Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bant auctoritate et precibus, coniunctis simul votis, expostularunt, ut efficacissima ea ratione perpetuae suorum subditorum securitati universaeque ecclesiae bono providentissime consuleret. Qui tamen praeter omnium exspectationem contigit eiusdem pontificis obitus rei cursum exitumque prorsus impedivit. Hinc nobis in eadem Petri cathedra, divina disponente clementia, constitutis eaedem oblatae sunt preces, petitiones et vota, quibus sua quoque addiderunt studia 5 animique sententiam episcopi complures, aliique viri dignitate, doctrina, religione plurimum conspicui.

§ 25. Ut autem in re tam gravi tantique momenti tutissimum caperemus consilium, diuturno nobis temporis spatio opus esse iudicavimus, non modo ut diligenter inquirere, maturius expendere, et consultissime deliberare possemus, verum etiam ut multis gemitibus, et continuis precibus 10 singulare a patre luminum exposceremus auxilium et praesidium, qua etiam in re fidelium omnium precibus, pietatisque operibus nos saepius apud Deum iuvari curavimus. Perscrutari inter caetera voluimus, quo innitatur fundamento pervagata illa apud plurimos opinio, religionem scilicet clericorum societatis Iesu fuisse a concilio Tridentino solemni quadam ratione approbatam et confirmatam, nihilque aliud de ea actum fuisse comperimus 15 in citato concilio, quam ut a generali illo exciperetur decreto, quo de reliquis regularibus ordinibus cautum fuit, ut finito tempore novitiatus novitii, qui idonei inventi fuerint, ad profitendum admittantur aut e monasterio eiiciantur. Quamobrem eadem sancta synodus (Sess. 25 cap. 16 de regular.) declaravit se nolle aliquid innovare aut prohibere, quin praedicta religio clericorum societatis Iesu, iuxta pium eorum institutum a sancta sede apostolica approbatum, domino et 20 eius ecclesiae inservire possit.

§ 26. Tot itaque ac tam necessariis adhibiitis mediis, divini spiritus, ut confidimus, adiuti praesentia et afflatu, nec non muneris nostri compulsi necessitate, quo et ad christianae reipublicae quietem et tranquillitatem conciliandam, fovendam, roborandam et ad illa omnia penitus de medio tollenda, quae eidem detrimento vel minimo esse possunt, quantum vires sinunt, arctissime 25 adigimur; cumque praeterea animadverterimus praedictam societatem Iesu uberrimos illos amplissimosque fructus et utilitates afferre amplius non posse, ad quos instituta fuit, a tot praedecessoribus nostris approbata ac plurimis ornata privilegiis, imo fieri aut vix aut nullo modo posse, ut, ea incolume manente, vera pax ac diuturna ecclesiae restituatur. His propter gravissimis adducti causis, aliisque pressi 30 rationibus, quas et prudentiae leges et optimum universalis ecclesiae regimen nobis suppeditant, altaque mente repositas servamus, vestigiis inhaerentes eorundem praedecessorum nostrorum, et praesertim memorati Gregorii X. praedecessoris in generali concilio Lugdunensi, cum et nunc de societate agatur tum instituti sui, tum privilegiorum etiam suorum ratione mendicantium ordinum numero adscripta, maturo consilio, ex certa scientia et plenitudine 35 potestatis apostolicae saepedictam societatem exstinguimus et supprimimus; tollimus et abrogamus omnia, et singula eius officia, ministeria, et administrationes, domus, scholas, collegia, hospitia et loca quaecunque quavis in provincia, regno et ditione existentia, et modo quolibet ad eam pertinentia; eius statuta, mores, consuetudines, decreta, constitutiones, etiam iuramento, confirmatione apostolica, aut alias roboratas; omnia 40 item, et singula privilegia, et indulta generalia, vel specialia, quorum tenores praesentibus, ac si de verbo ad verbum essent inserta, ac etiamsi quibusvis formulis, clausulis irritantibus, et quibuscunque vinculis et decretis sint concepta pro plene et sufficienter expressis haberi volumus. Ideoque declaramus cassatam perpetuo manere ac penitus exstinctam omnem et quamcunque auctoritatem praepositi generalis, provincialium, visitatorum, aliorumque quorumlibet dictae societatis 45 superiorum tam in spiritualibus, quam in temporalibus, eandemque iurisdictionem et auctoritatem in locorum ordinarios totaliter et omnimode transferimus iuxta modum, casus et personas, et iis sub conditionibus, quas infra explicabimus, prohibentes, quemadmodum per praesentes prohibemus, ne ullus amplius in dictam societatem excipiatur, et ad habitum ac novitiatum admittatur; qui vero hactenus fuerunt excepti ad professionem votorum simplicium vel solemnium sub 50 poena nullitatis admissionis et professionis, aliisque arbitrio nostro, nullo modo admitti possint valeant. Quinimo volumus, praecipimus et mandamus, ut qui nunc tyrocinio actu vacant, statim illico et immediate, et cum effectu dimittantur; ac similiter vetamus, ne qui votorum simplicium professionem emiserunt, nulloque sacro ordine sunt usque adhuc initiati, possint ad maiores ipsos ordines promoveri praetextu, aut titulo vel iam emissae in societate professionis, vel privilegiorum 55 contra concilii Tridentini decreta eidem societati collatorum. (§ 27—33 Ausführungsbestimmungen). § 34... Derogamus pariter omnibus et singulis facultatibus, quibus a praeposito generali,

