Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

At respondetur, quod S. Doctor loquitur hic de bono absolute et simpliciter sumpto, non autem de bono respective et per accidens, prout a conscientia, quae est regula proxima agendi, invincibiliter apprehensum est, juxta id quod idem Angelicus docet (ut supra retulimus) dicens: Actus humanus judicatur virtuosus vel vitiosus, secundum bonum apprehensum, in quod per se voluntas fertur, et non secundum materiale objectum actus 2. — Juxta quod Pater Concina 3, quamvis in argumento dicat, opera ex conscientia erronea, etsi invincibili, nulla praedita esse bonitate aut merito, postmodum tamen nobiscum sentit, dicens: Potest enim quis, dum exercet opus materialiter malum, habere plures actus bonos, intentionem nempe bonam Deo placendi... Hos bonos et meritorios dicimus, quamvis actus qui per se tunc exercetur, sit materialiter malus, non imputabilis ad culpam...; quia opus materialiter malum, cum non sit voluntarium, refundere in istos actus malitiam non valet. Id fortius confirmatur a S. Bernardo, qui docet subditum Praelato obedientem ex recta intentione, meritorie agere, quamvis materialiter erret contra legem. Et sic scribit: Et quidem laude dignam dixerim vel solam intentionem piam; nec plane condigna remuneratione fraudabitur in opere quoque non bono ipsa bona voluntas 5.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

9. Quaeritur 2o. An dari possit conscientia invincibiliter erronea in eo qui cupit aliquod patrare malum, puta fornicationem, judicans per errorem, solum desiderium fornicandi non esse mortale, si fornicatio facto non sequitur?

Affirmant id ut probabilius Sanchez a) et Granado a), dicentes, hunc peccare tantum materialiter; quia, licet ipse velit malum illud objectum, tamen invincibiliter credit desiderium suum injuriam Deo non irrogare. Hanc tamen opinionem nunquam probabilem censere potui. Nunquam enim intelligere valui, quomodo qui vult deliberate actionem exercere, qua scit Deum offendi, possit inculpabiliter credere Deum non offendere, dum efficaciter cupit illam exequi, qua certe agnoscit averti a Deo.

Sed dices: Quomodo iste peccabit formaliter illo suo desiderio, si malitiam ejus ignorat? - Respondetur: Quamvis detur, quod ignoret malitiam illius actus interni, certo tamen agnoscit malitiam actus externi; si ergo vult illum exequi, jam cognitum ut malum, quomodo a peccato excusabitur? Omnes quidem ex ipso lumine naturae dignoscunt, se teneri ad obediendum suo Creatori; quando igitur quis deliberate vult agere id quod scit a Deo sibi vetitum, necessario simul agnoscit, quod male

[blocks in formation]

spondet docens: 1° non dari talem errorem, meramque fictionem esse hypothesim quam Sanchez, Decal., lib. 1, cap. 16, n. 16, et Granado, in 1am 2ae, controv. 6, tr. 5, disp. 3, sect. 2, admittunt (Croix enim citat Jacobum de Granado, non Cardenas); proindeque 2o in eo casu formale peccatum admitti, contra id quod docent Sanch., loc. cit., n. 17 et Granado, loc. cit.

Qui putat solum

actum peccatum et siderium

externum esse

admittit de

peccat formaliter.

Conscientia perplexa.

agendum.

agit: et quamvis reflexe tunc non peccet, putando solum actum externum esse peccatum; exercite tamen et in facto-esse jam peccat, volens negare Deo, tempore quo cogitat peccatum consummare, debitam obedientiam.

Instabis: Plures rustici ideo non confitentur de his pravis desideriis, quia credunt tum tantum peccare, cum peccatum externe consummant. Respondeo: Isti potius falso decipiuntur in credendo quod non tenentur confiteri peccata quae non consummant; sed prudens confessarius judicare debet, quod, cum consenserunt in peccatum consummandum, vere et formaliter peccaverunt, voluntate prava se a Deo avertentes. Ex his omnibus, opinionem contrariam cum aliis doctis recentioribus parum probabilem censeo.

