Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Deus absolute creaturae imponere obligationem b).

Eamdem sententiam D. Thomas fortius confirmat in alio loco 1, ubi signanter loquitur de obedientia, quae praeceptis divinis debetur. Ita quaerit: Utrum in omnibus sit Deo obediendum? S. Doctor affirmat; sed sibi objicit: Quicumque obedit Deo, conformat voluntatem suam voluntati divinae, etiam in volito; sed non quantum ad omnia tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito, ut supra habitum est: 1a 2ae, qu. 19, art. 10 (ubi habetur textus jam supra relatus): ergo non in omnibus tenetur homo Deo obedire. Et sic respondet (attendamus hic, quomodo S. Doctor fuerit semper firmus et uniformis in hac sua sententia): Ad tertium dicendum quod, etsi non semper teneatur homo velle quod Deus vult, semper tamen tenetur velle quod Deus vult eum velle. Et hoc homini praecipue (nota) innotescit per praeceptum divinum. Homo igitur tenetur Deo obedire, et ipsius voluntati conformari circa praecepta, non jam in omnibus quae Deus vult, sed tantum in iis quae vult Deus nos velle (quod Deus vult eum velle). At, quomodo sciemus id quod Deus non solum ipse vult, sed etiam vult nos velle? Sciemus, inquit S. Thomas, cum nobis id manifestatur per sua divina praecepta: Et hoc homini praecipue innotescit per praeceptum divinum. Ergo non obligat sola dubia notitia praecepti, ad illud servandum tamquam voluntatem divinam; sed requiritur certa et manifesta praecepti cognitio: quod quidem significat verbum illud innotescit. Itaque, ubi duae sunt opiniones aequalis ponderis, cum eo casu desit sufficiens promulgatio legis, ipsa non habet virtutem obligandi, ut firmatum est sub initio hujus Systematis. Lex autem quae non obligat, non est lex: Dicitur enim lex a ligando, ait S. Thomas; lex ergo quae non ligat, lex dici non potest.

1 2 2ae, qu. 104, art. 4. - Loc. cit., art. 4, ad 3. S. Thom., 1a 2ae, qu. 90, art. 1, corp. a Summa, lib. 3, tit. 34, de Poenit., § 4, vers. Quid de venialibus. 'Insti

Praeceptum stricte

obligat.

60. Hanc autem sententiam, quod, ubi praeceptum est vere et stricte dubium, dubium non non adest obligatio illud servandi, secuti sunt communiter auctores, tam antiqui, quam recentes. - S. Raymundus scripsit 3: Non sis nimis pronus judicare mortalia peccata, ubi tibi non constat per certam Scripturam. Lactantius scripsit 4: Stultissimi est hominis, praeceptis eorum velle parere, quae, utrum vera sint an falsa dubitatur. Textus habetur in cap. Cum in jure 31, de off. et pot. judic. deleg., ubi habetur: Nisi de mandato... certus extiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. Idem scripsit Joannes Nider 5, citans Bernardum de Claromonte: Ex quo enim opiniones sunt inter magnos doctores, et Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat quam voluerit. — Idem scripsit S. Antoninus: Secundum Cancellarium, non plus nocet homini errare in articulo fidei, qui non est declaratus adhuc ab Ecclesia, quod sit articulus de necessitate credendus, quam nocere posset actus moralis contra aliquid agibile perpetratus, quia actus non dicitur esse certus ex Scriptura aut determinatione Ecclesiae, quod sit illicitus... Sed constat,... quod in materia fidei, dum doctores sentiunt contraria, licitum est ante determinationem Ecclesiae, tenere unam partem vel alteram sine periculo peccati,... ergo a simili, licet unam opinionem in moralibus tenere, juxta limitata superius, ubi saltem magis sapientes non sentiunt contrarium 6. Juxta igitur S. Antoninum et Cancellarium (videlicet Gersonium), non tenemur sequi opinionem tutiorem, ubi tutior non apparet probabilior. Gabriel Biel scripsit 7: Nihil debet damnari tamquam mortale peccatum, de quo non habetur evidens ratio, vel manifesta auctoritas Scripturae. - Dominicus Soto scribit quod lex, cum ipsa sit regula actionum, opus est ut homo eam intueatur, nempe quod cognoscat eam ut certam:

[blocks in formation]

b) Recole ea quae superius ad num. 58, not. b, jam animadvertimus: haec scilicet esse

commentarium, non vero genuinum Gersonii

textum.