aliisque superioribus vi privilegiorum a summis pontificibus obtentorum donati fuerint, legendi videlicet haereticorum libros et alios ab apostolica sede proscriptos et damnatos, non servandi ieiuniorum dies, aut esurialibus cibis in iis non utendi, anteponendi postponendique horarum canonicarum recitationem, aliisque id genus, quibus in posterum eos uti posse severissime prohi5 bemus, cum mens nobis animusque sit, ut iidem tamquam saeculares presbyteri ad iuris communis tramites suam accomodent vivendi rationem.

§ 35. Vetamus, ne postquam praesentes nostrae literae promulgatae fuerint ac notae redditae, ullus audeat earum executionem suspendere etiam colore, titulo, praetextu cuiusvis petitionis, appellationis, recursus, declarationis aut consulationis dubiorum quae forte oriri possent, alioque 10 quovis praetextu praeviso, vel non praeviso. Volumus enim ex nunc et immediate suppressionem et cassationem universae praedictae societatis et omnium eius officiorum suum effectum sortiri forma et modo a nobis supra expressis sub poena maioris excommunicationis ipso facto incurrendae nobis, nostrisque successoribus Romanis pontificibus pro tempore existentibus reservatae adversus quemcunque qui nostris hisce literis adimplendis impedimentum, obicem aut moram apponere 15 praesumpserit.

§ 36. Mandamus insuper, ac in virtute sanctae obedientiae praecipimus omnibus et singulis personis ecclesiasticis regularibus, saecularibus cuiuscunque gradus, dignitatis, qualitatis et conditionis, et iis signanter, qui usque adhuc societati fuerint adscripti, et inter socios habiti ne defendere audeant, impugnare, scribere, vel etiam loqui de huiusmodi suppressione, deque eius 20 causis, et motivis, quemadmodum nec de societatis instituto, regulis, constitutionibus, regiminis forma, aliave de re quae ad huiusmodi pertinet argumentum absque expressa Romani pontificis licentia, ac simili modo sub poena excommunicationis nobis ac nostris pro tempore successoribus reservatae prohibemus omnibus et singulis, ne huius suppressionis occasione ullum audeant multoque minus eos qui socii fuerunt iniuriis, iurgiis, contumeliis, aliove contemptus genere, voce 25 aut scripto, clam aut palam, afficere ac lacessire.

§ 37. Hortamur omnes christianos principes, ut ea qua pollent vi, auctoritate et potentia, quam pro sanctae Romanae ecclesiae defensione et patrocinio a Deo acceperunt, tum etiam eo quo in hanc apostolicam sedem ducuntur obsequio et cultu, suam praestent operam ac studia, ut hae nostrae literae suum plenissimum consequantur effectum, quinimo singulis in iisdem literis 30 contentis inhaerentes similia constituant et promulgent decreta, per quae omnino caveant ne dum haec nostra voluntas executioni tradetur, ulla inter Christi fideles excitentur iurgia, contentiones et dissidia.

