Sayfadaki görseller
PDF
ePub

orum acatholicorum cum quaestione validitatis matrimonii ab aliquo catholico contracti vel contrahendi connexa, eadem matrimonia, ceteris paribus, pro omnino validis pariter ha benda sint.

557. Pius X. 5. Das Studium der hl. Schrift in den theol. Lehranstalten. Enzyklika,,Quoniam in re biblica", 27. März 1906: AE XIV 150 ff.

5

Quoniam in re biblica tantum est hodie momenti, quantum fortasse nunquam antea omnino necesse est, adolescentes clericos scientia scripturarum imbui diligenter; ita nempe ut non modo vim rationemque et doctrinam bibliorum habeant ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque possint et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugnationibus horum hominum defendere, qui quidquam 10 divinitus traditum esse negant.

X. Alumni, qui meliorem de se spem facient hebraeo sermone et graeco biblico, atque etiam, quoad eius fieri possit, aliqua alia lingua semitica, ut syriaca aut araba, erunt excolendi.

XIII. Doctor sacrae scripturae tradendae sanctum habebit, nunquam a communi 15 doctrina ac traditione ecclesiae vel minimum discedere: utique vera scientiae huius incrementa, quaecunque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum commenta negliget: idem eas duntaxat quaestiones tractandas suscipiet, quarum tractatio ad intelligentiam et defensionem scripturarum conducat: denique rationem magisterii sui ad eas normas diriget prudentiae plenas, quae litteris encyclicis 20 ,,Providentissimus"1 continentur.

558. Pius X. 6. Der neue Syllabus (1907). Dekret des S. Officium_,,Lamentabili sane exitu“, 3. Juli 1907: AE XV 276 ff. — FRWIEGAND, Kirchl. Bewegungen d. Gegenwart I, L 08, 95 ff; FRHEINER, D. neue Syllabus Pius X., Mz 07; EHAUVILLER, D. Syllabus, Frk 07; AMICHELITSCH, D. bibl.-dogm. Syllabus Pius X. 2, 25 Graz 08; VIGILIUS, Syllabus u. Modernisten-Enzyklika Pius X., L 08.

Lamentabili sane exitu aetas nostra freni impatiens in rerum summis rationibus indagandis ita nova non raro sequitur ut, dimissa humani generis quasi haereditate, in errores incidat gravissimos. Qui errores longe erunt perniciosiores, si de disciplinis agitur sacris, si de sacra scriptura interpretanda, si de fidei praecipuis mysteriis. Dolendum 30 autem vehementer inveniri etiam inter catholicos non ita paucos scriptores qui, praetergressi fines a patribus ac ab ipsa sancta ecclesia statutos, altioris intelligentiae specie et historicae considerationis nomine, eum dogmatum progressum quaerunt qui, reipsa, eorum corruptela est. Errores praecipui:

[ocr errors]

1. Ecclesiastica lex quae praescribit subiicere praeviae censurae libros divinas 35 respicientes scripturas, ad cultores critices aut exegeseos scientificae librorum veteris et novi testamenti non extenditur. - 2. Ecclesiae interpretatio sacrorum librorum non est quidem spernanda, subiacet tamen accuratiori exegetarum iudicio et correctioni. — 3. Ex iudiciis et censuris ecclesiasticis contra liberam et cultiorem exegesim latis colligi potest fidem ab ecclesia propositam contradicere historiae, et dogmata catholica cum 40 verioribus christianae religionis originibus componi reipsa non posse. - 4. Magisterium ecclesiae ne per dogmaticas quidem definitiones genuinum sacrarum scripturarum sensum determinare potest. 5. Cum in deposito fidei veritates tantum revelatae contineantur, nullo sub respectu ad ecclesiam pertinet iudicium ferre de assertionibus disciplinarum humanarum. 6. In definiendis veritatibus ita collaborant discens et docens ecclesia, 45 ut docenti ecclesiae nihil supersit nisi communes discentis opinationes sancire. 7. Ec