Qui regula utitur, eam intueri necesse habet1. Unde scripsit postea 2: Quando sunt opiniones probabiles inter graves doctores, utramque sequaris, in tuto habes conscientiam. Ita etiam card. Lambertinus (qui postea ad pontificatum evectus est, sub nomine Benedicti XIV) scripsit in suis Notificationibus : Non si debbono porre legami, quando non vi è una chiara legge che gl' imponga a).

Doctissimus Melchior Canus, scribens adversus Scotum, qui obstringebat peccatores ad eliciendam contritionem in quocumque die festo b), dicit: Jus humanum nullum est, aut evangelicum, quo hoc praeceptum asseratur: proferant, et tacebimus. Canus sic scribit: Quoniam ignoro unde ad hanc opinionem doctores illi venerint, libere possum, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione negare. Joseph Rocafull, praepositus Valentiae, scripsit: Casu quo, facta diligentia, non constat an lex sit imposita.., sed res dubia manet, non obligat..., sive sit lex vel praeceptum naturale 5. Pater Suarez ita scribit: Quamdiu est judicium probabile, quod nulla sit lex prohibens vel praecipiens actionem, talis lex non est sufficienter proposita vel promulgata homini; unde, cum obligatio legis sit ex se onerosa,... non urget, donec certius de illa constet. Idem scripsit Pater Joannes Ildephonsus, dominicanus: Quando dubium est de ipsa existentia et substantia legis,

1 De Just. et Jure, lib. 1, qu. 1, art. 4, concl. 1, declaratio. - Op. cit., lib. 6, qu. 1, art. 6, v. f. - Notific., tom. 4, notif. 13. (al. in latina edit.: Notif. 80, n. 19). Canus, Relect. de Poenit., part. 4, concl. 3. -Loc. cit., part. 4, v. f., vers. Ad ultimum. 5 Prax. theol. mor., part. 3, de Princip. extern. humanor. act., lib. 1, sect. 2, cap. 4, n. 65. 6 De Act. humanor. bonit. et malit., disp. 12,

ut an extet talis lex, an sit publicata, an in tali lege comprehendatur iste casus, tunc facta diligentia et manente dubio, non tenemur conformari legi'.- Idem tenet auctor recens, Pater Eusebius Amort, vir Germanus valde eruditus, et undique notus ob suam doctrinam et plura insignia opera vulgata. Hic in sua Theologia morali et scholastica, excusa Bononiae anno 1753, (quae, priusquam ederetur, emendata fuit, aut saltem revisa a Papa Benedicto XIV, prout ipse auctor suppliciter ab eo petierat) sic scribit: Quandocumque existentia legis non redditur credibilior non ipsa, moraliter certum est non dari legem... Patet ex natura Providentiae divinae, quae... tenetur suam legem reddere notabiliter credibiliorem, etc. Et alibi ait, quod, cum adsunt duae opiniones aeque probabiles, moraliter certum est non dari legem directam prohibentem; ... [quia] in hoc casu non datur sufficiens promulgatio legis; sed ea promulgatio est inseparabilis ac essentialis character legum.

Idem tenent Vasquez), card. de Lugo 10, Mastrius d), Holzmann 11, Roncaglia 12, Salmant. 18 et alii plures, quos omittimus brevitatis causa.