§ 39. Praesentes quoque literas etiam ex eo quod superiores et alii religiosi saepe dictae societatis et caeteri quicunque in praemissis interesse habentes seu habere quomodolibet praeten35 dentes illis non consenserint nec ad ea vocati et auditi fuerint, nullo unquam tempore de subreptionis, obreptionis, nullitatis aut invaliditatis vitio, seu intentionis nostrae aut alio quovis defectu, etiam quantumvis magno, inexcogitato et substantiali, sive etiam ex eo quod in praemissis seu eorum aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda servata non fuerint, aut ex quocunque alio capite a iure vel consuetudine aliqua resultante, etiam in corpore iuris clauso, 40 seu etiam enormis, enormissimae, et totalis laesionis et quovis alio praetextu, occasione vel causa, etiam quantumvis iusta, rationabili et privilegiata, etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam revocari aut ad terminos iuris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam et terminos iuris aut aliud quodcunque iuris, facti, gratiae 45 vel iustitiae remedium impetrari, seu quomodolibet concesso aut impetrato quempiam uti seu se iuvari in iudicio vel extra illud posse; sed easdem praesentes semper perpetuoque validas, firmas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac per omnes et singulos ad quos spectat et quomodolibet spectabit in futurum inviolabiliter observari.

§ 41. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, etiam in conciliis genera50 libus editis, et quatenus opus sit regula nostra de non tollendo iure quaesito, nec non saepedictae societatis illiusque domorum, collegiorum ac ecclesiarum, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis, consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis eidem societati illiusque superioribus, religiosis et personis quibuslibet, sub quibusvis tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque de55 cretis etiam irritantibus, etiam motu simili, etiam consistorialiter ac alias quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, expressa et individua ac de verbo ad verbum, non autem

per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret; illorum omnium et singulorum tenores, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata exprimerentur et insererentur, praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibus- 5 cunque.

Papst Pius VI. (1775–1799).

JGENDRY, Pie VI. 2 vols, P 05; BENRATH, RE XV 441; HERGENRÖTHER III 610 ff.

458. 1. Uebersetzung der Heiligen Schrift. Breve,,In tanta librorum", 17. März 1778, an EB Martini v. Florenz: Acta s. sedis IX 544. 10 In tanta librorum colluvie, qui catholicam religionem teterrime oppugnant, et tanta cum animarum pernicie per manus etiam imperitorum circumferuntur, optime sentis, si Christi fideles ad lectionem divinarum litterarum magnopere excitandos existima s. Illi enim sunt fontes uberrimi, qui cuique patere debent ad hauriendam et morum et doctrinae sanctitatem, depulsis er- 15 roribus, qui his corruptis temporibus late disseminantur. Quod abs te opportune factum affirmas, cum easdem divinas literas ad captum cuiusque vernaculo sermone redditas in lucem emisisti; praesertim cum profitearis et prae te feras, eas addidisse animadversiones, quae a sanctissimis patribus repetitae quodvis abusus periculum amoveant. In quo a congregationis indicis legibus non recessisti, neque 20 ab ea constitutione, quam in hanc rem edidit Benedictus XIV., immortalis pontifex, quem nos et in pontificatu praedecessorem, et cum in eius familiam feliciter olim adsciti fuerimus, ecclesiasticae eruditionis magistrum optimum habuisse gloriamur. Tu am igitur non ignotam doctrinam cum eximia pietate coniunctam collaudamus, et tibi de hisce libris, quos ad nos transmittendos curasti, gratias, 25 quas habemus, agimus, illos etiam, si quando possimus, cursim perlecturi.

459. 2. Denk- und Glaubensfreiheit.

Breve an Kardinal De La Rochefoucault, EB v. Rouen, v. 10. März 1791 de constitutione civili cleri Gallicani: Collectio brevium etc., quae ad praesentes Gallicanarum ecclesiarum calamitates pertinent, Augsb 1796, I 31. 33. 34. OMEJER, Propaganda, Gö 52, I 11.

