Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Satis est operari ex ju dicio príus

formato.

lent. Idque praesertim valet, si urget obedientia confessarii agendi contra scrupu los, ubi evidenter culpa non cernitur: ut habetur ex cap. Inquisition 44, de sent. excom., ubi securum declarat Pontifex, qui pastoris sui consilium sequendo scrupulos abjicit; sic enim ibi dicitur : Ad sui pastoris consilium (conscientia levis et temerariae credulitatis explosa) licite potest [agere]. Nec officit textus ab aliquo alla tus ex cap. Per tuas 35, de simonia, ubi Pontifex praescripsit cuidam habenti conscientiam nimis scrupulosam, ne ascenderet ad ordines superiores, nisi conscientia illa prius deposita. Nam respondetur, ibi non agi de mero scrupulo, verum etiam de errore, quo tenebatur ordinandus, ut explicat Glossa: Conscientiam habebat erroneam d). Et sic etiam exprimitur in textu: Nisi deponat errorem.

19. Hinc pro praxi concludendum: scrupuloso prae oculis semper obedientiam habendam esse, ut scrupulorum suorum timorem fortiter abigens, libere operetur. Nec opus est, ut in quolibet particulari actu hoc judicium efformet, nempe quod scrupulos contemnere debeat ex praecepto confessarii; satis enim est, quod ex judicio prius formato contra scrupulum agat: quia, propter experientiam praeteritam, in ejus conscientia judicium illud virtualiter sive habitualiter existit, licet tenebris obscuratum. Tanto magis quod, cum scrupulosus in illa confusione operatur, non certe operatur cum conscientia formata et deliberata, quae requiritur quidem ad constituendum peccatum, ut recte scri

[blocks in formation]

bit Joannes Gersonius 1, his verbis: Conscientia... formata est, quando finaliter, id est post discussionem et deliberationem, ex definitiva sententia rationis judicatur et firmatur, aliquid esse faciendum..., aut vitandum; et contra talem conscientiam formatam facere.... est peccatum. Timor vero conscientiae seu scrupulus est, quando... mens inter dubia vacillat, nesciens quid sit melius, nec ad quid potius teneatur; non tamen quoquo modo vellet omittere quidquid sciret esse placitum divinae voluntati; et contra istum timorem seu scrupulum conscientiae facere non semper est peccatum, licet periculosus valde sit (intellige, nisi timor contemnatur ut vanus, maxime si accedat directorum consilium); ideo addit Gersonius: Et quantum fieri potest, abjiciendus et extinguendus. Hinc idem Gersonius 2 sic scribit: Scrupulosis ergo contra scrupulos agendum est, et fixo operis pede certandum... Quos evincere et compescere melius quam per contemptum nequimus, et regulariter non absque praevio alterius, praesertim superioris, consilio. Alioquin timor immoderatus facit casum aut praecipitat inconsulta praesumptio. Denique pro scrupulosis Natalis Alexander ait, servandam esse regulam illam a B. Alberto Magno a) et a S. Antonino traditam: Inter duram et benignam circa praecepta sententiam, benigna interpretatio caeteris paribus potius facienda est.

Dicendum remanet de conscientia dubia et probabili. De his in sequentibus duobus Capitibus seorsim disseremus.

consid. 6, i. f. Nat. Alexand., de Pecc., qu. 4, reg. 10, vers. Primum.

d) Verba Glossae haec sunt: « Conscientiam nimis habuit scrupulosam ».

19. a) Natalis Alexander hanc suam regulam a S. Antonino, part. 1, tit. 3, cap. 10, § 10, vers. Et secundum Joannem, fere etiam

quoad verba mutuatus est; sed B. Albertus Magnus (cujus ceteroquin nomen S. Alphonsus ante 6am editionem non afferebat) neque a Nat. Alexandro neque a S. Antonino allegatur.

Conscientia dubia.

Dubium negativum et

CAPUT II.

De Conscientia dubia.

