Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Prooemium.

Expositio pre

cum.

Ratio concessionis.

GREGORIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. In eminenti beati Petri principis Apostolorum cathedra nullis nostris suffragantibus meritis collocati, ac veluti e montis vertice dominicum gregem divina miseratione nobis commissum speculantes, pastorale nostrum officium, quod nullis circumscribitur provinciarum regnorumque limitibus, haud satis implevisse arbitraremur, nisi apostolicae sollicitudinis curas ad remotissimas quoque orbis regiones converteremus, ac potestate nobis divinitus tradita nunc novas erigeremus sedes episcopales, nunc sedium iam existentium confinia, prout incremento catholicae religionis ac aedificandis in domo Dei populis salubriter noverimus expedire, provida ratione describeremus atque moderaremur.

§ 2. Nuper sane ab iis, qui in territorio Novae Granatae Americae Meridionalis summam tenent imperii, eam esse accepimus illarum dioecesium amplitudinem, qua Episcopi nedum oves sibi concreditas plane agnoscere, ac verbi divini sacramentorumque administratione pascere, sed ipsa etiam loca aliquoties perlustrare impediantur; quarumdam vero dioecesium fines, qui primitus prudenti forsitan consilio fuerant constituti, ex accessione aliarum regionum, quas duces ad id delecti primi occuparunt, vel suo dein imperio subiecerunt, ita irregulares ac minus accommodatos postea evasisse, ut nulla fluminum, montium, viarumque ratio habita fuisse conspiciatur; ac propterea christifideles ob praegrandem distantiam ab episcopali residentia, quae in extrema interdum posita est provinciae parte, perdifficilem cum proprio Episcopo experiuntur communionem.

§ 3. Hisce incommodis, unde ad perniciem religionis gravia manant detrimenta, remedium aliquod parare cupientes Romani Pontifices praedecessores nostri eam, quae sese ipsis obtulit', occasionem studiose arripere non omiserunt, ac superiori aevo ex dioecesibus in eodem territorio Novae Granatae positis alias quatuor instituerunt cathedrales ecclesias. Eorumdem quidem praedecessorum nostrorum vestigia sectari, ac tot novos episcopatus, quot spiritualis illorum fidelium.

exposcit utilitas, erigere, si nobis datum esset, vehementer gratularemur: at opum penuriam rerumque difficultates, quae tunc impedimento extiterunt, quominus sedium episcopalium augeretur numerus, adhuc perseverare probe intelligimus ac graviter dolemus. Nihilominus Novae Granatae christifideles paterno affectu complectentes, eam ipsis interim opem ferre, quam earumdem partium indoles patitur, apostolici nostri ministerii esse cense

mus.

quae a praesen

cesum proma

§ 4. Nobis porro expositum fuit eccle- Incommoda siam Emeritensem in territorio de Bene- ti statu dioequela nuncupato locatam suam spiritua- nant exponunlem extendere iurisdictionem in quatuor tur. amplissimas paroecias de Pamplona, de Sancto Iosepho, de Cucuta, de Limonato, et de Sancto Faustino de los Rios, quarum ecclesiae non minus quam populus intra limites supra memorati territorii Novae Granatae reperiuntur; ex huiusmodi autem regiminum, morum, institutorumque diversitate, et christifidelium distantia a sede episcopali Emeritensi non levia tum religioni, tum spirituali animarum bono obvenire damna.

Tenor conces

§ 5. Nos igitur qui earumdem paroeciarum amplitudinem, earumque distan- sionis. tiam a loco residentiae Episcopi Emeritensis perpendimus, ac meliori, quo in praesens fieri potest, modo populorum cum proprio Episcopo communioni expeditoque regimini consultum fore cognovimus, si illarum paroeciarum dismembrationem ab episcopatu Emeritensi, earumdemque unionem alteri finitimae dioecesi decerneremus, audito etiam nonnullorum venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium voto, motu proprio, ex certa scientia ac matura deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine, defectum consensus eorum quorum interest, supplentes, ab Emeritensi dioecesi quatuor paroecias, ut supra nuncupatas, primam videlicet de Pamplona et aliam de Sancto Iosepho de Cucuta et aliam de Limonato, atque aliam denique de Sancto Faustino de los Rios in territorio Novae Granatae existentes cum omnibus et singulis earumdem adnexis perpetuo dismembramus, dividimus ac separamus, easque a dioecesi et iurisdictione Episcoporum Emeritensium sic disiunctas, avulsas ac separatas, atque in eis consistentes et consistentia ecclesias, monasteria, si quae sint, ac alia quaecumque saecularia