[ocr errors]
[ocr errors]

30

Ubi est igitur illa cogitandi agendique libertas, quam conventus decreta tribuunt homini in societate constituto, tamquam ipsius naturae ius immutabile? At ad refutandum absurdissimum eius libertatis commentum, satis hoc etiam esse potest, si dicamus huiusmodi nempe sententiam fuisse Valdensium et Beguardorum a Clemente V., sacro approbante oecumenico concilio Viennensi damnatorum, quam deinde 35 secuti sunt Wiclephistae et postremo Lutherus. In quem sane finem, nunc alia ratione nomen illud libertatis expendamus, discrimenque inspiciamus, quod intercedit inter homines, qui extra gremium ecclesiae semper fuerunt, quales sunt infideles atque Iudaei, atque inter illos, qui se ecclesiae ipsi per susceptum baptismi sacramentum subiecerunt. Primi etenim constringi ad catholicam 40 obedientiam profitend a m non debent; contra vero alteri sunt cogendi. 460. 3. Verdammung von 85 Sätzen der Synode zu Pistoja (1786, September). Bulle,,Auctorem fidei", 28. Aug. 1794: MBR Continuatio IX 395 ff.; Acta et decreta synodi dioecesis Pistoriensis, Bamb 1788. DEPOTTER, Vie de Scipion de Ricci 3 Bde., Brux 25; AVREUMONT, Gesch. Toscanas, Go 77, II 178; BENRATH, RE II 760; BRÜCK, KL X 32 ff.; 45 ADEROSKOVÁNY, Romanus Pontifex III, Nitriae 67, 985 ff.

2. Propositio, quae statuit:,,Potestatem a Deo datam ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui sunt eius ministri pro salute anima

rum“, sic intellecta, ut a communitate fidelium in pastores derivetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas: Haeretica.

3. Insuper quae statuit:,,Romanum pontificem esse caput ministeriale," sic explicata, ut Romanus pontifex non a Christo in persona b. Petri, 5 sed ab ecclesia potestatem ministerii accipiat qua velut Petri successor, verus Christi vicarius, ac totius ecclesiae caput pollet in universa ecclesia: Haeretica.

9. Doctrina, quae statuit:,,Reformationem abusuum circa ecclesiasticam disciplinam in synodis dioecesanis ab episcopo et parochis aequaliter pendere ac stabiliri debere, ac sine libertate decisionis indebitam fore subiectionem suggestionibus et iussio10 nibus episcoporum": Falsa, temeraria, episcopalis auctoritatis laesiva, regiminis hierarchici subversiva, favens haeresi Arianae a Calvino innovatae.

62. Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum cor Iesu reiicit inter devotiones, quas notat velut novas, erroneas aut saltem periculosas; intellecta de hac devotione, qualis est ab apostolica sede probata: Falsa, temeraria, perniciosa, 15 piarum aurium offensiva, in apostolicam sedem iniuriosa.

63. Item, in eo, quod cultores cordis Iesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant, sanctissimam carnem Christi, aut eius partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae; quasi fideles cor Iesu adorarent cum separatione vel praecisione a divinitate, dum illud adorant 20 ut est cor Iesu, cor nempe personae verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulchro: Captiosa, in fideles cordis Christi cultores iniuriosa.

64. Doctrina, quae velut superstitiosam universe notat,,quamcunque efficaciam, quae ponatur in determinato numero precum 25 et piarum salutation u m," - tamquam superstitiosa censenda esset efficacia, quae sumitur non ex numero in se spectato, sed ex praescripto ecclesiae, certum numerum precum vel externarum actionum praefinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis poenitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo: Falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium iniuriosa, ecclesiae auc30 toritati derogans, erronea.

35

67. Doctrina perhibens a lectione sacrarum scripturarum nonnisi veram impotentiam excusare, subiungens ultro se prodere obscurationem, quae ex huiusce praecepti neglectu orta est super primarias veritates religionis: Falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata1.

85. Propositio enuntians, qualemcunque cognitionem ecclesiasticam historiae sufficere, ut fateri quisque debeat convocationem concilii nationalis unam esse ex viis canonicis qua finiantur in ecclesia respectivarum nationum controversiae spectantes ad religionem, sic intellecta, ut controversiae ad fidem et mores spectantes, in ecclesia quacunque subortae, per nationale concilium irrefragabili iudicio finiri valeant, 40 quasi inerrantia in fidei et morum quaestionibus nationali concilio competeret: Schismatica, haeretica.

1 oben Nr. 452.

