Sayfadaki görseller
PDF
ePub

obtrectatores concilii VI universalis. Pontifex in ea nonnulla reprobavit; quae, cum iterum recte explicasset Julianus, ac iterum opus cum explicatione ad Sergium Papam transmississet, Sergius opus approbavit, et aliis legendum indixit. Natalis Alexander 1. Refert Baronius 2 de quodam Gothofrido, qui fuit notarius Conradi III et Friderici I ac Henrici VI, quod iste, quamvis esset in curia praefatorum principum, tam adversantium Ecclesiae juribus; tamen pro certo habuit, Romanorum Pontificum proprium esse libros recognoscere et approbare. Sed praestat hic ipsum audire Gothofridum, qui in praefatione ad opus suum Chroni cum, quod anno 1186 transmisit ad Urbanum III, sic scripsit: Si quod Historiarum opus... conficitur, ratio suggerit, ut, antequam in publicum deveniat, Apostolico examini praesentetur... Eapropter... hoc opusculum... ante vestrum examen perferre disposui vestraeque gratiae praesentare curavi, ut, si... per Vos fuerit approbatum, ad alias ecclesias ulterius derivetur. Item Patres synodi Suessionensis anno 1120, sanxerunt, libros Petri Abaelardi "), hoc ipso damnatos reputandos, quod Romani Pontificis aut Ecclesiae auctoritate commendati non apparerent. Sic etiam Nicolaus Papa, cum

[ocr errors][merged small]

10. a) Scilicet librum Abaelardi de Unitate et Trinitate divina.

b) Nicolaus Papa in suis litteris loquitur de opere S. Dionysii, « quod de divinis nominibus vel caelestibus ordinibus graeco descripsit eloquio», quodque Scotus Erigena in latinum verterat.

II. - a) Ex constitutione Officiorum, ecclesiasticae censurae illi dumtaxat libri hodie subjiciendi sunt, qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, jus canonicum, theologiam naturalem, ethicen, aliasve hujusmodi religiosas aut morales disciplinas respiciant, ac generaliter scripta omnia, in quibus religionis et morum honestatis specialiter intersit (Constit. Officiorum, tit. 2, cap. 3, n. 41). Quoad poenas vero contra transgressores, constitutio Apostolicae Sedis jam sanxerat excommunicationem ipso facto incurrendam, ac Romano Pontifici speciali modo reservatam, contra eos qui libros

Scotus Erigenas circa medium saeculum IX volumina traduxisset S. Dionysii, S. Maximi et aliorum, sine Ecclesiae approbatione, eum acriter increpavit, dicens: Quod juxta morem Nobis mitti, et nostro debuit judicio approbari. Et ideo praecepit statim scripta illa transmitti b).

Tandem, ad hoc probandum, unum sufficit decretum Nicolai I 4, ubi dictum fuit: Romanorum Pontificum decreto, caeterorum opuscula tractatorum approbantur vel reprobantur.

[ocr errors]

11. - Romani igitur Pontificis olim semper fuit praesidere arbitrium librorum omnium. Sed, ubi in immensum excrevit moles librorum, statuit Leo X anno 1515, constitutione probata in concilio V Lateranensi, et deinde confirmata in regulis Indicis, ut non vulgentur libri cujusque generis absque licentia et approbatione Ordinariorum vel Inquisitorum, sub poena amissionis librorum, et suspensionis, ac excommunicationis pro editoribus a); qui, si in excommunicatione ultra annum permanserint, erunt acriter puniendi. Et notandum quod praefata constitutio Leonis jam reperitur adnotata in archivo regiae jurisdictionis in regno Neapolitano; ut refert Bartholomaeus Chioccarellus 5.