[ocr errors]

1 Leo XIII. Konstitution,, Providentissimus Deus" 1893.

[ocr errors]

clesia, cum proscribit errores, nequit a fidelibus exigere ullum internum assensum quo iudicia a se edita complectantur. - 8. Ab omni culpa immunes existimandi sunt qui reprobationes a sacra congregatione indicis aliisve sacris Romanis congregationibus latas nihili pendunt. 9. Nimiam simplicitatem aut ignorantiam prae se ferunt qui Deum 5 credunt vere esse scripturae sacrae auctorem. 10. Inspiratio librorum veteris testamenti in eo constitit quod scriptores israelitae religiosas doctrinas sub peculiari quodam aspectu, gentibus parum noto aut ignoto, tradiderunt. 11. Inspiratio divina non ita ad totam sripturam sacram extenditur, ut omnes et singulas eius partes ab omni errore praemuniat. 12. Exegeta, si velit utiliter studiis biblicis incumbere, in primis quam10 libet praeconceptam opinionem de supernaturali origine scripturae sacrae seponere debet, eamque non aliter interpretari quam cetera documenta mere humana. 13. Parabolas evangelicas ipsimet evangelistae ac christiani secundae et tertiae generationis artificiose digesserunt, atque ita rationem dederunt exigui fructus praedicationis Christi apud iudaeos. - 14. In pluribus narrationibus non tam quae vera sunt evangelistae retulerunt, quam 15 quae lectoribus, etsi falsa, censuerunt magis proficua. -- 15. Evangelia usque ad definitum constitutumque canonem continuis additionibus et correctionibus aucta fuerunt; in ipsis proinde doctrinae Christi non remansit nisi tenue et incertum vestigium. 16. Narrationes Ioannis non sunt proprie historia, sed mystica evangelii contemplatio; sermones, in eius evangelio contenti, sunt meditationes theologicae circa mysterium salutis historica 20 veritate destitutae. 17. Quartum evangelium miracula exaggeravit non tantum ut extraordinaria magis apparerent, sed etiam ut aptiora fierent ad significandum opus et gloriam verbi incarnati. 18. Ioannes sibi vindicat quidem rationem testis de Christo; re tamen vera non est nisi eximius testis vitae christianae, seu vitae Christi in ecclesia, exeunte primo saeculo. 19. Heterodoxi exegetae fidelius expresserunt sensum verum 25 scripturarum quam exegetae catholici. 20. Revelatio nihil aliud esse potuit quam acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscientia. 21. Revelatio, obiectum fidei catholicae constituens, non fuit cum apostolis completa.-22. Dogmata quae ecclesia perhibet tamquam revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam factorum religiosorum quam humana mens laborioso conatu sibi com30 paravit. 23. Existere potest et reipsa existit oppositio inter facta quae in sacra scriptura narrantur eisque innixa ecclesiae dogmata; ita ut criticus tamquam falsa reiicere possit facta quae ecclesia tamquam certissima credit. - 24. Reprobandus non est exegeta qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget. 25. Assensus fidei ultimo innititur in congerie 35 probabilitatum. 26. Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, id est tanquam norma praeceptiva agendi, non vero tanquam norma credendi. 27. Divinitas Iesu Christi ex evangeliis non probatur; sed est dogma quod conscientia christiana e notione Messiae deduxit. 28. Iesus, cum ministerium suum exercebat, non in eum finem loquebatur ut doceret se esse Messiam, neque eius miracula eo specta40 bant, ut id demonstraret. 29. Concedere licet Christum quem exhibet historia, multo inferiorem esse Christo qui est obiectum fidei. 30. In omnibus textibus evangelicis nomen Filius Dei aequivalet tantum nomini Messias, minime vero significat Christum esse verum et naturalem Dei filium. 31. Doctrina de Christo quam tradunt Paulus, Ioannes et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea quam Iesus docuit, 45 sed quam de Iesu concepit conscientia christiana. 32. Conciliari nequit sensus naturalis textuum evangelicorum cum eo quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili Iesu Christi. — 33. Evidens est cuique qui praeconceptis non ducitur opinio