461. Emser Punktation der Erzbischöfe von Mainz, Trier, Köln, Salzburg v. 25. Aug. 1786 1.

Resultat des Emser Kongresses, Fr 1787. EvMÜNCH, Gesch. d. Ems. Kongr., Karlsr 40; MSTIGLOHER, D. Errichtung d. päpstl. Nuntiatur in München u. d. E. K., R 67; NIPPOLD Í 423 ff.; CMIRBT, RE V 342 ff.; LMERGENTHEIM, D. Quinquennalfakultäten, 2 Bde, St 08.

5

Der römische Papst ist und bleibt zwar immer der Oberaufseher und Primas der ganzen Kirche, der Mittelpunkt der Einigkeit, und ist von Gott mit der hiezu erforderlichen Iurisdiktion versehen. Alle Katholiken müssen ihm immer den kanonischen Gehorsam mit voller Ehrerbietung leisten. Allein alle anderen Vorzüge und Reservationen, die mit diesem Primate in den 10 ersten Jahrhunderten nicht verbunden, sondern aus den nachherigen Isidorianischen Dekretalen zum offenbaren Nachteil der Bischöfe geflossen sind, können jetzt, wo die Unterschiebung und Falschheit derselben hinreichend erprobet und allgemein anerkannt ist, in den Umfang dieser Jurisdiktion nicht gezogen werden. Diese gehören vielmehr in die Klasse der Eingriffe der römischen Kurie, und die 15 Bischöfe sind befugt, sich selbst in die eigene Ausübung der von Gott ihnen verliehenen Gewalt, besonders, da keine dahin abzweckende Vorstellungen bei dem päpstlichen Stuhle bis nun gewirket haben, unter dem höchsten Schutze Sr. Kaiserl. Majestät wieder einzusetzen. Darunter können und müssen nachstehende Grundsätze und alle darin einbegriffene sichere Schluß- 20 folgen gerechnet werden.

I. Christus hat den Aposteln und ihren Nachfolgern, den Bischöfen, eine unbeschränkte Gewalt zu binden und zu lösen gegeben (Daher: a. alle in dem Umkreis einer Diöcese wohnenden Personen sind ohne Unterschied den Bischöfen unterworfen; b. der Rekurs nach Rom ist in Zukunft mit Uebergehung der Bischöfe 25 verboten; c. die Exemtionen haben aufzuhören, sofern sie nicht durch kaiserliche Freiheitsbriefe bestätigt und in dem Reich allgemein anerkannt sind; - d. kein Mönchsorden darf sich fortan den Namen exemt beilegen; e. den Klostergeistlichen wird verboten, Verordnungen oder Bescheide von ihren Generälen oder Generalkapiteln, auch sonstigen außer Deutschland wohnenden Obern, von deren Verbindung sie ein für alle- 30 mal gänzlich losgesagt werden, anzunehmen, den Generalversammlungen beizuwohnen oder einen Geldbeitrag, unter was für einem Vorwand es immer sei, dahin abzuschicken).

II. Ein jeder Bischof kann, vermöge der von Gott erhaltenen Gewalt zu binden und zu lösen, Gesetze geben und in denselben aus zureichenden Ursachen dispensiren (a. von dem Abstinenzgebot; b. c. von Ehehindernissen, deren Ein- 35 schränkung in Aussicht zu nehmen ist; d. von den Verbindlichkeiten, die aus den hl. Weihen entspringen; e. von Ordensgelübden; auch gehört zu der Gewalt des Bischofs „zu verordnen, daß in allen Mannsklöstern die Gelübde erst nach vollendetem 25. Jahre, in Weibsklöstern aber nach vollbrachtem 40. Jahre abgelegt werden".)

III. Die Erfahrung lehret, daß auch die besten Absichten mancher milden Stiftungen 40 bei veränderten Zeitläuften entweder gar nicht mehr oder nicht so wie anfangs erreicht werden können. Die Bischöfe sind befugt, in diesen Fällen zum Besten der Religion oder des gemeinen Wesens eine fromme Stiftung in eine andere, die dem Hauptzweck gemäßer und den wirklichen Bedürfnissen angemessen ist, zu verändern.

1 Unterzeichnet von den Räten der 4 Kirchenfürsten: VHEIMES (Mainz), JLBECK (Trier), GHVTAUTPHAEUS (Köln), JMBÖNIKE (Salzburg).

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

21

45

« ÖncekiDevam »