Sayfadaki görseller
PDF
ePub

confectio, diligenter asserves... Est enim res singularis, quae non in aliis libris reperitur 1».

I

Quid igitur novi praeseferat haec dissertatio? Ut rite respondeatur, paulisper retro nobis redeundum est. S. Alphonsus jam ex quo primum de re morali scripsit, ac deinde toto vitae suae tempore, tutioristas praecipue et probabilioristas impugnavit; sed in prioribus suae Theologiae moralis editionibus ex parte tantum et imperfecte suum tradit systema, quod paulatim ac sensim evolvit et explicat. In secunda editione pronuntiat licitum esse usum opinionis saltem probabilioris; in tertia vero et quarta, licitum pariter esse affirmat usum opinionis absolute probabilis pro libertate. Excludo quintam editionem, quippe quae eamdem sententiam proponit, contra auctoris voluntatem. In sexta demum affirmat licitum esse sequi opinionem minus tutam, si sit aeque probabilis ac opposita pro lege; illicitum vero esse ulterius progredi: non licere igitur sequi opinionem minus probabilem, cum opinio quae stat pro lege est notabiliter aut certe probabilior. His circumscripta ex utraque parte limitibus, S. Alphonsi sententia praecipue quidem impugnat probabiliorismum, at simul vitat scopulos et pericula probabilismi communis; quam sententiam si postea S. Doctor magis explicaturus est, substantialiter tamen non amplius mutabit.

S. Alphon suum pau

sus systema

latim evol

vit.

Inscriptio sextae edi

Sexta haec editio inscribitur: Theologia moralis Illustrissimi ac Reverendissimi D. Alphonsi de Ligorio, episcopi S. Agathae Gothorum et Rectoris tionis. majoris Congregationis SS. Redemptoris, adjuncta in calce perutili Instructione ad praxim confessariorum, una cum Illustrissimi ac Reverendissimi Joannis Dominici Mansi, archiepiscopi Lucensis, Epitome doctrinae moralis et canonicae ex operibus Benedicti XIV, nunc primum ab eodem auctore plurimis additamentis illustrata et pluribus in locis correcta. Accedit etiam praestantissimi theologi Dissertatio prolegomena, de casuisticae theologiae originibus, locis atque praestantia. Editio sexta novissima, in qua, praeter ea omnia quae in caeteris addita fuere, nunc primum auctor ipse plura reformavit, aliquibus sententiis clarius explicatis, aliis de novo additis, aliis re melius perpensa immutatis; pluresque tractatus nunquam antea editos et novas animadversiones magni ponderis adjecit. Romae 1767. Sumptibus Remondinianis. Superiorum permissu ac privilegio. Tomus primus complectitur paginas LXXVI-276, praeter titulum et epistolam nuncupatoriam; tomus secundus, pag. xvI-276; tomus tertius, pag. 200-XXXV.

In tomo primo post praefationem texitur Elenchus quaestionum reformatarum, sicut in quarta et quinta editione, cui adduntur aliae viginti tres, sub titulo: Adduntur aliae recentes retractationes opinionum quae in praecedenti editione recensebantur.

1 Lettere di S. Alfonso. Corrispondenza speciale. Epist. 164.

Septima

editio.

In duobus S. Alphon

suum syste

ma.

Sextam hanc editionem subsecuta est anno 1772 editio septima, in qua, ad suae doctrinae complementum, S. Alphonsus addidit sub finem dissertationis de usu moderato opinionis probabilis, Alterum Monitum, quod eo potissimum collineat, ut, quas Patutius in suo opere Osservazioni teologiche objectiones iteraverat, accuratius refelleret. Ac praeter hoc Monitum, aliud adjiciendum curavit in calce operis, nempe in fine tomi tertii, quod inscribitur: Auctoris Monitum, pertinens ad quaestionem, an usus probabilium opinionum sit velne licitus aliquando. Quod quanti fecerit S. Doctor, liquet ex ejus ad Remondinium litteris: « Pluris ego hoc folium facio, inquit, quam quodlibet aliud, quod in libro desideraretur; tum quia in illo exarando multum laboris insumpsi, tum quia totum meum in re morali systema complectitur 1 ». Et in principio ipsius Moniti, S. Doctor haec scribit : « Cum antea sententiam meam de hac re alio modo protulerim, in dissertatione quam posui in tractatu de Conscientia..., operae pretium duxi hic luculenter sensum exponere, quo ipsam sequor ».