[ocr errors]

[ocr errors]

20. Quaenam sit conscientia dubia. - Quodnam sit dubium positivum et negativum.
21. Quodnam dubium speculativum et practicum. - 22. Nunquam licet operari cum
conscientia practice dubia. 23. De eo qui scit aliquid esse malum, sed dubitat, an
sit grave aut leve. 24. Quid debeat agere qui est practice dubius. 25. An liceat
operari cum conscientia speculative dubia. - 26. De pluribus principiis reflexis, ex
quibus formari potest conscientia practice certa. 27. De lege dubia vel dubie pro-
mulgata et de lege certa dubie abrogata. 28. De voto dubie emisso et de voto certe
emisso et dubie impleto. 29. Quid, de eo qui judicat probabiliter implesse votum.
30. Quid, si quis opus voti jam praestitit, sed voti immemor. 31. An subditus
teneatur obedire superiori, in re quae est dubie mala. — 32. Dubia de diversis rebus.
33. Quid, in dubio de valore matrimonii. (Remissive ad Lib. VI, n. 903 et 904).
34. Quid, in dubio de solutione, si debitum est certum. - 35. Quid, in dubio de debito,
si quis rem possidet bona fide. -36. Quid, si contra possessorem urgeat ratio proba-
bilis et nulla pro ipso. - 37. Quid, si possessor, superveniente dubio, neglexerit inqui-
rere veritatem. -38. An possit Eucharistiam accipere, qui dubitat an aliquid cibi vel
potus deglutiverit. — 39. Quid, si dubitat an deglutiverit ante vel post mediam noctem.

[ocr errors]

20. Conscientia dubia est ea, quae suspendit assensum pro utraque parte dubii, remanetque anceps et haesitans. Dividitur autem conscientia dubia in practice dubiam, et speculative dubiam.

Dubium vero dividitur in negativum et positivum. positivum. Negativum est, quando ex neutra parte occurrunt rationes probabiles, sed tantum leves.- Positivum est, quando pro utraque parte vel saltem pro una adest grave motivum, sufficiens ad formandam conscientiam probabilem, licet cum formidine de opposito. Ideo dubium positivum fere semper coincidit cum opinione probabili, de qua in Capite sequenti loquemur a).

[blocks in formation]

mihi in tali bello dubie justo militare; an
hac die festiva pingere; an hunc puerum
aqua distillata baptizare.

Semper itaque distinguendum verum
a licito. Dubium enim speculativum, licet
in obliquo, et potius consequenter respi-
ciat licitum, tamen in recto, et principa-
liter, speculativum respicit verum; practi-
cum autem respicit licitum.

[ocr errors]

22. His positis, dicimus I° nunquam esse licitum cum conscientia practice dubia operari. Et casu quo aliquis operatur, peccat, et quidem peccato ejusdem speciei et gravitatis, de quo dubitat; quia qui se exponit periculo peccandi, jam peccat; juxta illud Eccli. m, 27: Qui amat periculum, in illo peribit. — Quare, si dubitat an illud sit mortale, mortaliter peccat. 23. Quid, si sciat quis aliquid esse malum, sed dubitat an sit mortale aut veniale, et cum tali dubio operatur? Alii censent hunc peccare graviter vel leviter, prout in specie objectum peccati est grave aut leve. Ita Vasquez, Sanchez, etc. Alii cum Azor, Bonacina, Castropalao, etc. a),

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Practice

dubitans du

putant semper peccare graviter. Alii tandem cum Navarro "), Valentia"), Granado") et aliis plurimis, satis probabiliter tenent tantum venialiter peccare, si homo ille minime advertit nec etiam in confuso ad periculum graviter peccandi, neque ad obligationem rem examinandi, et modo objectum non sit certe per se peccatum grave. Adderem: modo etiam homo sit timoratae conscientiae.

24. Qui igitur est practice dubius circa bium depo- aliquam actionem, debet utique prius dunere debet. bium deponere per principium certum, vel reflexum, de honestate actionis illius (juxta id quod exponemus in Dissertatione de Usu opinionis probabilis): modo homo ille sit sufficiens ad formandam sibi conscientiam practice certam; et deinde potest opeVel consu- rari. Si vero insufficiens sit (puta, quia rudis), tenetur parochum aut confessarium, vel alium pium ac doctum consulere, et juxta consilium agere. — Qui vero dubius esset, sed omnibus ponderatis ad

lat doctum.