vel regularia beneficia, nec non clerum, populum ac utriusque sexus personas, habitatores et incolas tam laicos, quam clericos cuiuscumque gradus, ordinis et conditionis existant, dioecesi Sanctae Fidei de Bogota in territorio Novae Granatae Americae Meridionalis perpetuo unimus, coniungimus et incorporamus, eiusque pro tempore existentis Archiepiscopi ordinariae iurisdictioni et auctoritati, salvis tamen exemptionibus, cuilibet de iure legitime competentibus, perpetuo pariter subiicimus atque supponimus. Deputatio exe- § 6. Quocirca venerabili fratri Iosepho coloris aposto- Antonio Episcopo Calydoniensi in parti

Clausulae sa

ulares et irritantes.

bus infidelium, et suffraganeo eiusdem Archiepiscopalis Ecclesiae Sanctae Fidei, quem in harum literarum nostrarum executorem eligimus ac deputamus, necessarias omnes et opportunas ad praemissorum effectum plenarie consequendum tribuimus facultates, ut ipse per se, vel per alium virum ecclesiastica dignitate insignitum ab eo subdelegandum, praesentes nostras literas ubi et quando opus fuerit, vel quoties ab iis, quorum interest, vel ab aliquo eorum fuerit requisitus solemniter publicet et exequatur, ac omnia et singula in eis contenta faciat auctoritate nostra ab omnibus, ad quos spectat atque pro tempore spectabit, inviolabiliter observari, atque ut tam ipse, quam persona ab eo subdeleganda super quacumque oppositione in actu exequutionis quomodolibet forsan oritura, servatis tamen servandis, etiam definitive et quavis appellatione remota libere ac licite definire ac pronunciare possit et valeat, contradictores quoslibet ac rebelles per sententias, censuras, poenasque ecclesiasticas, aliaque iuris ac facti remedia compescendo, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, plenam et omnimodam facultatem similiter concedimus atque impartimur. Eidem vero Episcopo Calydoniensi praecipimus et mandamus, ut singulorum actorum in praesentium literarum exequutione conficiendorum exemplar authentica forma exaratum intra annum ab expleta ipsarum exequutione ad hanc Apostolicam Sedem transmittat, illudque in archivo congregationis rebus consistorialibus praepositae de more asservari edicimus atque iubemus.

§ 7. Praesentes autem literas, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod ii quorum interest, aut interesse posset

in futurum vocati et auditi non fuerint, aut praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed perpetuo validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudicari atque definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus, atque declaramus.

trariorum.

§ 8. Non obstantibus de iure quaesito Derogatio connon tollendo, ac nostris et cancellariae apostolicae regulis et in synodalibus, provincialibus, universalibusque conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, supradictarumque Emeritensis ac Sanctae Fidei ecclesiarum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate. alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et literis apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 9. Huiusmodi verum literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem ubique locorum. in iudicio et extra fidem haberi volumus, quae ipsis praesentibus haberetur, si originaliter exhiberentur.

§ 10. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae dismembrationis, divisionis, separationis, unionis, subiectionis, commissionis, deputationis, mandati, derogationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo trigesimo quarto, pridie nonas maii, pontific. nostri anno quarto.

Fides habenda transumptis.

Sanctio poenalis.

Prooemium.

Ratio concessionis.

Tenor concessionis.

LXX.

Constitutio Vicariatus Apostolici Novae Hollandiae.

Venerabili fratri loanni Podling Episcopo Hiero-Caesareensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Pastoralis officii munus nobis ex alto commissum illud vel maxime postulat, ut omni quidem studio et contentione spirituali Christifidelium bono prospiciamus, quo in viam mandatorum Dei dirigantur, atque ad aeternam salutem assequendam opportunis praesidiis adiuventur.

§ 2. Itaque cum maximam ob difficultatem experientia satis comprobatam alicuius utilis communicationis inter novam Hollandiam, cuius spiritualis cura venerabili fratri Episcopo Vicario Apostolico in insula Mauritii demandata fuerat, et ipsam insulam Mauritium, rebus catholicorum magno in numero in praedicta Novae Hollandiae regione, et in proxima insula Diemen commorantium, satis consuli, ut par est, non posse videatur, nisi Vicarius Apostolicus constituatur, qui charactere episcopali insignitus in vastissima illa regione degens praesit rebus ecclesiasticis, nos de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum consilio huiusmodi munus tibi, venerabilis frater, committendum censuimus, quamplurimum in Domino confisi, quod singulari tua doctrina, pietate, prudentia, et catholicae religionis zelo ea omnia cumulate sis expleturus, quae tibi committentur.