13

61. - Posito igitur principio a D. Thoma Conclusio. tradito, ac satis superque probato, nempe, quod nullus ligatur per praeceptum aliquod, nisi mediante scientia illius praecepti, quod idem est ac dicere, non posse legem incertam certam obligationem in

-8 De Act. 9 Loc. cit., Poenitent.,

sect. 6, n. 8. In 1am 2ae, disp. 209, n. 1132. human., disp. 2, qu. prolegom., § 4, qu. 10. disp. 2, qu. 5, vers. Dico 2°. 10 De Sacram. disp. 16, n. 109. De Conscient., n. 135. 19 Tract. 3, de Legib., qu. 2, cap. 5, quaer. 1. 13 Tract. 6, de Poenitent., capit. 8, num. 25 et tract. 11, de Legib., capit. 2, num. 110.

60. - a) Id est: «Ne vinculum fidelibus injiciatur, quod a nulla lege clare praescribitur ».

b) Canus contra Scotum utique scribit; sed Scotus, in 3, dist. 27, n. 18, vers. Quantum ad 2um (quem locum allegat Canus), potius dubitando quam asserendo hanc doctrinam exhibet, scribens: « Illud praeceptum affirmativum...: Diliges Dominum Deum tuum... obligat pro aliquando ad actum elicitum... Quando autem sit hoc, forte determinavit hoc illud praeceptum divinum: Sanctifica sabbatum, et maneat unusquisque apud se, id est recolligendo se et ascendendo ad Deum suum ».

c) Vasquez, in 1am 2ae, disp. 62, cap. 9, num. 45, etiamsi non expressis verbis, aperte tamen hanc doctrinam significat: « Commune axioma: Tutior est pars eligenda, intelligitur solum in dubiis, non in opinionibus; nempe, quando dubium tale est, ut judicium conscientiae cum assensu colligi non possit, sed etiam semper maneat dubia conscientia ›. Ita loquitur Vasquez.

d) Mastrius in sua Theol. mor., disp. 1, qu. 3, art. 2, n. 56, consentit quidem, sed tantum pro lege« quae continet notabilem incommoditatem »

Quod non prohibetur, licitum.

ducere; necessario eruitur, esse moraliter certum quod, ubi duae opiniones aequalis ponderis concurrunt, non est obligatio sequendi tutiorem. — Si quis autem de hujus sententiae certitudine rationem exposcat, breviter ei, ex omnibus hucusque probatis, respondebitur: quia lex dubia non obligat. Et si quaerere pergat, cur lex dubia non obliget, respondebimus hoc succincto argumento: lex non sufficienter promulgata non obligat; lex dubia non est sufficienter promulgata (quia, dum lex est dubia, promulgatur sufficienter dubium sive quaestio, sed non promulgatur lex): ergo lex dubia non obligat. Qui argumentum hoc inficiari vellet, probare deberet, vel quod lex etiam non promulgata obligat, vel quod lex dubia est vere promulgata, contra id quod expresse docet S. Thomas et alii communiter, ut vidimus; sed nunquam harum propositionum ullam probabit in aeternum.

Haec tandem sit conclusio hujus sententiae. Spectato pondere aequali utriusque opinionis, homo dubius maneret, neque operari posset; spectata autem vi legis, cum ipsa eo casu non sit sufficienter promulgata, non obligat nec ligat. Et ideo homo, utpote ab hujusmodi lege dubia non ligatus, redditur certus de sua libertate, et sic licite operari potest.