[blocks in formation]
[ocr errors]

apostatarum et haereticorum haeresim propugnantes, necnon libros cujusvis auctoris per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos imprimunt. Sed praeter hanc censuram, quam constit. Officiorum, n. 47, simpliciter innovat, bulla Apostolicae Sedis excommunicationem nemini reservatam sanxerat etiam contra eos, qui libros de rebus sacris tractantes, sine Ordinarii approbatione imprimunt aut imprimi faciunt». Hanc vero ita restringit seu explicat constit. Officiorum, n. 48: «Qui sine Ordinarii approbatione sacrarum Scripturarum libros, vel earumdem adnotationes vel commentarios imprimunt aut imprimi faciunt, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam ». Demum, n. 49, habetur: « Qui vero cetera transgressi fuerint, quae his decretis generalibus praecipiuntur, pro diversa reatus gravitate, serio ab episcopo moneantur; et si opportunum videbitur, canonicis etiam poenis coerceantur ».

Arii scripta damnata.

Origenis scripta.

CAPUT III.

Fusius ostenditur, Ecclesiae praecipuum et proprium semper fuisse libros
malos proscribere; et hujusmodi jurisdict. semper Ecclesiam exercuisse.

1.- Saeculo IV, concilium Nicaenum anno 325, Arii scripta damnavit (Nicephorus 1); et deinde Constantinus praecepit morte multari, qui librum aliquem ab Ario confectum statim non attulisset (Apud Socratem 2). - Patres etiam pseudo-concilii in Tyro circa annum 336, Marcellum Ancyranum ideo deposuerunt, quia sententiae damnationis suorum librorum noluit acquiescere, nec illos igni tradere. (Socrates 3).

Theophilus, Alexandriae episcopus anno 385, fuit primus, qui libros Origenis damnavit, prohibuitque ne sui illos legerent; de quo eum postea Hieronymus, Epiphanius et Damasus Papa valde commendarunt. At, cum Origenis opera usque tunc ubique cum plausu perlecta fuissent, quidam monachi in Palaestina dicebant, errata, si quae in libris invenirentur, illa ex aliena manu in scripta Origenis irrepsisse; hinc contendebant, non propter illa, etiam reliqua esse damnanda. Theophilus vero a), hoc non obstante, ut refert Sulpitius Severus 4: Renitentes pro potestate cogebant, recta etiam universa cum pravis... damnare, quia satis superque sufficerent libri quos Ecclesia recepisset; [subdens]: respuen. dam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus, quam profutura sapientibus.

[blocks in formation]

-

1 Eccles. histor., lib. 8, cap. 18; ap. Migne, Patrol. graeco-lat., tom. 146, col. 74. Lib. 1, cap. 9: epist. Constantini episcopis et plebibus. - Lib. 1, cap. 36. Dialog. 1, n. 6; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 20, col. 188. Epist. 97, ad Pammachium, n. 4; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 22, col. 792. - Ad an. 402, n. 16. — Concil. carthag. IV,

[ocr errors]

[ocr errors]

Origenis libros proscripsit, suosque a lectione compescuit. Denique Anastasius Papa illos pariter damnavit. Vide S. Hieronymum 5. Censuit Baronius 6, tantum Periarchon Origenis fuisse damnatum; sed in hoc aperte ei contradicunt Severus, Palladius, Sozomenus, Hieronymus et alii, dicentes omnes codices Origenis vetitos fuisse. Eosdem deinde medio saeculo VI Justinianus comburendos mandavit, de hoc ab Ecclesia requisitus; et non obstante plurimorum reclamatione, edictum concremationis omnino exsecutioni demandari voluit.

Eodem saeculo IV, concilium Carthaginense IV, sed verius V a), anno 398, sic statuit: Episcopus gentilium libros non legat; haereticorum autem pro necessi tate et tempore. - Circa eadem tempora, S. Joannes Chrysostomus Montani opera interdixit, ac igni tradidit. Vide Nicephorum ").

[ocr errors]

3. Saeculo V, Innocentius I, in sua epistola anno 417, Pelagii et Coelestini opera damnavit. Praeterea anno 431 Patres concilii Ephesini, postquam libros omnes proscripserunt Nestorii (Liberatus ); praevidentes autem, non defuturos homines pertinaces, qui censuras despicerent, in epistola synodali Theodosium Imperatorem rogaverunt, ut obtrectantes sua potestate puniret. Et ideo Theodosius, ac deinde Valentinianus non solum bonorum publicatione, sed etiam capitis

cap. 16, ap. Labbe, tom. 2, col. 1438. Cfr. can. Episcopus 1, dist. 37. - Innoc. I, Epist. ad quinque episcopos, n. 5; habetur inter epistol. S. Augustini, sub n. 183, ap. Migne, Patrol. lat., tom. 33, col. 788. Breviar., cap. 10; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 68, col. 990. — Concil. Ephes., act. 6, Relatio synodi ad Imperat., sub n. 15; ap. Labbe, tom. 3, col. 1298.