[ocr errors]

nibus, Iesum aut errorem de proximo messianico adventu fuisse professum, aut maiorem partem ipsius doctrinae in evangeliis synopticis contentae authenticitate carere. 34. Criticus nequit asserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite nisi facta hypothesi, quae historice haud concipi potest quaeque sensui morali repugnat, nempe Christum uti hominem habuisse scientiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare 5 cum discipulis ac posteritate. 35. Christus non semper habuit conscientiam suae dignitatis messianicae. 36. Resurrectio salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia christiana sensim ex aliis derivavit. 37. Fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis, quam de vita Christi immortali apud 10 Deum. 38. Doctrina de morte piaculari Christi non est evangelica sed tantum paulina.

39. Opiniones de origine sacramentorum, quibus patres Tridentini imbuti erant quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes historicos rei christianae indagatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et in- 15 tentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt.

[ocr errors]

41. Sacramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam creatoris semper beneficam. 42. Communitas christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessarium, eique professionis christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae 20 una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab apostolis: formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad historiam christianismi primitivi. - 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione eucharistiae (1 Cor 11 23-25), historice sunt sumenda. 46. Non ad- 25 fuit in primitiva ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate ecclesiae reconciliato, sed ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tamquam ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacramentum probrosum. 47. Verba domini: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, 30 retenta sunt (Io 20, 22 et 23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid patribus Tridentinis asserere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (5, 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi qui notionem et numerum sacramentorum statuerunt. - 49. Coena chri- 35 stiana paullatim indolem actionis liturgicae assumente, hi, qui coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt. 50. Seniores qui in christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam. - 51. Matrimonium non po- 40 tuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio. 52. Alienum fuit a mente Christi ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum seriem duraturam; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. - 53. Constitutio 45 organica ecclesiae non est immutabilis; sed societas christiana perpetuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia. 54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad

[ocr errors]

notionem tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpretationes evolutionesque quae exiguum germen in evangelio latens externis incrementis auxerunt perfeceruntque. - 55. Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in ecclesia. -56. Ecclesia Romana non ex 5 divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium ecclesiarum effecta est. 57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progressibus infensam. 58. Veritas non est immutabilis plus quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur. 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius 10 inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptatum vel adaptandum. 60. Doctrina christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis. 61. Dici potest absque paradoxo nullum scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit 15 ecclesia, et idcirco nullum scripturae caput habere eundem sensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli symboli apostolici non eamdem pro christianis primorum temporum significationem habebant quam habent pro christianis nostri temporis. 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de creatione, de revelatione, de persona verbi incarnati, de redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem.

20

[ocr errors]

559.

Pius X. 7. Die Lehren der Modernisten.

25 Enzyklika „Pascendi dominici gregis“, 8. Sept. 1907: AE XV 361 ff. WIEGAND, Kirchl. Bewegungen I 102 ff.; II 209 ff.; Lit.: ThJB 27. Bd. (1907), 791 f.; 28. Bd. (1908), 865 ff.; 29. Bd. (1909), 946 ff.

Pascendi dominici gregis mandatum nobis divinitus officium id munus in primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, 30 repudiatis profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae . . . Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum fatendum est; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem ecclesiae vim elidere, ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur.

[ocr errors]

Qua in re ut moram ne interponamus illud in primis exigit, quod fautores errorum 35 iam non inter apertos hostes quaerendi sunt modo; verum, quod dolendum maxime verendumque est, in ipso latent sinu gremioque ecclesiae, eo sane nocentiores, quo minus perspicui. Loquimur, venerabiles fratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui fucoso quodam ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo venenatis imbuti 40 penitus doctrinis quae ab ecclesiae osoribus traduntur, ecclesiae eiusdem renovatores, omni posthabita modestia animi, se iactitant. . .