I

Porro S. Alphonsus in duobus capitibus melius explicat suum systema; sus explicat et primo quidem, loquendo de opinione minus tuta in concursu probabilioris, hic et deinceps omittit verbum notabiliter, et loquitur tantum de certo probabiliori. Quamvis enim practice, ut ipse S. Alphonsus advertit in Monito, § Insuper aliud hic, et magis diserte in epistolis ad P. Andream Villani 2 et P. Petrum Paulum Blasucci 3, vix aut ne vix quidem opinio possit esse certo probabilior, nisi sit simul notabiliter probabilior, ita ut duo illae notiones idem significare videantur: at profecto vox notabiliter est verbum incertum, quod ambiguitatem in mente gignere natum est, dum contra vox certo, cum non suscipiat majorem vel minorem ambitum, huic vitio viam prorsus intercludit.

Altera vero, eaque praecipua res, quam in hoc Monito S. Alphonsus explicat, est declaratio sensus quo liceat sequi opinionem minus tutam, cum ista aeque probabilis est ac tutior pro lege. Antehac enim S. Doctor absolute pronuntiaverat: « Quod cum opinio minus tuta est aeque vel fere aeque probabilis, potest quis eam licite sequi ». At profecto modus iste loquendi probabilioristis ansam facilem praebebat, ut S. Doctorem calumniarentur, eumque probabilismi et laxismi insimularent; rem igitur magis distincte proponit, et ait: quod si opinio quae stat pro libertate sit aeque probabilis ac altera quae stat pro lege, nec etiam ipsam quis sequi potest, eo quod sit probabilis; nam ad licite operandum sola non sufficit probabilitas, sed requiritur moralis certitudo de honestate actionis » ; nihilominus, « opinio illa quae stat pro libertate, cum aequali potiatur probabilitate ac opposita quae stat pro lege, grave quidem

Epist. 308, Decembr. 1776. Cfr. etiam epist. 264 et 265, 7 Septembr. et 19 Octobr. 1772. 2 Epist. 188, de die 25 Maji 1767.

3 Epist. 217, Novembr. 1768; et epist. 219, de die 8 Aug. 1769.

immittit dubium, an existat lex quae actionem prohibeat. Ideoque eo casu

lex redditur incerta; lex autem incerta nequit certam obligationem inducere ».

Seu brevius, uti idem S. Doctor ibidem loquitur, § Posito igitur principio,

<< Spectata probabilitate aequali utriusque opinionis, homo dubius maneret

neque operari posset; spectata autem vi legis, cum ipsa eo casu non sit

sufficienter promulgata, non obligat nec ligat. Et ideo homo, utpote ab

hujusmodi lege dubia non ligatus, redditur certus de sua libertate, et sic

licite operari potest ». Et addit S. Alphonsus: «Hujus autem conclusionis

concinnatio fuit mihi motivum ad praesens Monitum hic apponendum; nam

in praefata mea dissertatione, licet eamdem conclusionem tenuerim, tamen

per viam longiorem eam probavi; hoc autem Monito, per viam breviorem

et planiorem eadem conclusio probata apparet ». Legi potest etiam de hoc

argumento epistola S. Doctoris ad P. Petrum Paulum Blasucci, die 5 Au-

gusti 1772 data '.