Alio. rum scripta damnata.

I. - a) Aliique episcopi, uti liquet ex ipso textu Sulpitii Severi.

2. a) Apud Labbe, tom. 2, col. 1433, de hoc concilio habetur: « Nomine et temporis ordine quartum ».

Nicephorus Callistus, lib. 8, cap. 18 suae historiae (quem locum allegat S. Alphonsus), loquitur, non de concilio Carthaginensi nec de operibus Montani, sed de Nicaenae synodi edicto, quo Arii scripta igni addicta sunt.

bri Maniaeorum.

--

supplicio contumaces coercendos esse mandarunt. Deinceps, cum Nestoriani curaverint circumferri libros Diodori Tarsensis et Theodori Mopsuesteni, in quibus Nestorii errores magna ex parte la tebant; Cyrillus Alexandrinus et Acacius Metropolita Armeniae, coactis synodis, illos proscripserunt, caveruntque ne fideles eos haberent. (Liberatus a).) — Item anno 451, concilium Chalcedonense libros Eutychetis damnavit; et eodem tempore insuper mandavit, ut omnes Manichaeorum libri flammis traderentur. (Platina, apud Braschium ").) Ac proinde Marcianus Imperator horum canonum contemptores damnavit poena deportationis; atque si impia dogmata postea docuissent, poena mortis. Extat apud concilium Chalcedonense 2; et vide etiam Baronium 3.

[blocks in formation]

1 L. Damnato, C. de haereticis et Manichaeis, et L. Decere, § 3, C. de SSma Trinitate. - 2 Part. 3, cap. 19; ap. Labbe, tom. 4, col. 1832; et L. Quicumque 8, § 5, C. de haeret. et Manich. - 3 Ad an. 452, n. 5 et 6. 4 Chronic., part. 2, ad an. 443; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 51, col. 600. 5 Epist. 15, ad Turribium, cap. 15; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 54, col. 688. S. Leo, epist. 15, ad Turribium, capit. 16; ap. Migne, Patrol., tom. 54, col. 688.6 Ad ann. 382, n. 19, et ann. 494, n. 19. Vindiciae Ignatianae

rae..., non solum interdicendae, sed etiam penitus auferendae sunt atque ignibus concremandae... Unde, si quis episcoporum... apocrypha haberi per domos non prohibuerit..., haereticum se noverit judicandum; quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Idem S. Leo, ut legitur in suo responso ad S. Turribium, scripta damnavit Apollinaristarum et Dictinii episcopi Asturicensis (qui tamen ab errore jam resipuerat), sic inquiens: Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur, quisquis utitur scriptis, non ab Ecclesia solum catholica, sed etiam a suo auctore damnatis.

5. Eodem saeculo V, putatur prodiisse celebre decretum de censura librorum, Gelasio attributum. Baronius 6, cum aliquibus aliis, Damasum credit decreti illius auctorem, Gelasium vero promulgatorem; sed Pearsonius, ex antiquissimo codice, in Angliam perlato a Lanfranco ex coenobio Beccensi, legit titulum: Decreta Gelasii Papae de recipiendis et non recipiendis libris; quae scripta sunt ab eo cum 70 eruditissimis episcopis. Et idem confirmant Gratianus 8, Lupus Ferrariensis aliique, cum Nicolao Papa 10

Nec obstat quidam codex apud Baluzium, ubi decretum illud adscribitur Hormisdae Papae. Nam (ut referunt idem

(i. e. Epistolar. S. Ignatii mart.), part. 1, cap. 4, § Decretum quidem et seq. - Can. Sancta Romana 3, dist. 15. Epist. 128, ad Dominum regem Carol. calv., v. f.; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 119, col. 605. - 10 Epist. 42 ad univers. episcop. Galliae, ap. Labbe, tom. 10, col. 283; epist. 75, ap. Migne, Patrol. lat., tom. 119, col. 903. - Baluz., Notae ad epist. 128 S. Lupi Ferrariensis, nota ad v. Gelasius cum septuaginta; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 119, col. 605.