Constat autem ex ipso naturali dictamine, licere nobis agere omne id quod a lege non prohibetur, sicut scribit Heineccius 1, sic ajens: Omnia... libertati hominis permittit Deus, quae non praecepit vel prohibuit. Sic e. gr. cum sola arbore scientiae boni et mali hominibus interdixisset Deus, recte omnino inferebant protoplasti, licere sibi fructibus reliquis omnibus vesci 2. Cessante enim legis obligatione, viget libertas. Id porro validius confirmatur textibus juris civilis et canonici: Cuique facere libet, nisi si quid vi aut jure prohibetur 3. Nisi de mandato... certus extiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. — Quapropter S. Thomas docet, id tenendum tanquam commune et certum axioma in lege naturali, sic scribens: Illud dicitur licitum, quod nulla lege prohibetur 5. Objectioni Hinc inepte arguit quidam auctor, dicens: Ubi dubium est an adsit lex, conse

responde

tur.

[blocks in formation]

quenter dubium etiam est an adsit libertas. - Male (dico) arguit: nam ubi dubium est an adsit lex, certum est legem non obligare; docet enim S. Thomas (ut notavimus supra), quod nullus ligatur per praeceptum aliquod,nisi mediante scientia illius praecepti. Patet autem, scientiam importare cognitionem certam de lege. Et hujus ratio etiam patet: quia lex, donec est dubia, non est sufficienter promulgata; atqui lex non sufficienter promulgata, non habet virtutem obligandi sive ligandi, ut ait Doctor Angelicus, juxta supra dicta. Ubi autem non existit lex ligans sive prohibens, homo licite operatur, ut ait idem S. Thomas".

62. - Dixi sub initio quod, ubi opinio pro lege videtur certe probabilior, eam sequi tenemur; secus vero, si est ejusdem ponderis, quod habet opinio pro libertate.

[ocr errors]

ctio.

Auctor autem ephemeridum gallicarum Alia mihi objecit, quod haec propositio probat nimis. Si enim sequi non teneremur opinionem quae stat pro lege, cum opinio pro libertate est aequalis momenti, quia tunc lex est dubia; nec etiam teneremur sequi opinionem pro lege, cum opinio pro libertate esset minus probabilis, quoniam etiam opinio minus probabilis efficit quod lex sit dubia, et non sufficienter promulgata. Sed respondeo quod, cum opinio tutior est certe probabilior, eo casu (ut in principio hujus Systematis praemisi) quamvis lex omnino certa non sit; attamen, propter illam majorem probabilitatem, opinio pro lege videtur moraliter verior, et consequenter apparet moraliter ac sufficienter promulgata; et ideo nequit dici tunc omnino dubia dubio stricto; remanet tantum eo casu quoddam dubium latum, quod ab opinione tutiore discedere non permittit. Cum autem opinio quae stat pro libertate est aequalis momenti, tunc adest dubium strictum de existentia legis; ac propterea, sicut probavimus, non adest tunc obligatio amplectendi opinionem strictiorem, nec servandi legem, de qua omnino dubitatur, an ipsa existat vel non existat.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Responde

tur ad 1.

ctas a Patre Flaviano Ricci, in Theologia morali Patris Anacleti, ab ipso nuperrime reformata, ubi sic scribit: Omnes divinae et humanae leges sunt certae et sufficienter promulgatae; controversia ergo non cadit super existentiam legis aut super ejus promulgationem, sed super ejusdem extensionem; ideo in casu particulari debemus legem generalem ad illum applicare, et investigare, an casus ille comprehendatur vel ne a lege. Hinc falso nobis imponit, quod in concursu duarum opinionum quae sunt aequalis ponderis, judicamus legem certe ad eum casum non extendi. Ipse vero auctor duo supponit eo casu accidere: primum, quod tunc nostra libertas evenit dubia; secundum, tunc tribuendum esse locum regulae canonum quae dicit: In dubiis, tutior via eligenda est, juxta, ut addit, Scripturam illam (Eccli. III, 27.): Qui amat periculum, in illo peribit a).