Dubium

inane.

[blocks in formation]

tantum esse malum in universum, utrum sit mortale an veniale operari contra hujusmodi conscientiam?... Ego respondeo, cum quis peccat contra conscientiam, etiamsi illi non se offerat expresse esse mortale aut veniale, quia tamen... cuicumque se offerat aliquid tamquam peccatum per erroneam conscientiam, semper se offert in aliqua peculiari specie, vel contra religionem, vel contra justitiam; ideo semper constitui ejus peccatum in aliqua specie, ex qua judicari debet utrum sit mortale an veniale: quodsi interdum proponatur confuse ut peccatum, non determinata materia peculiari, neque sub tali existimatione, ut illud aliquo modo putetur esse leve; tunc sane esse mortale, quia absque sufficienti examinatione homo se exponit periculo gravioris peccati». Secunda vero opinio solum de hoc ultimo distinctionis membro loquitur, cum nempe peccatum confuse, et non in determinata materia, proponitur; et cum priori sententia docet tunc lethale peccatum admitti; et ita tenent Azor, part. 1, lib. 2, cap. 8, qu. 6 et Bonacina, disp. 2, de Peccat., qu. 4, punct. 6, n. 22. Castropalaus tamen, tr. 1, disp. 1, punct. 3, n. 6, affert exempla materiae determinatae, licet obscurius loquatur, scribens: « Quid si conscientia non distinguit an veniale sit vel mortale, sed solum sub confusione tibi proponitur esse malum, qualiter solet rusticis proponi, cum in Deum jurant, creaturas execrantur, die festo laborant, verbum otiosum, inho

verteret, dubium esse inane, hic bene potest (ut recte scribit Continuator Tournely) a) dubium suum deponere sine alia reflexione, et sic actionem exequi. Tunc enim, si malitia illius ignoratur, ignorantia illa est omnino involuntaria, utpote quae studio superari non potest; prout docet Angelicus.

--

25. Dicimus II' licitum esse operari cum conscientia speculative dubia, semper ac operans per alias rationes sive principia reflexa, judicat practice actionem suam esse certe moraliter honestam. Aliae enim (ut sapienter ratiocinatur episcopus Abelly) sunt rationes, quibus judicamus de rei veritate, nempe de probabilitate, sive de dubietate alicujus opinionis, v. gr. quod bellum hoc sit probabiliter aut dubie justum; aliae, quibus judicamus de honestate actionis, scilicet quod in hoc bello, imperante principe, liceat subdito praeliari, juxta doctrinam S. Augustini supra allatam 1.

qu. 1. Cfr. S. August. Contra Faustum, lib. 22, cap. 74 et 75.

nestum ac detractorium dicunt; raro enim illis proponitur dubium an mortale vel veniale sit, sed solum in genere malum esse repraesentatur;cui quidem dubio respondet: « Probabilius esse in supradictis casibus peccatum mortale reperiri». - Denique quod ad tertiam opinionem attinet, auctores pro ea allegati, eam utique tenent; conditionesque a S. Alphonso allatas et ipsi insinuant. Navarrus enim, Manual., praelud. 9, n. 9, scribit : « Peccata quae fiunt contra conscientiam dictantem illa esse venialia, vel esse simpliciter peccata, solum erunt venialia, si ex se alioqui non sunt mortalia ».

b) Valentia, in 1am 2ae, disp. 2, qu. 14, punct. 4, quaer. 3, v. f., quaerens de eo qui judicat quippiam sibi esse illicitum, nec tamen distinguit utrum sit veniale an mortale, aut aliquid tale in specie, de quo scire possit esse mortale vel veniale, sed tantum cogitat «esse malum in genere »; et adducto Navarri responso, ipse concludit: « Itaque solum id erit peccatum veniale».- Granado demum haec, in 1am 2ae, contr. 2, de Act. hum., tr. 12, disp.7, n. 22, habet: Si quis existimaret aliquid esse culpam, sed nullo modo in mentem veniret saltem dubitatio an esset mortalis vel venialis; tunc non peccaturum mortaliter, si illud vellet ».

