Sayfadaki görseller
PDF
ePub

173]

Pius IX. Oesterr. Staatsgrundgesetz; Censurae latae sententiae.

357

et apostolicae huius sedis potestati et memoratae nostrae conventioni1 ac vel ipsi naturali iuri vel maxime adversantur. Nos igitur pro omnium ecclesiarum sollicitudine nobis ab ipso Christo domino commissa, apostolicam vocem in amplissimo hoc vestro consessu attollimus et commemoratas leges et singula quae sive in his sive aliis in rebus ad ecclesiae ius pertinentibus ab Austriaco gubernio seu ab inferioribus quibusque magistratibus 5 decreta, gesta, et quomodolibet attentata sunt, auctoritate nostra apostolica reprobamus, damnamus et decreta ipsa cum omnibus inde consecutis eadem auctoritate nostra irrita prorsus nulliusque roboris fuisse ac fore declaramus. Ipsos autem illorum auctores, qui se catholicos esse praesertim gloriantur, quique memoratas leges, 10 acta vel proponere vel condere vel approbare et exequi non dubitarunt, obtestamur et obsecramus, ut meminerint censurarum poenarumque spiritualium quas apostolicae constitutionis et oecumenicorum conciliorum decreta contra invasores iurium ecclesiae ipso facto incurrendas infligunt.

15

507. Pius IX. 8. Beschränkung der censurae latae sententiae (1869). Bulle,,Apostolicae sedis moderationi“, 12. Okt. 1869 : J. Pennacchi, Commentaria in const. ap. sedis qua censurae latae sententiae limitantur, Rom 83 (Beilage I zu Acta s. sedis). Apostolicae Sedis moderationi convenit, quae salubriter veterum canonum auctoritate constituta sunt, sic retinere, ut si temporum rerumque mutatio quidpiam esse temperandum prudenti dispensatione suadeat, Eadem Apostolica Sedes congruum supremae suae potestatis remedium 20 ac providentiam impendat. Quamobrem cum animo nostro iampridem revolveremus, ecclesiasticas censuras, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae ad incolumitatem ac disciplinam ipsius ecclesiae tutandam, effrenemque improborum licentiam coërcendam et emendandam sancte per singulas aetates indictae ac promulgatae sunt, magnum ad numerum sensim excrevisse; quasdam etiam, temporibus moribusque mutatis, a fine atque causis, ob quas 25 impositae fuerant, vel pristina utilitate atque opportunitate excidisse; eamque ob rem non infrequentes oriri sive in iis, quibus animarum cura commissa est, sive in ipsis fidelibus dubietates, anxietates, angoresque conscientiae; nos eiusmodi incommodis occurrere volentes, plenam earundem recensionem fieri nobisque proponi iussinus, ut diligenti adhibita consideratione, statueremus, quasnam ex illis servare ac retinere oporteret, quas vero moderari aut abrogare congrueret. 30 Excommunicationes latae sententiae speciali modo Romano Pontifici reservatae: I. Omnes a christiana fide apostatas, et omnes ac singulos ha ereticos, quocumque nomine censeantur, et cuiuscumque sectae exsistant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores. II. Omnes et singulos scienter legentes sine auctoritate sedis apostolicae libros eorundem apostatarum 35 et haereticorum haeresim propugnantes, nec non libros cuiusvis auctoris per apostolicas litteras nominatim prohibitos, eosdemque libros retinentes, imprimentes et quomodolibet defendentes. III. Schismaticos, et eos qui a Romani Pontificis pro tempore exsistentis obedientia pertinaciter se subtrahunt vel recedunt. IV. Omnes et singulos, cuiuscumque status, gradus seu conditionis fuerint, ab ordinationibus seu mandatis Romanorum pontificum pro tempore 40 exsistentium ad universale futurum concilium appellantes, nec non eos, quorum auxilio, consilio vel favore appellatum fuerit. — VI. Impedientes directe vel indirecte exercitium iurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, et ad hoc recurrentes ad forum saeculare, eiusque mandata procurantes, edentes, aut auxilium, consilium vel favorem praestantes. VII. Cogentes sive directe, sive indirecte iudices laicos ad trahendum 45 ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones: item edentes leges vel decreta contra libertatem aut iura ecclesiae. VIII. Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quaelibet a sede Apostolica, vel ab eiusdem Legatis aut Delegatis quibuscumque profecta, eorumque promulgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive ipsas partes sive alios laedentes vel perterrefacientes. 50 XI. Usurpantes aut sequestrantes iurisdictionem, bona, redditus, ad personas ecclesiasticas ratione suarum ecclesiarum aut beneficiorum pertinentes. I XII. Invadentes, destruentes, de