10. Pergamus ad alias conscientiae species discutiendas.

Conscientia perplexa est ea, qua quis in medio duorum praeceptorum constitutus peccare credit, quamcumque partem eligat. Exempli gratia, si quis perjurio posset in judicio servare vitam rei; et ex una parte angeretur a praecepto religionis non pejerandi, et ex alia (errore ductus) a praecepto caritatis erga proximum, nec resolvere se valeret; quaeritur, Quid in ea quid agere deberet in hoc casu?- Respondetur: Si potest actionem suspendere, tenetur illam differre, donec consulat sapientes; si vero suspendere nequeat, tenetur eligere minus malum, vitando potius transgressionem juris naturalis, quam humani, aut positivi divini. Si autem non possit discernere quidnam sit minus malum, quamlibet partem eligat, non peccat; quia in hujusmodi casu deest libertas necessaria ad peccatum formale.

[blocks in formation]

sus sapientum consiliis parere renuit, varios consulit, sed nullius judicio acquiescit; imo quanto magis plures audit, eo plus perplexus evadit. - 2°. Frequens judicii mutatio ex levibus motivis; unde oritur inconstantia in agendo, mentisque perturbatio, praesertim in operationibus externis; puta, in celebratione missae, in horarum recitatione, aut sacramentorum administratione vel perceptione. - 3°. Habere reflexiones impertinentes plurium circumstantiarum, quae in actione adfuerint vel adesse potuerunt. 4°. In omnibus formidare de peccato, et mente haerere contra sapientum, ac etiam proprium judicium; et ideo nunquam contentum esse una confessarii assertione, sed saepius eodem actu eumdem exquirere, an in agendo juxta consilium datum conscientia esse possit immunis a culpa.

12. - REMEDIA autem pro hujusmodi Remedia. scrupulosis adhibenda sunt haec.

Postquam confessarius ex signis supra allatis jam perceperit, poenitentem esse scrupulosum, praescribat ei: 1°. Ut valde humilitatis virtutem colat; saepe enim scrupuli ex superbiae vitio ortum habent. - 2°. Ut caveat a lectione librorum scrupulos excitantium, et scrupulosorum conversationem evitet. 3o. Ne diu moretur in examine conscientiae, praesertim circa ea in quibus magis vexatur. -4°. Ut fugiat otium, ex quo saepe mens inanibus apprehensionibus impletur. -5°. Ut instanter Deo se commendet, ad opem obtinendam parendi praeceptis sui directoris; hoc enim super omnia praecipuum, imo unicum potest dici remedium hujusmodi infirmorum esse, omnino acquiescere judicio sui superioris sive confessarii, ut omnes docent Patres, theologi et spirituales magistri.

Hinc valde proderit ad sedandas conscientias scrupulis agitatas, ut confessarius eis ante oculos exponat has egregias sapientum auctoritates, quas hic subdo. Natalis Alexander 1 dicit: Quod autem scrupuli sperni debeant, accedente pru- dum. dentis, pii doctique directoris judicio, et contra illos sit agendum, constat ex cap. Inquisitioni, Extra, de sent. exc., cujus

Directori acquiescen

haec sunt verba: Si quis habet conscientiam ex credulitate levi..., ad sui pastoris consilium licite potest agere. Id confirmat S. Antoninus ex Joanne Gersonio, qui1 sic scribit: Qui vero renuunt credere superiorum et prudentum consilio ad tales scrupulos deponendum, et agendum contra eos, errant multipliciter..... Decipiuntur in hoc multi ex simplicibus, distinguere nescientes inter ea quae portio animae superior agit per consensum et ea quae portio animae inferior patitur absque superioris assensu. Hinc affert illud B. Bernardi, qui dixit discipulo cuidam scrupuloso: Vade, et in fide mea celebres. At, dicet aliquis, utinam esset mihi S. Bernardus! nunc vero, dum superioris mei mediocrem sapientiam inspicio, non audeo illi conscientiam meam committere. Respondet S. Antoninus, ex eodem Gersonio: Quisquis ita dicis et sapis, erras et desipis: non enim commisisti te et salutem tuam in manus hominis, quia prudens est et plurimum litteratus, aut devotus, sed quia tibi est.... praepositus.... Quamobrem obedias sibi, non ut homini, sed ut Deo... Caveas ad extremum, ne dum quaeris securitatem..., in gravem ruas dijudicationis et praesumptionis foveam. Hinc S. Philippus Nerius suis poenitentibus 2 sic ajebat: Qui proficere in via Dei cupiunt, submittant se confessario docto, cui obediant ut Deo. Qui ita operatur, fit securus a reddenda ratione cunctarum actionum suarum. Dicebat item, fidem praestandam esse confessario, quia Dominus eum errare non permittet. Nihil esse securius, quam in operando voluntati directoris obtemperare; nihilque periculosius, quam sui ipsius judicio se dirigere.