[ocr errors]

24. a) Contin. Tournely., de Act. hum., cap. 7, art. 4, v. Dico 2. loquitur de eo qui << conscientiam habet negative dubiam »; et docet eum posse « dubium suum tamquam male fundatum deponere, et actionem hanc exsequi».

[blocks in formation]

Principia reflexa.

Cuinam suffragetur possessio.

Quod autem ex principiis reflexis possit bene formari conscientia moraliter certa de honestate actionis, clare patebit infra ex Dissertatione opinionis probabilis, quam in fine hujus Tractatus afferemus.

[ocr errors]

26. Horum principiorum principalissimum est illud, quod Lex dubia non potest certam inducere obligationem. Veritas hujus principii (quod non negatur neque ab ipsis rigidae sententiae fautoribus) evidenter in Dissertatione mox enunciata probabitur. Vide ibi dicenda.

Ex hoc autem primo, efformatur secundum illud principium: Melior est conditio possidentis a). — Quoties enim lex dubia minime ligat hominem, homo utique remanet solutus et liber ab obligatione legis, eoque casu licite potest uti sua libertate, quae vere possidet, cum lex est dubia; ait enim S. Thomas: Illud dicitur licitum, quod nulla lege prohibetur 1. Hoc autem secundum principium, licet aliqui illud infirmare conentur, dicentes quod valet tantum pro foro, vel tantum in materia justitiae; ego tamen nescio quomodo in omnibus negari possit. - Quaestio tantum esse potest, an in quolibet dubio morali possideat lex, aut libertas. Antiprobabilistae dicunt semper legem possidere; nos vero dicimus aliquando possidere legem, aliquando libertatem, nempe cum lex non est adhuc promulgata. Haec (dico) quaestio est; sed nemo negare potest principium: meliorem semper esse possidentis conditionem. Casu igitur quo possidet lex, pro ea standum est; si vero possidet libertas, standum pro libertate.

Ad dignoscendum autem, pro qua parte in dubiis stet possessio, videndum pro qua stet praesumptio. Praesumptio

[blocks in formation]

vero stat pro ea parte quae non tenetur ipsa factum probare, sed onus probandi illud transfert in alteram: Factum enim non praesumitur, nisi probetur; quod est aliud principium approbatum a leg. 2, de probation. b) In dubio igitur factum non praesumitur, sed est probandum. Si vero factum est certum, puta si matrimonium certe est initum, et dubitatur an rite initum sit, aliud principium servari debet: In dubio, omne factum praesumitur recte factum. Sive: In dubio praesumitur factum, quod de jure faciendum erat. Sive: Standum pro valore actus. 27. Ex praefatis:

bie condita

Secus de lege dubie a

Infertur 1° quod si lex est dubie condita, vel dubie promulgata, non obligat; quia possessio non stat pro ipsa, sed pro Lex dulibertate. Idemque dicendum, si dubi- vel promul tatur, an in lege promulgata comprehen- gata non datur vel ne aliquod onus; tunc enim non tenemur illud implere: quia pro illa parte de qua lex est dubia, lex non possidet. Contra vero, si lex est certe condita et certe promulgata, et inde oritur dubium brogata vel an sit abrogata, vel revocata aut dispen- dispensata. sata, est observanda; quia tunc ipsa possidet. Sic etiam in dubio, an lex per se justa fuerit acceptata, etiam observari debet; quia praesumendum est, eam fuisse receptam, ex illo alio principio: In dubio praesumitur factum, quod de jure faciendum erat.

28. Infertur 2° id quod de lege dictum est, dicendum esse etiam de voto; votum enim est instar legis particularis, quam homo sibi imponit.