1 vgl. oben Nr. 501.

tinentes per se vel per alios civitates, terras, loca aut iura ad ecclesiam Romanam pertinentia; vel usurpantes, perturbantes, retinentes supremam iurisdictionem in eis; nec non ad singula praedicta auxilium, consilium, favorem praebentes.

Excommunicationes latae sententiae Romano pontifici re5 servatae: III. Duellum perpetrantes, aut simpliciter ad illud provocantes, vel ipsum acceptantes, et quoslibet complices, vel qualemcumque operam aut favorem praebentes, nec non de industria spectantes, illudque permittentes, vel quantum in illis est, non prohibentes, cuiuscumque dignitatis sint, etiam regalis vel imperialis 1. — IV. Nomen dantes sectae Massonicae, aut Carbonariae, aut aliis eiusdem generis sectis, quae contra ecclesiam vel legitimas 10 potestates seu palam, seu clandestine machinantur; nec non iisdem sectis favorem qualemcunque praestantes; earumve occultos coryphaeos ac duces non denunciantes, donec non denunciaverint.

Concilium Vaticanum I. (1869–1870).

Collectio Lacensis VII., Fr 90. — JANUS, D. Papst u. d. Concil, L 69; QUIRINUS, Röm. Briefe v. Konzil, M 70; JFRIEDRICH, Tagebuch, Nördl 71; DERS., Gesch. d. Vatikan Konzils, 3 Bde., 15 Bonn 77-87; DÖLLINGER, Papsttum2 227 ff.; Röm.-kath.: ECECCONI, Storia del Concilio Vaticano, 4 Bde., Rom 72-79 (1. Bd. übers. v. WMOLITOR u. d. T.: Gesch. d. allg. Kirchenversammlung im Vatikan, R 73); THGRANDERATH SJ, Gesch. d. Vatikan. Konzils, 3 Bde., Fr 1903 ff., dazu: CMIRBT, D. Geschichtschreibung d. Vatikan. Konzils: HZ Bd. 101 (1908), 529-600; SCHERER I § 80, II § 100; VERING § 58 IV, 327; Lit.: CMIRBT, Vat. Konzil, RE XX 445 ff. 20 Sessio I. 8. Dec. 1869: Eröffnung des Konzils. Sessio II. 6. Jan. 1870: Bekenntnis der Professio fidei Tridentinae.

508. 9. Sessio III. 24. Apr. 1870: Constitutio dogmatica de fide catholica. Nos itaque, inhaerentes praedecessorum nostrorum vestigiis, pro supremo nostro apostolico munere veritatem catholicam docere ac tueri, perversasque doctrinas reprobare 25 nunquam intermisimus. Nunc autem, sedentibus nobiscum et iudicantibus universi orbis episcopis, in hanc oecumenicam synodum auctoritate nostra in spiritu sancto congregatis, innixi Dei verbo scripto et tradito, prout ab ecclesia catholica sancte custoditum et genuine expositum accepimus, ex hac Petri cathedra in conspectu omnium salutarem Christi doctrinam profiteri et declarare constituimus, adversis erroribus potestate nobis a Deo 30 tradita proscriptis atque damnatis.

c. 1. De Deo rerum omnium creatore. Sancta catholica apostolica Romana ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, creatorem ac dominum coeli et terrae, omnipotentem, aeternum, immensum, incomprehensibilem, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum; qui cum sit una singularis, simplex 35 omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus.

Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem suam per bona, quae 40 creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam 2.

Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter 3. Omnia enim nuda et 45 aperta sunt oculis eius 4, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt.

c. 2. De revelatione. Eadem sancta mater ecclesia tenet et docet, Deum

1 Pennacchi 536 ff. Nach d. Dekret des s. officium v. 28. Mai 1884, AKR 54, 346 verfällt auch der dem Duel! beiwohnende Arzt und Beichtvater der Exkommunikation. 3 Wei 8 1. 4 Hbr 4 13.

2 Conc. Lateran. IV 1215 c. 1, MANSI XXII 981.

rerum omnium principium et finem naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse; invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur 1: attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, alia eaque supernaturali via se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, dicente apostolo: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus 5 in prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in filio 2.

Huic divinae revelationi tribuendum quidem est ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua 10 ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum3. Haec porro supernaturalis revelatio, secundum universalis ecclesiae fidem, a sancta Tridentina synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus 15 quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis spiritu sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt 4. Qui quidem veteris et novi testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in eiusdem concilii decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt 5. Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo, quod sola humana 20 industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea, quod spiritu sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt.

Quoniam vero, quae sancta Tridentina synodus de interpretatione divinae scripturae ad coërcenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave ex- 25 ponuntur, nos, idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione scripturarum sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum patrum 30 ipsam scripturam sacram interpretari.

c. 3. De fide. Cum homo a Deo tamquam creatore et domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante 35 et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante apostolo, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium 7.

Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum 40 internis spiritus sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium 1 Rö 1 20.

2 Hbr 11 2.

3 I Ko 29.

4 Conc. Trid. Sess. IV., oben Nr. 356.

5 vgl. Leo XIII. Rundschreiben,,Providentissimus Deus" v. 18. Nov. 1893 über d. Studium der heil. Schrift: AKR 71, 320 ff.

[blocks in formation]

intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et prophetae, tum ipse maxime Christus dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de apostolis legimus: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis 1. Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem propheti5 cum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco 2.

Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consen10 tiendo et credendo veritati 3. Quare fides ipsa in se, etiamsi per caritatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando.

Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab ecclesia sive solemni iudicio sive ordinario et univer15 sali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo et ad filiorum eius consortium pervenire; ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplectendi in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per filium suum uni20 genitum ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecundi25 tatem, ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.

Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes 5, et ad se invitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat, firmissimo niti fundamento fidem, quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim 30 benignissimus dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per coeleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus humanis, falsam religionem sectantur; 35 illi enim, qui fidem sub ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi aut in dubium fidem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum 8, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem 9.

40

c. 4. De fide et ratione. Hoc quoque perpetuus ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda

[blocks in formation]

nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Quocirca apostolus, qui a gentibus Deum per ea, quae facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per Iesum Christum facta est1, pronuntiat: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius 5 saeculi cognovit: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei 2. Et ipse unigenitus confitetur patri, quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus et revelavit ea parvulis 3.

Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex eorum, quae 10 naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac 15 mortali vita peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus et non per speciem 1.

Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit; Deus autem negare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum oritur, quod 20 vel fidei dogmata ad mentem ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus 5. Porro ecclesia quae una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit fidei depositum custodiendi, ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, nec quis decipiatur 25 per philosophiam et inanem fallaciam. Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino.

30

Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter tantum abest, ut ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat, ut hanc multis modis iuvet atque promoveat. 35 Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despicit; fatetur immo, eas, quemadmodum a Deo scientiarum domino profectae sunt, ita si rite pertractentur, ad Deum, iuvante eius gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores in 40 se suscipiant, aut fines proprios transgressae ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent. Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hine sacrorum quoque

1 Io 1 17.

2 I Ko 27 8 10.

3 Mt 11 25.

4 11 Ко 5 6 7.

5 Conc. Lateranense V, Sess. VIII. Leo X. Bulle,,Apostolici regiminis", HARDUIN IX 1719. 6 Col 2 8.

« ÖncekiDevam »