Decretum Gelasii de censura librorum.

3. - a) Liberatus, in suo Breviario, cap. 10, narrat Acacium Melitenensem et Rabulam Edessae, scripsisse « Armeniae episcopis, ne Theodori Mopsuesteni libros susciperent tamquam haeretici et auctoris dogmatis Nestoriani... Congregati sunt ergo in unum venerabiles Armeniae episcopi et miserunt duos presbyteros... ad Proclum Constantinopolitanum episcopum secundum morem, cum libellis suis et uno volumine Theodori Mopsuesteni: scire volentes, utrum doctrina Theodori an Rabulae et Acacii vera esse probaretur ». Deinde narrat Proclum scripsisse tomum ad

Armenos, qui postea a Chalcedonensi concilio probatus est. Denique Cyrillum Alexandrinum quatuor libros scripsisse, tres scilicet adversus Diodorum et Theodorum, et alium de Incarnatione.

b) Platina, apud Braschi, tom. 3, cap. 26, n. 8, rem profecto narrat ut refert S. Alphonsus; at re vera Platina, in sua Vita S. Leonis I, dicit Chalcedonense concilium decrevisse: ut... Nestorius et Eutychius nefandus Manichaeorum praesul damnarentur ». Quibus sic dictis ipse Platina subdit: «Combusti etiam publice sunt Manichaeorum libri ».

Baronius 1, Pagius 2, card. Noris 3, Pater Orsi et alii), idem Hormisda, scribens ad Possessorem episcopum, asserit jam pridem extitisse decretum, dicens: Quae essent catholica dogmata (in illo decreto) definiit [Patrum sapientia], certa librorum, etiam veterum in auctoritatem recipienda. In decreto autem Gelasii legitur: Non solum repudiata (nempe haereticorum scripta), verum etiam ab omni Romana et Apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus, sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata. Abbas de Fleury scribit 5, in eo decreto simplicem directionem ad cautelam dari; non vero praeceptum prohibitionis, quia nullae in ipso adsunt censurae seu poenae injunctae. Sed perperam; nam verbum eliminata satis demonstrat, quod scripta illa jam ab Ecclesia fuerint damnata. Quomodo autem asserere potest Fleury, in illo decreto nullam adesse censuram impositam, dum in eo legitur: sub anathematis indissolubili vinculo? Accedit quod Clemens VIII testatur, Gelasium sub censura librorum illorum detentores jam damnasse. Accedit insuper, quod Patres concilii Tridentini (ut refert cardinalis Pallavicinus 7), ex digestis a Gelasio arguerunt, non esse opus in prohibitione librorum, ut citentur auctores, quorum sunt libri interdicendi.

6

1 Ad ann. 520, n. 21. 2 Critica in Annal. Baronii, ad ann. 494, n. 4. - Cenotaphia Pisana, diss. 4, cap. 2, § 1, v. f. Storia eccles., lib. 36, n. 104. Hormisda, epist. 70, ad Possessor. episc., v. f.; ap. Migne, Patrol. lat., tom. 63, col. 492. Gelas., can. Sancta Romana 3, diss. 15; cfr. etiam Labbe, tom. 5, col. 391. - Histoire eccl., tom. 19, pag. xvi, discours 7, n. 13, v. f. (Edit. Paris. 1750).

Constitut.