Respondeo ad primum. — Quando dubitatur, an casus comprehendatur a lege vel non, nequaquam dicimus legem tunc certe non extendi. Sed dicimus, quod in casu duarum opinionum aequalis ponderis, quamvis lex generalis (v. gr. non furandi, non occidendi) sit certa quoad existentiam, et sit sufficienter promulgata; respectu tamen ad illum casum est dubia, tam quoad existentiam, quam quoad promulgationem; ac propterea tunc, quia dubitatur an lex ad casum illum extendatur, certum est non extendi quoad obligationem. Nam, ut late probavimus supra, eo casu, cum lex dubia sit, nequit ligare certam hominis libertatem, quae, donec a lege sit ligata, manet soluta. - Id quidem Id quidem agnovit D. Thomas, cum dixit legem esse instar ligaminis, quod, donec per contactum applicatur alicui, hic habet potestatem ad alia divertendi; sunt verba S. Doc

[blocks in formation]

toris 1. Hinc protulit sententiam illam: Nullus ligatur per praeceptum aliquod, nisi mediante scientia illius praecepti.

Hoc autem maxime alibi confirmatur a S. Thoma, ubi sic scripsit: Lex quaedam regula est et mensura actuum, secundum quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur; dicitur enim lex a ligando, quia obligat ad agendum3. — Mensura, ait card. Gotti, ut actu mensuret, debet applicari mensurabili; et ideo addit: Lex, ut actu obliget, debet promulgatione imponi subditis 1. Quomodo autem poterit quis suas actiones recte mensurare, nisi mensura illa sit certa et non ambigua? Nec valet dici, quod ubi lex est dubia, est etiam dubia libertas hominis: quia libertas manet semper certa, usquedum a lege pariter certa et manifesta non ligatur. Quantumvis igitur lex generalis sit certa, certe existat et certe sufficienter sit promulgata; donec tamen ipsa non est casui particulari applicata, libertas, utpote non adhuc ligata, in sua possessione re

manet.

ctam.

Respondeo ad secundum, nempe ad regulam canonum a Patre Flaviano adduEt quaero ab eo: Certumne est, quod praefata regula comprehendat omnia dubia speculativa, et non tantum practica aut dubia de facto? Id equidem certum non est: nam communior sententia tradit, regulam illam dumtaxat locum habere in dubiis practicis et de facto. Ecce quod scribit S. Antoninus: Quod autem volentes probare cotractum esse illicitum, inducunt illud: In dubiis tutior via est eligenda. Respondetur, hoc esse verum de honestate et meriti majoritate, non de salutis necessitate quoad omnia dubia; alioquin oporteret omnes religionem intraret 5. Idem scribit Christianus Lupus 6, illud arguens") ex doctrina S. Augustini; tit. 1, cap. 11, § 31. Tom. 11, dissert. de Opin. proba bili, cap. 11.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quando pec

eamdem sententiam sequuntur Navarrus, Dominicus Soto, Abbas, Nider, Tabiena: Suarez, Angles, S. Bonaventura, Gersonius, Ysambertus, Joannes Ildephonsus, Salas, Cornejo, Joannes a S. Thoma et alii; quorum loca observari possunt apud aliam quamdam meam Dissertationem, quam olim diffusius de hac materia edidi. Ibi evidenter probavi, quod hujusmodi canonum regula tantum casus practicos et de facto spectabat ). - Saltem igitur praedicta regula, sive lex canonum, est vere dubia extra casus practicos et de facto; ac ideo non sufficienter promulgata, et propterea vim non habet obligandi.

Sed demus gratis hanc legem procedere pro omnibus dubiis; rursum peto: Quid dicit lex haec sive regula? In dubiis tutior via est eligenda. Ergo, cum homo est in dubio, nequit agere. Sed quid, Sed quid, si formet sibi dictamen moraliter certum de honestate suae actionis? Tunc non est in dubio; sed est extra dubium et extra casum regulae, ob principium illud jam plus quam plene probatum, quod lex dubia. non obligat, quia tunc deficit ei promul gatio, quae est de essentia legis.