In ista septima editione aliquot reperiuntur quaestiones subtilius dispu-

tatae vel etiam reformatae, quae in nulla alia editione, ne in posterioribus

quidem, reperiuntur, uti v. g. quaestio de tyrannicidio, lib. III, n. 381, et

aliae quaedam; octava enim editio (si Systema morale exceperis) in his omnino

similis est sextae editioni; quod qua ratione acciderit generatim me latet;
sed de hac re iterum redibit sermo infra, ubi de octava editione disseram.
Praeterea ab eadem septima editione expuncta est pars apologetica
Prolegomenorum Franc. Antonii Zacharia, et servata est dumtaxat pars
historica et didactica.

Titulus se

ptimae edi-

Titulus septimae editionis iisdem verbis incipit quibus titulus praecedentis,
sed sic prosequitur: Editio septima absolutissima, nunc demum ab ipso auctore tionis.
novissimis curis recognita, in pluribus reformata, multisque non solum novis
animadversionibus, sed etiam integris tractatibus nunquam antea editis locu-
pletata. Bassani 17722; sed prostant Venetiis apud Remondini. Superiorum
permissu ac privilegio. Tomi tres in folio, quorum primus continet
pag. LXXVI-280, omisso titulo et epistola nuncupatoria; tomus secundus,
pag. XVI-276; tomus tertius, pag. 204-XXXVI.

-

Octava
editio: quid

beat.

In octava editione, quae prodiit anno 1779, systema morale adeo absol-
vitur, ut S. Alphonsus jam die 3 Decembris 1779 ad Remondinium scribere speciale ha-
non dubitaverit: « Sola haec editio appellanda est opus omnibus numeris
absolutum, et adeo expolitum, ut doctorum hujus aetatis suffragiis approbari
mereatur 3». Systematis autem, quale hic exprimitur, hoc peculiare est, ut

3

Res dubiae in illa

editione.

Titulus octavae editionis.

Monitum, quod tamquam appendix septimae editioni adjectum fuerat, factum sit pars prior dissertationis, paucis dumtaxat immutatis, quae aut mutanda aut etiam demenda erant, eo nempe fine, ut in antiquam dissertationem, quae ut altera pars dissertationis retenta est, aptius quadrarent.

Praeterea ex eadem editione prorsus expunctus est tractatus de conscientia Hermanni Busembaum, sicut pariter dempta est dissertatio prolegomena Franc. Antonii Zacharia de casuisticae theologiae originibus, locis, etc. Hanc utique dissertationem prius maxime probatam habuerat S. Alphonsus, dum scilicet systema morale nondum perfecisset; atvero in hac ultima editione, completo jam systemate et in lucem prolato, prorsus inutilis facta erat illa dissertatio '; nihilque deinceps profuisset, nisi ad provocandum iram et calumnias probabilioristarum.

Recentiori elencho quaestionum reformatarum additae sunt tres novae quaestiones; Elenchus autem ponitur in fine tomi tertii post indicem alphabeticum rerum et verborum.

Omnia hucusque dicta prona sunt et dilucida; sed remanet aliud notandum, quod me adeo latet, ut arcano detegendo omnino sim impar. Uti jam superius innui, erant in septima editione quaestiones quaedam fusiori calamo expositae, aliae etiam reformatae, quae prorsus desunt in octava hac editione, vel exponuntur eodem omnino sensu ac verbis, quibus expositae fuerant in sexta. Hujusmodi retractationes vel omissiones num ipsi S. Doctori tribuendae sunt? De responso valde anceps haereo; scio equidem S. Alphonsum magni fecisse octavam editionem, uti supra ex ejus litteris notavi; sed laus haec ad solum morale systema, non vero ad peculiares quaestiones referenda videtur; nec verisimile est S. Doctorem regressum fecisse, lectore haud monito, aut retractasse sententias quas nuper, re diligentius perpensa, in septima editione probaverat. Res eo magis tenebris obtegitur, quod folia complura e sexta aut septima editione deprompta, octavae fuerunt inserta nec iterum typis mandata; quod sane compertum habemus ex mendis typographicis. Nequit igitur una eademque norma de singulis hujusmodi casibus teneri; sed ubi quaestio eodem quidem sensu in utroque loco, sed meliori forma in septima editione disputata fuerit, textum septimae sufficiendum esse duxi textui octavae aut nonae editionis ; ubi vero sententia ipsa differet, quid amplectendum sit, in subjectis notis quantum per vires licuerit, indicabo.