[blocks in formation]

nati saeculo

6. In saeculo VI, anno 536, Patres Libri damconcilii sub Menna Constantinopolitano sexto. proscripserunt libros Severi, Petri Antiocheni et Zoarae, dicentes: Abjicimus et... anathemate ferimus... omnia ab ipsis conscripta. Et deinde ab Imperatore petierunt, ut sua sanctione canones pro re illa statutos roboraret a).- Eodem tempore, Papa Vigilius damnavit scripta Theodoreti adversus S. Cyrillum; item libros Theodori Mopsuesteni et epistolam Ibae: ac deinde anno 553, libri illi in concilio II Constantinopolitano igni traditi sunt, et omnia eorum exemplaria, si quae postmodum invenirentur, sub excommunicatione vetita "). - De libris pariter Priscillianorum, in concilio I Bracharensi anni 563 sic legitur 9: Si quis Scripturas, quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictini (quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit...) legit... aut defendit, anathema sit. - Pariter in concilio Toletano III anni 589 habetur: Sancitum est, ut libri omnes haereticorum igne comburendi darentur. Baronius c).

[ocr errors]

Sacrosanctum, die 17 Octob. 1595, in prooem.; habetur in Bullar. Rom. Mainardi. Hist. Concil. Trid., lib. 15, cap. 19, n. 11. — 8 Part. 1, tit. 22, cap. 4, n. 2. Concil. Constantinop., sub Menna, act. 5, Sententia Mennae... contra Severum, etc.; ap. Labbe, tom. 5, col. 1231. 9 Contra Priscillian. haeres., cap. 17; ap. Labbe, tom. 6, col. 519. (Concil. Brachar. 1, al. 11).

[ocr errors]

«

5. a) Haec verba reperiuntur in Gelasii decreto, § 20, ubi Gelasius libros recensens, quos Ecclesia catholica diverso tamen gradu diversaque auctoritate recipit, dicit: Item scripta de Inventione S. Crucis dominicae, et alia scripta de inventione capitis B. Joannis Baptistae; novellae quidem revelationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt; sed cum haec ad catholicorum manus pervenerint, B. Pauli Apostoli sententia praecedat: Omnia probate, quod bonum est tenete ». De haereticorum vero scriptis loquens § 27, dicit tantum: « E quibus pauca quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt ».

6. a) Justinianus roboravit quidem sua auctoritate decretum hujus concilii; nusquam tamen reperitur Patres hanc confirmationem petiisse. Vide Corp. jur. civ., Novell. 42. Cfr. Labbe, tom. 5, col. 1238 et seqq.

b) Concilium hoc II Constantinopolitanum damnavit scripta de quibus hic habetur mentio; non tamen ibi reperitur quod eadem igni tradita fuerint. Constitutum autem Vigilii, quo Pontifex damnavit scripta Theodoreti, etc., datum est anno sequenti, scilicet 554.

c) Haec non habentur in actis concilii quae supersunt; quinimo Baronius, ad ann. 589, n. 43, de concilii hujus actis scribit: « Aliquid in eis desiderari posse videtur, cum alia ab

Saeculo septimo et o

ctavo.

In sequentibus saeculis, anno 649 in concilio Romano sub Martino I dictum fuit : Si quis... non respuit et anathemati sat anima et ore omnes... nefandissimos haereticos (nempe Theodorum Pharanitanum, Cyrum, Sergium, Pyrrhum et Paulum, etc.) cum omnibus impiis eorum conscriptis..., condemnatus sit. Et damnata fuerunt et sub anathemate prohibita scripta commentitia Mennae et Vigilii Papae de unica Christi voluntate. Et in Trullano, anno 692 proscriptae fuerunt 3 quaedam apocryphae martyrum historiae, et flammis traditae. Item, anno 745 S. Bonifacius, episcopus Moguntinus, Sedisque Apostolicae legatus, concilium advocavit, cujus imperio scripta impii Aldeberti combusta fuerunt. Deindeque Zacharias Papa, in concilio Romano idem confirmans, dixit: Optime provisum a vestra sanctitate, ut conscripta illius omnia igne concrementur. Apud Baronium d). Item, in concilio Nicaeno II anno 787, proscripti fuerunt aliqui Iconoclastarum libri, his verbis: Anathema illis libris, et eis qui legunt.

Saeculo 7. Nono saeculo, Nicolaus Papa, cum requisitus fuisset a Bulgaris; quid facien

nono.