Pariter S. Franc. Salesius 3, loquens de directione patris spiritualis, scribit ex B. Joanne Avila: Nullo meliori modo de Dei voluntate aperte nos certos fieri, quam per humilem obedientiam ipsius [directoris] praeceptis. Hoc etiam confirmat Glossa, ubi dicitur: Si vero dubium

5

sit praeceptum, propter bonum obedientiae excusatur a peccato, licet in veritate sit malum. Idem dicitur in c. Quid culpatur, caus. 23, qu. 1. S. Bernardus ait: Quidquid vice Dei praecipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo, haud secus omnino accipiendum est, quam si praecipiat Deus. - S. Ignatius Lojola ": Obediendum in omnibus rebus ubi peccatum non cerneretur; id est (ut in Declarat.), in quibus nullum manifestum est peccatum. — B. Humbertus 7: Nisi... aperte sit malum quod a superiore praecipitur, sic accipiendum est ac si a Deo praeciperetur. - B. Dionysius Carthusianus : In dubiis... an sit contra praeceptum Dei, standum est praecepto praelati; quia, etsi sit contra Deum, attamen propter obedientiae bonum non peccat subditus. Idem docet S. Bonaventura 9.

Quantum prae

dientia.

13. Quapropter confessarius enixe curet poenitentibus scrupulis vexatis sua- stet obedere, quod omnino tutus incedit qui sui directoris consiliis acquiescit, et obtemperat in omnibus, in quibus evidens peccatum non apparet; tunc enim non homini obedit, sed ipsi Deo dicenti (Luc. x, 16): Qui vos audit me audit: et qui vos spernit me spernit. Contra vero inculcet, magno suae salutis discrimini se committere, qui praeceptis sui confessarii renuit obedientiam praestare; tunc enim periculo se exponit amittendi, non tantum cordis pacem, devotionem et in virtute progressum, verum etiam mentem (quot enim scrupulosi obedientiae non acquiescentes in amentiam ceciderunt!), item corporis valetudinem; imo, quod deterius est, etiam animae jacturam faciendi. Nam eo possent scrupuli devenire, ut ad tantam eum redigerent desperationem, qua vel sibimet mortem inferret, ut pluribus contigit, vel ut sic de sua salute desperans, habenas ad omnia vitia amplectenda laxaret.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Avila, Audi filia, cap. 55, v. f. tempor. ordination., v. Obedientiam. Dispensat., cap. 9, n. 21. - Institut., part. 3, cap. 1, n. 23; part. 6, cap. 1, Declarat. B. Specul. religiosor., lib. 5, part. 1, cap. 1, p. m. 8 In 2 sent., dist. 39, qu. 3, i. f. —

S. Anton., Sum., part. 1, tit. 3, cap. 10, § 10, v. Est igitur. Cfr. primam vitam S. Bernardi, lib. 7, cap. 6, apud Migne, Patrol. lat., tom. 185. - 1 Tr. de Praepar. ad missam et pollut. noct., consid. 3. S. Anton., loc. cit. - Gerson., loc. cit. - Bacci, Vita di S. Filippo, lib. 1, cap. 20, n. 19. Introd. ad vitam devot., part. 1, cap. 4. 9 B. Joannes

[ocr errors]

-

--

7

Specul. discipl., part. 1, cap. 4.

-

bendae.

Scrupulosi varie ve

[ocr errors]

pulosi fere nunquam se resolvere valent ad operandum; quia semper dubitant, an regula illa praescripta possit valere pro casu occurrenti, qui saepe videbitur eis differens a casu praeterito cum confessario collato. Hinc recte ait Concina 1: Acceptis semel regulis directionis, non debent [poenitentes] importune directorem adire, et molestissimis interrogationibus vexare...; sed regularum, quas acceperunt, beneficio abigere scrupulos et spectra debent.

15. TRIPLICITER autem scrupulosi ut xantur. plurimum a scrupulis vexantur. - Alii anguntur a pravis cogitationibus, quibus assentiri saepe timent. Alii, propter confessiones praeteritas, quibus satis nunquam fecisse dubitant. Alii, propter timorem peccandi in qualibet operatione, quam acturi sunt.