Textus autem quem addit: Qui amat culo se ex- periculum, in illo peribit, nescio quomodo possit suae opinioni favere.

ponit.

[blocks in formation]

Non ignoro

hujusmodi Scripturam afferri ab omnibus ejusdem rigidae sententiae propugnatoribus; sed non valeo intelligere, quidnam ex ea eruere possint isti magistri (ut se jactant) sanae et purioris doctrinae. Attendatur Scripturae contextus; dicitur ibi: Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum, in illo peribit. En quod casus Scripturae, in quo homo graviter peccat, est, cum ipse in verum se immittit periculum suae salutis, protrahendo usque ad mortem suam conversionem; sicut pariter verum periculum incurrit et graviter peccat, qui occasionem proximam peccandi voluntarie renuit removere. Omnino differt ergo casus a nostro, in quo, posito quod lex dubia non obligat, nullum est periculum transgrediendi legem: quia, cum eo casu non sit ea sufficienter promulgata, nullam habet virtutem obligandi.

Ex hac autem doctrina S. Thomae, nempe, quod lex non habet virtutem obligandi, nisi sit promulgata et innotescat, duo corollaria descendunt, quibus praefata nostra Dissertatio magis solidatur: primum, quod lex dubia non obligat; secundum huic annexum, quod lex incerta nequit certam obligationem inducere. Hinc subdimus

COROLLARIUM PRIMUM.

LEX DUBIA NON OBLIGAT.

64. Ex principio autem tam firmiter et multipliciter a D. Thoma probato, nempe, quod lex non promulgata non habet virtutem obligandi, certa descendit praefata prima conclusio, quod lex dubia non obligat. Hujusmodi conclusio proba tur ex eo, quod certum et exploratum communiter est inter omnes doctores, quod certitudo moralis alicujus senten

.

[ocr errors]

Navar., in can. Si quis autem, de poen., dist. 7, n. 34, 41 et seq. et Man., cap. 27, n. 284. Sotus, de Just. et Jure, lib. 7, qu. 3, art. 2, vers. Crediderim. Abbas Panorm., in cap. Significasti, de homic. volunt., n. 4 et cap. Ad audientiam, eod. tit., n. 2. Nider, Consolator., part. 3, cap. 16. Tabiena, v. Scrupulus, n. 2.- Suar., de Censur., disp. 40, sect. 6, n. 8. - Angles, Flor., part. 1, tr. de Jejunio, qu. 9, art. 1, dub. 2, prop. 3. - S. Bonav., in 3 sent., dist. 39,

[ocr errors]

tiae, si non probatur ex aliquo certo principio directo, probetur tamen ex alio principio reflexo pariter certo, ut probatur primo ex can. 4 Quid culpatur, caus. 23, q. 1, ubi S. Augustinus scribit: Vir justus, si forte sub rege, homine etiam sacrilego, militet, recte potest illo jubente bellare, si vice (alias civicae) pacis ordinem servans, quod sibi jubetur, vel non esse con

art. 3, qu. 1. Gersonius, Reg. mor. general.; Reg. de Euchar.; Opusc. de Contractib., part. 2, prop. 13 et de Praeparat. ad missam et Pollut. noct., consider. 3. - Ysambert, in 1am 2ae, qu. 19, disp. 9, art. 3, n. 6. - Joannes Ildephonsus, in 1am 2ae, disp. 209, n. 1117 et 1119. Salas, in 1am 2ae, tr. 8, sect. 4, n. 42 et sect. 6, n. 70. Cornejo, tr. 8, disp. 3, dub. 5. Joannes a S. Thoma, in 1am 2ae, disp. 12. art. 4, n. 12 et seq. 1 Eccli., III, 27.

[ocr errors]

aeque probabilis. sive demum dubium juris sit, sive facti.

c) Dissertatio anni 1765: Dell'uso moderato dell'opinione probabile, cap. 5, n. 7 et seqq.

« ÖncekiDevam »