1 Can. 18, ap. Labbe, tom. 7, col. 363. - 2 Concil. Constantinop. II, act. 14, i. m.; ap. Labbe, tom. 7, col. 1015. 3 Can. 63, ap. Labbe, tom. 7, col. 1375. 4 Act. 5, post 8 Euseb. librum; ap. Labbe, tom. 8, col. 1018. 5 Epist. resp. ad Bulgaros, n. 103, ap. Labbe, tom. 9, col. 1566. Adrian., ap. Labbe, tom. 10, col. 492. — Can. 4, ap. Labbe,

dum de libris allatis a Saracenis; respondit: Utpote noxii et blasphemi, igni tradendi. Praeterea Adrianus Papa, anno 869 sic Basilio Imperatori scripsit: Cuncta decernimus exemplaria [Photii a)] prorsus a possessoribus suis ablata... igne cremari; nec superesse apud quemlibet ex his... unum apicem, nisi forte quis totius nominis christiani dignitate, anathemate perculsus, carere voluerit... Accendatur... tuae zelus pietatis, etc. Sicque prosequitur Pontifex, rogans Imperatorem, ut ipse suis etiam edictis, poena coerceret inobedientes. Apud Beyerlinck ). — Concilium Tullense I anno 859 confirmavit canonem quartum concilii Valentini III, qui de libris Scoti Erigenae ita statuerat: A pio auditu fidelium penitus explodimus, et ut talia et similia [scripta] caveantur,... auctoritate Spiritus Sancti interdicimus. Leo IX anno 1050, in concilio Vercellensi sub anathemate pariter damnavit librum Scoti de Corpore Christi. (Lanfrancus 7). Honorius III anno 1225, confirmans acta concilii Senonensis, proscripsit alium praefati Scoti librum de Naturis.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

eodem rege [Reccaredo] statuta esse tradantur, quae in eisdem actis minime reperiuntur expressa: nam et regio dicitur sancitum edicto, ut libri omnes haereticorum igni comburendi darentur. Testatur id quidem Aimonus ». Ita Baronius. Aimonus vero Floriacensis, in sua Historia Francorum, lib. 3, cap. 77, ait: « Reccaredus, rex Gothorum,... omnes libros sectae Arianae apud Toletum uno in loco adunari praecipiens, ipse cremavit ». Cfr. Migne, Patrol. lat., tom. 139, col. 749.

d) S. Bonifacius damnavit quidem Aldebertum; sed ipse Bonifacius in dicto concilio, primus archiepiscopus Moguntinus, deposito Gervilione, renuntiatus est. Neque in illo ipso concilio igni tradita sunt Aldeberti scripta; sed res ita se habuit. Lecta siquidem in concilio Romano Aldeberti oratione, «Zacharias, SSmus ac Beatissimus Papa, dixit: Quid ad haec, sanctissimi Patres, respondetis? Sanctissimi episcopi et venerabiles presbyteri responderunt: Quid aliud agendum est, nisi ut omnia quae

nobis relecta sunt, igni concrementur... Zacharias, SSmus et beatissimus Papa, dixit: Optime provisum est a vestra [nempe Patrum concilii Romani] sanctitate, ut scripta illius omnia igne crementur. Sed opportunum est, ut in scrinio nostro ad reprobationem et ad perpetuam confusionem ejus reserventur». Ita apud Baronium, ad ann. 745, n. 36; neque aliter ap. Labbe, tom. 8, col. 298 et 305.

7. - a) Scilicet actorum concilii quod Photius contra Sedem Apostolicam coegerat.

b) Adrianus quidem prosequitur rogans Imperatorem, ut ipse suis edictis poena coerceat inobedientes, sed Beyerlinck, in suo Theatro mundi, tom. 2, pag. 699, v. Dedecus, haec narrat: « Basilius Imperator, inquit, Photii patriarchae Constantinopolitani volumen, contra Nicolaum et Romanae Ecclesiae ambitionem scriptum, et a synodo subscriptum, ad Adrianum misit, et sententiam de eo petiit. Adrianus illud Romae in synodo damnavit et igni tradidit ».

« ÖncekiDevam »