Titulus huic editioni praefixus, est: Theologia moralis Illustrissimi ac Reverendissimi D. Alphonsi de Ligorio, olim episcopi S. Agathae Gothorum et Rectoris majoris Congregationis SS. Redemptoris, adjuncta in calce perutili Instructione ad praxim confessariorum, una cum Illustrissimi ac Reverendissimi Joannis Dominici Mansi, Archiepiscopi Lucensis, Epitome doctrinae moralis

Corrisp. speciale, epist. 308, mense Decembri 1776.

et canonicae ex operibus Benedicti XIV, nunc primum ab eodem auctore plurimis additamentis illustrata et pluribus in locis correcta. Editio octava absolutissima, in qua, praeter ea omnia quae in caeteris addita fuere, nunc primum auctor ipse plura reformavit, aliquibus sententiis clarius explicatis, aliis de novo additis, aliis re melius perpensa immutatis, et novas animadversiones magni ponderis adjecit. Bassani 1779. Sed prostant Venetiis apud Remondini. Superiorum permissu ac privilegio. Constat tribus tomis in folio, quorum primus complectitur pag. XLVIII-276; secundus vero, pag. XVI-276; tertius denique, pag. 204-XXXVI.

Nona editio, quae vivo Alphonso ultima prodiit, omnino similis est octavae eumdemque titulum praefert, nisi quod ubi de opere Dominici Mansi agitur, expuncta sunt, uti par erat, verba: nunc primum ab eodem auctore plurimis additamentis illustrata et pluribus in locis correcta. Editio ista prodiit Bassani anno 1785, et constat tribus tomis in 4°, quorum primus complectitur paginas LXXVI-518; secundus autem, XXVIII-512; tertius denique, XVI-428.

Elenchus quaestionum reformatarum hic ponitur in fine tomi tertii, ante Praxim confessarii.

tio.

Nona edi

Finis sibi a S. Doctore

His de singulis editionibus praelibatis, quaerendum nobis est, quemnam finem S. Alphonsus sibi proposuerit in conscribendo tantisque curis perpo- propositus. liendo hoc de Theologia morali opere. Num sibi gloriam forte quaerebat; num vanam clari nominis aut eruditionis famam aucupabatur? Minime gentium. Amor Christi, animarum zelus, recta suorum alumnorum institutio, haec sunt quae virum Dei ad laborem impulerunt; praeter ea vero, prorsus nihil. Pluribus abhinc annis (ita B. Doctor in praefatione primae editionis) excogitavi, tyronibus nostrae minimae Congregationis SS. Salvatoris, librum quo brevius et ordinatius in scientia theologiae moralis tam difficili et animarum saluti necessaria sufficienter instituerentur ». Pariter in dedicatione secundae editionis, Benedictum XIV alloquens, ait: « Cum... fuissem Dei beneficio vocatus ad missionum ministerium pro adjuvandis populis per rura dispersis, iisque potissimum qui spiritualibus magis destituuntur auxiliis, visa mihi ad hoc fuit necessaria scientia plus quam mediocris rerum moralium, quae tum ad instruendas tum ad regendas animas esset accommodata. Qua de re tam pro mea, quam pro juvenum nostrae sodalitatis intelligentia, opportunum duxi opiniones probabiliores utilioresque ad animarum salutem seligere... Operae pretium me facturum credidi, si librum ederem...; atque... multa in eo ad praxim pertinentia, quae sacrarum missionum exercitio didiceram fratribus meis committerem 1». Denique in sua ad sodales epistola Nuceriae Paganorum, die 8 Augusti 1754 data, de Theologia morali loquens,

I

Cfr. etiam ejusdem secundae editionis praefationem.

« ÖncekiDevam »