis fuerint compescendis adversus societatem clamoribus et quaerelis, quin potius magis magisque universum vere orbem pervaserunt molestissimae contentiones de societatis doctrina, quam fidei veluti orthodoxae bonisque moribus repugnantem 35 plurimi traduxerunt; domesticae etiam externaeque efferbuerunt dissensiones et frequentiores factae sunt in eam de nimia potissimum terrenorum bonorum cupiditate accusationes, ex quibus omnibus suam hauserunt originem tum perturbationes illae omnibus satis cognitae, quae sedem apostolicam ingenti moerore affecerunt ac molestia, tum capta a principibus nonnullis in societatem consilia. Quo factum est, ut eadem societas novam instituti 40 sui ac privilegiorum confirmationem a felicis recordationis Paulo p. V. praedecessore nostro impetratura, coacta fuerit ab eo petere, ut rata habere vellet, suaque confirmare auctoritate decreta quaedam in quinta generali congregatione edita, atque ad verbum exscripta in suis sub plumbo pridie nonas septembris anno incarnationis dominicae 1606 desuper expeditis literis, quibus in decretis discretissime legitur, tam internas sociorum simultates ac turbas, quam exterorum in 45 societatem querelas ac postulationes socios in comitiis congregatos impulisse ad sequens condendum statutum:

§ 21.,, Quoniam societas nostra, quae ad fidei propagationem et animarum lucra a domino ,,excitata est, sicut per propria instituti ministeria, quae spiritualia arma sunt, cum ecclesiae ,,utilitate, ac proximorum aedificatione sub crucis vexillo finem feliciter consequi potest, quem 50 ,,intendit, ita et haec bona impediret, et se maximis periculis exponeret, si ea tractaret, quae ,,saecularia sunt, et ad res politicas, atque ad status gubernationem pertinent; idcirco sapientissime ,,a nostris maioribus statutum est, ut militantes Deo, aliis quae a nostra professione abhorrent, ,,non implicemur. Cum autem his praesertim temporibus valde periculosis, pluribus locis, et apud ,,varios principes (quorum tamen amorem et caritatem sanctae memoriae pater Ignatius conservan- 55 ,,dam ad divinum obsequium pertinere putavit) aliquorum fortasse culpa, et vel ambitione, vel ,,indiscreto zelo religio nostra male audiat, et alioquin bonus Christi odor necessarius sit ad fructi

,,ficandum, censuit congregatio ab omni specie mali abstinendum esse, et quaerelis quoad fieri ,,poterit, etiam ex falsis suspicionibus provenientibus occurrendum. Quare praesenti decreto ,,graviter, et severe nostris omnibus interdicit, ne in huiusmodi publicis negotiis, etiam invitati, ,,aut allecti ulla ratione se immisceant, nec ullis precibus et suasionibus ab instituto deflectant. 5,,Et praeterea quibus efficacioribus remediis omnino huic morbo sicuti opus sit, medicina adhi,,beatur, patribus definitoribus accurate decernendum et definiendum commendavit.“

§ 22. Maximo sane animi nostri dolore observavimus, tam praedicta quam alia complura deinceps adhibita remedia nihil ferme virtutis prae se tulisse et auctoritatis ad tot ac tantas evellendas dissipandasque turbas, accusa10 tiones et quaerimonias in saepedictam societatem, frustra que ad id laborasse caeteros praedecessores nostros Urbanum VIII., Clementem IX., X., XI. et XII., Alexandrum VII. ac VIII., Innocentium X., XI., XII. et XIII. ac Benedictum XIV., qui optatissimam conati sunt ecclesiae restituere tranquillitatem, plurimis saluberrimis editis constitutionibus, tam circa saecularia negotia, sive extra sacras missiones, sive earum occasione minime 15 exercenda, quam circa dissidia gravissima, ac iurgia adversus locorum ordinarios, regulares ordines, loca pia, atque communitates cuiusvis generis in Europa, Asia, et America non sine ingenti animarum ruina, ac populorum admiratione a societate acriter excitata; tum etiam super interpretatione, et praxi ethnicorum quorundam rituum aliquibus in locis passim adhibita1, omissis iis, qui ab universali ecclesia sunt rite probati, vel super 20 earum sententiarum usu et interpretatione, quas apostolica sedes tamquam scandalosas optimaeque morum disciplinae manifeste noxias merito proscripsit, vel aliis demum super rebus, maximi equidem momenti, et ad christianorum dogmatum puritatem sartam, tectam, servandam apprime necessariis, et ex quibus nostra hac non minus, quam superiore aetate plurima dimanarunt detrimenta 25 et incommoda, perturbationes nimirum ac tumultus in nonnullis catholicis regionibus, ecclesiae persecutiones in quibusdam Asiae et Europae provinciis, ingens denique allatus est moeror praedecessoribus nostris, et in his piae memoriae Innocentio p. XI., qui necessitate compulsus eo devenit, ut societati interdixerit novitios ad habitum admittere, tum Innocentio p. XIII., qui eandem poenam coactus fuit eidem comminari, ac tandem rec. mem. Benedicto p. XIV., qui 30 visitationem domorum collegiorumque in ditione carissimi in Christo filii nostri Iosephi Lusitaniae, et Algarbiorum regis fidelissimi existentium censuit decernendam; qui ullum subinde vel sedi apostolicae solamen, vel societati auxilium, vel christianae reipublicae bonum accesserit ex novissimis apostolicis literis a felicis recordationis Clemente p. XIII. immediato praedecessore nostro extortis potius, ut verbo utamur a praedecessore nostro Gregorio X. in supracitato Lug35 dunensi oecumenico concilio adhibito, quam impetratis, quibus societatis Iesu institutum magnopere commendatur ac rursus approbatur.

§ 23. Post tot tantasque procellas ac tempestates acerbissimas futurum optimus quisque sperabat, ut optatissima illa tandem aliquando illucesceret dies, quae tranquillitatem et pacem esset cumulatissime allatura. At Petri cathedram gubernante eodem Clemente XIII. praede40 cessore longe difficiliora ac turbulentiora accesserant tempora. Auctis enim quotidie magis in praedictam societatem clamoribus et quaerelis, quinimo periculosissimis alicubi exortis seditionibus, tumultibus, dissidiis et scandalis, quae christianae caritatis vinculo labefactato ac penitus disrupto, fidelium animos ad partium studia, odia et inimicitias vehementer inflammarunt; eo discriminis ac periculi res perducta visa est, ut ii ipsi, quorum avita pietas ac in societatem liberalitas 45 haereditario quodam veluti iure a maioribus accepta omnium fere linguis summopere commendatur, carissimi nempe in Christo filii nostri reges Francorum, Hispaniarum, Lusitaniae ac utriusque Siciliae suis ex regnis, ditionibus atque provinciis socios dimittere coacti omnino fuerint et expellere; hoc unum putantes extremum tot malis superesse remedium et penitus necessarium ad impediendum, quominus christiani po50 puli in ipso sanctae matris ecclesiae sinu sese invicem lacesse rent, provocarent, lacerarent.

[ocr errors]

§ 24. Ratum vero habentes praedicti carissimi in Christo filii nostri remedium hoc firmum esse non posse ac universo christiano orbi reconciliando accomodatum, nisi societas ipsa prorsus exstingueretur ac ex integro supprimeretur; sua idcirco apud 55 praefatum Clementem XIII. praedecessorem exposuerunt studia ac voluntatem, et qua vale

1 cf. oben Nr. 429. 451.

« ÖncekiDevam »