[blocks in formation]

Hinc I. Poenitenti, qui pavet cuilibet malae cogitationi (puta contra fidem, castitatem, aut caritatem) assensum praebere, imponat confessarius, ut hujusmodi scrupulos omnino despiciat, affirmans, non pravas cogitationes, sed tantum pravos consensus esse peccata. Et in hac materia non omittat semper uti regula illa a Doctoribus sapienter tradita, nempe eos qui sunt timoratae conscientiae, nisi moraliter certo sciant se in grave peccatum consensisse, immunes a peccato esse judicandos; nam, ut ait Pater Alvarez, impossibile est peccatum in animam ab illo abhorrentem ingredi, quin ab ea clare agnoscatura). Qua de re saepe expediet scrupulosis expresse imponere, ut a con

1 Compend. theol., lib. 2, diss. 1, cap. 6, n. 7, i. f.

fessione hujusmodi cogitationum se abstineant, nisi tam certo sciant, se in illas consensisse, ut id jurare possint.

Anxietas circa confes

16. - II°. Poenitenti, qui semper anxius est de praeteritis confessionibus, quia for- siones. midat defecisse in integritate vel in dolore, si ipse generalem confessionem jam alias expleverit, aut per aliquod notabile tempus confessiones suas diligenter peregerit, huic imponat, ne amplius cogitet de culpis praeteritis, nec de iis verbum faciat in confessione, nisi jurare possit certo peccata illa mortalia perpetrasse, et insuper nunquam de illis confessum esse. Imo docent Azor a), Bonacina a), Becanus a), Coninck "), Laymanna) et alii, quod aliquando potest quis taliter scrupulis angi, quod, licet ei videatur certo aliqua non dixisse, adhuc ad ea confitenda non teneatur. Confirmat id Wigandt, apposite scribens: Nec audiatur poenitens, si de peccatis jam confessis iterum iterumque consulere tentet....; nam dato, quod aliqua peccata non fuisset confessus, attamen ob grave suum damnum, et ob periculum perpetuo haerendi in tanta anxietate, excusatur ab omnimoda integritate confessionis. In hoc autem vehementer instet confessarius, ut ei poenitens obediat: quod si obedire recuset, eum objurget, communione privet, et quantum potest, duritiem ejus retundat. Cum scrupulosis obedientibus blande agendum est; cum iis autem qui in obedientia delinquunt, maximus exercendus est rigor et austeritas: hac enim obedientiae anchora destituti, nunquam ipsi sanari possunt.

2 Tr. 2, exam. 2, n. 4, v. f.

[ocr errors]

15. a) Haec sunt verba Patris Jacobi Alvarez (Opera, tom. 2, lib. 1, part. 3, cap. 12, § 5, v. Multorum ac diversorum): « An consentias, inquit, facillime potes advertere. Est enim consensus in peccatum mortale tanta iniquitas, tam manifesta rebellio, tam aperta honestatis et virtutis contemptio, ut celari aut ignorari non possit ».

16. - a) Bonacina, disp. 2 de Peccat., qu. 4, punct. 8, n. 3, v. Addo aliquem; Becanus, de Act. hum., cap. 4, qu. 10, n. 3; Coninck, de Sacram., disp. 7, n. 68, vers. Excipiendi, licet hanc doctrinam verbo tenus non habent; at certe eamdem insinuant, dum negant peccata iterum esse a scrupuloso confitenda, nisi

certo seu evidenter ei constet; vel ipse (ut ait Bonac.) jurare possit se illa in praeteritis confessionibus omisisse. Azor vero, part. 1, lib. 2, cap. 20, quaer. 7, solum dicit: « Eum admoneat [confessarius] uti nullum esse lethale peccatum existimet, nisi esse certo cognoverit... Non permittat eum ullo modo de scrupulis et dubiis confiteri: imperet autem ei, ut tantum ea, quae manifeste peccata esse cognoverit, confiteatur.- Laymann denique, lib. 1, tr. 1, cap. 6, n. 2, VI, ita scribit: « Confessiones non repetat; sed postquam semel vel confessarii judicio, vel suo saltem probabili, integre confessus fuisse visus est, acquie

scat».

Formido ati in

17. - III. Illis denique scrupulosis, qui in actio omni actione peccare formidant, imponat, ut libere agant, scrupulosque despiciant, et contra illos operentur, ubi evidens peccatum non apparet; quia ordinarie ipsi ob rationem perturbatam ex nimio timore, timent adesse peccatum ubi non est. Ideo oportet eis praecepto injungere, ut scrupulos vincant, ne amentes, aut omnino inutiles ad operandum evadant; et postea de talibus actionibus abstineant in confessione se accusare; licet enim aliquando errent sic agendo, tamen non peccant ratione obedientiae, quam confessario praestare debent. — Imo sapienter docent Sanchez cum S. Antonino, Gersonio, Valentia, Corduba, etc. a); item Salmant. cum Cajetano, Navarro, Castropalao, Bonacina, Filliuccio, etc.) dicunt, scrupulosum teneri aliquando obligatione gravi adversus scrupulos operari; cum ex scrupulorum anxie

