Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][merged small][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

TRACTATUS DE CONSCIENTIA, DE LEGIBUS, DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS,

ET DE PRIMIS SEX DECALOGI PRAECEPTIS

[merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

BX 1757

.L72 1905 V.I

APPROBATIONES

Opus inscriptum: S. Alphonsi Mae de Ligorio, Doctoris Ecclesiae Theologia moralis, editio nova cum antiquis editionibus diligenter collata, in singulis auctorum allegationibus recognita, notisque criticis et commentariis illustrata, cura et studio P. Leonardi Gaude, sodalis nostri, cum plures theologi, quibus id commissum est, recognoverint, et notas ab editore textui subjectas opportunas judicaverint ac probaverint, libentissime annuimus, ut illud typis mandetur, si iis ad quos pertinet, ita videbitur.

Romae, ad S. Alphonsi, die 16 Maji 1905.

MATHIAS RAUS,

Congr. SS. Red. Sup. Gen. et Rect. Maj.

IMPRIMATVR:

Fr. ALBERTVS LEPIDI O. P., S. P. Ap. Magister.

IMPRIMATVR:

IOSEPHVS CEPPETELLI, Patr. Constant., Vicesgerens.

Jura, quae a lege sunt, auctor sibi vindicat.

SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO

PIO X

PONTIFICI MAXIMO

Beatissime Pater,

Opus Theologiae moralis, quod olim S. Alphonsus Benedicto XIV nuncupaverat, nunc denuo recusum humilis Alphonsi filius ad Benedicti successorem deferre ausus est, spe fretus id Illi non minus gratum fore et acceptum.

Liber enim qui regulas morum tenendas tradit, qui vitanda peccata recenset, qui servandae aut recuperandae gratiae vias explanat, Tibi soli, Beatissime Pater, dicandus esse videtur, qui toto vitae decursu in curam pastoralem, tanto zelo tantaque caritate incubuisti. Inter haec pastoris munera, quibus summa omnium laude functus es, animarum morbos et vulnera quotidie tractasti, earumque necessitates quascumque Tuis inspexisti oculis, singulisque malis adhibuisti remedium. Qua quidem via, Dei providentia, quae cuncta sapienter ac suaviter disponit, Te veluti per gradus in supremos ordines adducebat. Vix autem ad summae dignitatis fastigium evectus, quidquid experientia didiceras, pro Tua in gregem Christi suprema auctoritate, in opere tentasti. Quod propheta de Redemptore vaticinatus est, de Te ipso dici potest: Zelus domus tuae comedit me. Honorem ac decorem Ecclesiae diligentissime custodis, illius, inquam, Ecclesiae, quae est immortalis Christi sponsa, sine ruga et sine macula. In vitiis corrigendis, personarum nescis acceptionem, sed nec linum fumigans exstinguis, mansuetudinem fortitudini consocians, uti decet Vicarium Jesu Salvatoris, qui dicitur et est Agnus Dei, idemque Leo de tribu Juda. Errores indefessa

sollicitudine dissipas, lupos a grege arcere non desinis, oves Tibi concreditas, a venenatis remotas pascuis, ad pascua vitae perducis.

Firmum Tibi est propositum ut Christus vincat, iterum regnet et gentes sub imperium suum reducat: at quomodo, Beatissime Pater, Christus in orbe regnare possit, nisi primum in animis et cordibus hominum per peccati deletionem, per virtutum exercitium regnet? Hic igitur Tibi dicandus erat liber, qui Doctoris studiosissimi Alphonsi documenta et instituta exponens, normas tutissimas tradit, quibus Christus in cordibus habitare ac vivere queat.

Alia quoque ratione alioque jure liber iste Tuus est, Beatissime Pater. Filii enim, quo patrem acerbioribus persecutionibus propter Deum et jura Ecclesiae vindicanda obnoxium vident, eo studiosius eumdem colere debent, diligere, solari, eique operum primitias pie offerre.

In hac porro editione textum S. Alphonsi fideliter exscripsi, nec quidquam in ipso corrigendum existimavi, nisi quod inadvertentiae tribuendum aperte videretur. Singulas ac pene innumeras auctorum allegationes ex ipsis fontibus recognovi; et si quas, aut subobscuras, aut minus accuratas, aut etiam falsas reperi, id in notis subjectis, quantum per vires licuit, diligenter explicavi. Si quando S. Doctorem non constanter loquentem deprehendi, sententiam tempore posteriorem seligendam esse duxi, quippe quae menti ejus, maturius rem consideranti, responderet. Ubi tandem S. Ecclesia,

« ÖncekiDevam »