Hinc, si quis dubitat an emiserit votum, non tenetur illud implere, ut communiter docent Cabassutius 2, Suarez 3, Sanchez, Anacletus 5, Salmant. cum

6

n. 7.- 'Decal., lib. 1, cap. 10, n. 36. — Tr. 6, de Voto, dist. 3, qu. 2, n. 15. — Tr. 17, de Voto et Juram., cap. 1, n. 143.

Idem de voto.

[ocr errors][merged small][merged small]

Probabi

lis voti so quosdam sa

lutio juxta

tis est.

aliis innumeris. Sic pariter, qui dubitat an in voto emisso comprehendatur aliquid, vel non, non tenetur ad votum, quoad partem de qua dubitat: pro illa enim parte votum non possidet; ut habetur ex cap. Ex parte 18, de censibus, ubi, cum aliqui quaedam vota emisissent, et postea dubitarent an tenerentur ad majus vel ad minus promissionis factae, sancitum fuit teneri eos tantum ad minus a); ideoque notat ibi Glossa: In dubiis, liberum est sequi quod magis placuerit.

Contra vero, si quis est certus de voto et dubitat de satisfactione, tenetur quidem ad votum: quia tunc votum possidet.

[blocks in formation]
[ocr errors]

28. - a) Cap. Ex parte 18, de censibus, loquitur de iis, qui emittenti successerunt et votum persolvere desierunt, de quibus proinde dicit: Cum ergo non constet ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eamdem mensuram hujusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas... In secundo [casu] volentes solvere ad minorem, non sunt cogendi ut ad majorem persolvant: quoniam, cum hujusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda ».

29. a) Rationem istam auctores allegati non adducunt; sed Salmant. et Leander aliam proferunt, quod nempe in moralibus probabile judicium sequi sufficiat.

b) Filliuccius, tr. 21, cap. 4, n. 159, i. f., perspicue significat se loqui de probabili voti solutione; docet enim principium possessionis valere in omni materia, cum sunt pares rationes probantes obligationem et libertatem. Quibus addit: « Debet tamen semper esse par ratio sive causa, ad hoc ut possessio

S. Doctor negat.

perpensa, nunc minime illam probabilem censeo. Hinc oppositam dico tenendam, cum Concina 4, Antoine ), Filliuccio b), Leandro c) et aliis. Ratio, quia, cum votum est dubie emissum, recte dicitur non adesse obligationem illud implendi: tunc enim possidet libertas; cum tamen votum est certum, libertas haec ligata remanet ab obligatione voti, donec votum certe non sit impletum. Tum tantum Limitatio. prima sententia admitti posset, cum probabilitas esset talis, quod praesumere faceret quadam certitudine morali, voto jam fuisse satisfactum.

Quod autem diximus de voto, intelligendum est etiam de satisfactione poeni tentiae sacramentalis.

[blocks in formation]

-

vincat; alioqui contingere potest ut imparitas vincat alterius possessionem; ut..., si certus sim de voto facto, dubius de solutione, teneor solvere». Antoine pariter de dubia solutione loquitur, de Virtut. relig., cap. 3, qu. 5, n. 3; quid autem per dubiam solutionem intendat, clare colligitur ex iis quae dicit, n. 2, de dubia voti emissione: eam scilicet contingere « in aequali utriusque probabilitate ».

c) Leander, part. 7, tr. 1, disp. 43, qu. 3, priorem sententiam tenet, quidquid dicat Concina.

30. a) Sanchez, Decal., lib. 1, cap. 13, n. 10, hanc utique sententiam tuetur, sed cum limitatione: « dummodo pro alia re non applicentur». Idemque advertit Bonacina, disp.1, de Legib., qu. 1, punct. 10, n. 11. Quod pariter significat Azor, part. 1, lib. 7, cap. 2, qu. 6, negans satisfieri, si opus praescriptum adimpleatur cum intentione non satisfaciendi.

b) Lessius, de Just. et Jure, lib. 2, cap. 37, n. 59, de casu haud absimili tractat, et dicit satisfacere praecepto eum, qui die festo sacrum audit cum intentione non satisfaciendi.

« ÖncekiDevam »