[blocks in formation]
[ocr errors]

Scrupulosus operans cum timore

peccat.

tate possit grave damnum timere in profectu spirituali, aut in valetudine corporis vel mentis. 18. Nec refert, quod ipse cum conscientia scrupulosa, seu cum actuali timore peccandi operetur; nam ex communi et actuali non vera sententia, quam docent Concina 1, Roncaglia a), Anacletus 2, S. Antoninus "), Salmant. cum Navarro, Cajetano c), Bonacina et aliis plurimis, scrupulosus ita agens minime peccat. Ratio, quia conscientia scrupulosa, seu dictamen mentis ex scrupulis ortum, non potest auferre assensum de actionis honestate prius efformatum ex confessarii judicio, vel alio modo; nam, ut ait Pater Concina: Dubium suspendit assensum, secus vero scrupulus, utpote a dubio distinctus. Scrupuli ergo sunt quaedam veluti nubeculae, quae obscurare aliquantulum possunt judicium intellectus, nullo tamen modo illud praefocare va

[blocks in formation]

17.-a) Sanchez, Decal., lib. 1, cap. 10, duo dicit: primo quidem, n. 81, « optimum atque saluberrimum consilium [esse] scrupulis vincendis, operari frequenter contra eos, temnendo illos». Et auctores, quos ipse ibidem allegat, scil. S. Antoninus part. 1, tit. 3, cap. 10, § 10, v.Sexta regula; Gersonius, de Praep. ad Missam et pollut. noct., consid. 3; Valentia, in 1am 2ae, disp. 2, qu. 14, punct. 4, v. f.; Corduba, Quaestionar., lib. 3, qu. 5, prop. 4., remedium istud scrupulis medendis valde accommodatum assignant. Deinde Sanchez, n. 83, docet < posse interdum esse praeceptum agendi contra scrupulos; nimirum quando quis grave ex scrupulis et anxietatibus detrimentum pateretur. Et idipsum docent Valentia, l. c.; et Corduba, qui l. c. scribit « aliquando necessarium > esse contra scrupulos agere.

b) Salmant., tr. 20, de Princ. moralitat., cap.7, n. 10, duo asserunt: licitum nempe esse, et quandoque necessarium, contra scrupulos operari; auctores vero quos ipsi allegant, alii unam, alii alteram tantum partem tenent; ut Cajetanus, Sum., v. Scrupulosorum medicina, scribens humanam scrupulosorum medicinam esse consulere et acquiescere ». Navarrus,

in c. Si quis autem, n. 65, de Poenit. dist. 7, adducit in cujusdam suae doctrinae corollarium id quod plures dicunt, nempe : « utile quidem et sanctum esse scrupulosis frequenter et fortiter contra suos scrupulos agere, tutiorem partem omittendo». Et in Manual., praelud. 9, n. 9, docet scrupulum non satis esse ad peccatum, licet [quis] angatur scrupulo generali vel

particulari, » quod in illa actione de qua angitur, sit peccatum.- Palaus, tr. 1, disp. 4, punct. 1, n. 2, docet esse licitum, laudabile et quandoque obligatorium. - Bonacina, disp. 2, de Peccatis, qu. 4, punct. 8, n. 5, negat esse peccatum facere aliquid deposito scrupulo, aut etiam ipso permanente. » Demum Filliuccius, tr. 21, n. 182, ita loquitur: «Potest operari contra illos tuta conscientia, supposito quod habeat probabilem rationem in contrarium ». Sed et Salmant., n. 12, expressis verbis docent

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

18. a) Roncaglia tenet quidem, tr. 1, qu. 1, cap. 4, qu. 2, licere « contra conscientiam scrupulosam » operari (quo etiam modo loquuntur Concina et Anacletus); sed addit oportere, ut scrupulosus, adhaerens parti oppositae, cognoscat illius honestatem, vel propter rationem vel propter auctoritatem.

b) S. Antoninus, part. 1, tit. 3, cap. 10, § 10, non aliud habet nisi haec verba: Sexta regula est animosa pugnatio, seu repulsio scrupulorum seu pusillanimitatis ».

c) Cajetanus a Salmant. falso allegatur: non enim aliud habet, quod ad praesens attineat, nisi quae num. praeced, nota b, adduximus.

« ÖncekiDevam »