Porro, mille nocendi artes dum adhibent, nihil illis callidius nihil insidiosius: nam et rationalistam et catholicum promiscue agunt, idque adeo simulatissime, ut incautum quemque facile in errorem pertrahant; cumque temeritate maxime valeant, nullum est 45 consecutionum genus quod horreant aut non obfirmate secureque obtrudant. Accedit praeterea in illis, aptissime ad fallendos animos, genus vitae cummaxime actuosum, assidua ac vehemens ad omnem eruditionem occupatio, moribus plerumque austeris quaesita laus. Demum, quod fere medicinae fiduciam tollit, disciplinis ipsi suis sic animo

sunt comparati, ut dominationem omnem spernant nullaque recipiant frena; et freti mendaci quadam conscientia animi, nituntur veritatis studio tribuere quod uni reapse superbiae ac pervicaciae tribuendum est. . .

Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) callidissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas, sed sparsas 5 atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes. . . Ut autem in abtrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemlibet plures agere personas ac veluti in se commiscere; philosophum nimirum, credentem, theologum, historicum, criticum, apologetam, instauratorem: quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema 10 rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consequutionesque pervidere velit.

Es folgt eine eingehende kritische Darstellung der Lehren der,,Modernisten", in der es u. a. heißt: Ex principio quod scientia a fide nullo pacto pendeat, cum de philosophia, de historia, de critice disserunt, Lutheri sequi vestigia non exhorrentes 1, despicientiam praeceptorum catholicorum, sanctorum patrum oecumenicarum synodorum, magisterii 15 ecclesiastici omnimodis ostentant; de qua si carpantur, libertatem sibi adimi conque

runtur.

An einer späteren Stelle lesen wir: Iam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philosophus; illum historicus excipit; pone ex ordine legunt critice tum interna tum textualis. Et quia primae causae hoc com- 20 petit ut virtutem suam cum sequentibus communicet; evidens fit, criticen eiusmodi non quampiam esse criticen, sed vocari iure agnosticam, immanentistam, evolutionistam: atque ideo, qui eam profitetur eaque utitur, errores eidem implicitos profiteri et catholicae doctrinae adversari.

Die Darstellung gelangt zu dem Ergebnis: Sic malum robustius in dies factum. Quam- 25 obrem, v. fr., moras diutius non interponere decretum est, atque efficaciora moliri.

I. Primo igitur ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philosophia scholastica studiorum sacrorum fundamentum ponatur. Quod rei caput est, philosophiam scholasticam cum sequendam praescribimus, eam praecipue intelligimus, quae a Thoma Aquinate est tradita 2.

30

II. His omnibus praeceptionibus tum nostris tum decessoris nostri oculos adiici oportet, cum de seminariorum vel universitatum catholicarum moderatoribus et magistris eligendis agendum erit. Quicumque modo quopiam modernismo imbuti fuerint, ii, nullo habito rei cuiusvis respectu, tum a regundi tum a docendi munere arceantur; eo si iam funguntur, removeantur: item qui 35 modernismo clam aperteve favent, aut modernistas laudando eorumque culpam excusando, aut scholasticarum et patres et magisterium ecclesiasticum carpendo, aut ecclesiasticae potestati, in quocumque ea demum sit, obedientiam detrectando: item qui in historica re, vel archaeologica, vel biblica nova student; item qui sacras negligunt disciplinas, aut profanas anteponere videntur. Hoc in negotio, v. fr., praesertim in magistro- 40 rum delectu, nimia nunquam erit animadversio et constantia; ad doctorum enim exemplum plerumque componuntur discipuli. Quare, officii conscientia freti, prudenter hac in re at fortiter agitote.

Pari vigilantia et severitate ii sunt cognoscendi ac deligendi, qui sacris initiari postu

1 Satz 29 der in der Bulle Exsurge Domine von Leo X verurteilten Irrtümer Luthers, cf. oben Nr. 339.

2 Leo XIII. Enzyklika,,Aeterni patris", oben Nr. 519.

« ÖncekiDevam »