§ 3. Itaque harum literarum vi te a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, te Novae Hollandiae et adiacentis insulae Diemen Vicarium Apostolicum cum omnibus iuribus et facultatibus ad nostrum et huius Apostolicae Sedis beneplacitum eligimus, constituimus et deputamus, salva

[blocks in formation]

Expositio pre

[ocr errors]

sionis.

suffragantibus meritis ad eius vices in terris gerendas, qui gloriosus regnat in coelis, vocati fuimus laetiora etiam et indubia de sacrosanctae catholicae fidei propagatione, deque venerabilium fratrum Episcoporum concordia, studio et cura in pascendis ac regendis ovibus sibi commissis, divinoque cultu augendo nobis allata sunt testimonia. Supramodum itaque laetitia perfundimur, ac Deo optimo maximo bonorum omnium largitori debitas persolvimus gratias, simulque preces supplicationesque nostras effundimus, ut qui coepit opus bonum, ipse perficiat, gaudiumque nostrum reddat plenum.

§ 3. Nos interea eorumdem Antistitum postulationibus obsecundare, et Christifidelium utilitati quantum ex alto nobis datum est prospicere volentes, limites dioecesum in memoratis regionibus existentium singillatim describendos putamus, ut catholicae religionis negotia laudabilibus in dies possint proficere incrementis, ac de profectu sanctorum ovium haurientium aquas in gaudio de fontibus Salvatoris fiat corona immarcescibilis pastorum. Etenim ad aures nostras pervenit ex plurium sedium episcopalium erectione haud longo annorum decursu expleta ob magnum, quod accepit Orthodoxa fides in America foederata incrementum vetusta dioecesum confinia evasisse minus accommodata vel incerta, proindeque ad omnem quoque dubitationis et anxietatis tollendam occasionem, quae circa iurisdictionis ecclesiasticae exercitium venerabiles fratres Episcopos, ac dilectos filios presbyteros in illa vineae Domini parte tam naviter ac tam prospere adiuvante Domino laborantes perturbare, et vinculum charitatis, quo in Domino colligantur, obrumpere posset, esse omnino necessarium, ut certi, locorumque conditioni congruentes illarum dioecesum limites per Apostolicam Sedem, quae divinitus super alias omnes ecclesias iurisdictionis obtinet primatum, statuantur et describantur.

Tenor conces 4. Quapropter nos qui rem universam Congregationi venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, negotiis Propagandae Fidei praepositorum perpendendam commisimus, eorumdem consilio adhaerentes, atque etiam Episcoporum votis in synodo provinciali Balthimorensi mense octobri superioris anni millesimi octingentesimi trigesimi tertii congrega

torum annuentes, ex certa scientia, matura deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine ad omnipotentis Dei gloriam, Deiparae laudem, ac fidei catholicae exaltationem limites dioecesum in America foederata in hunc, qui sequitur, modum assignamus et circumscribimus, eosque ab omnibus perpetuo, ac inviolabiliter servari iubemus atque mandamus, nimirum:

§ 5. Archidioecesis Baltimorensis complectetur totam Marylandiae provinciam cum districtu foederali Columbiae.

Archiepiscopus praeterea Balthimorensis episcopalem sedem Richmondensem, donec aliter a S. Sede provideatur, administratoris titulo procurabit, atque haec dioecesis Virginiae provinciam subiectam habebit.

Dioecesis Bostoniensis comprehendet sex provincias, quae vulgo nova Anglia nuncupatur, idest Massachusets, Maine, New-Stampshire, Rhode-Island, Connecticut, Varmont.

Dioecesis Novi-Eboraci continebit provinciam eiusdem nominis, atque etiam comitatus in provincia New-Jersey existentes scilicet Sussex, Bergen, Morris, Essex, Somerset, Middlesex et Monmouth.

Dioecesis Philadelphiae constabit ex provinciis Pernsylvaniae, et Delaware una cum sequentibus comitatibus in provincia New-Sersy, hoc est Hunterdon, Varren, Burlington, Gloucester, Salem, Cumberland et Cape-May.

Dioecesis Carolinopolitana complectetur provincias Carolinam Meridionalem, Carolinam Septentrionalem et Georgiam.

Dioecesis Mobiliensis efformabitur ex provinciis Alabamae et Floridarum.

Dioecesis Novae Aureliae constituetur ex provinciis Luisianae et Missisipi. Dioecesis Cincinnatensis continebit Ohio provinciam.

Dioecesis Detroitensis comprehendet. territoria Michigan, et Nord-Ovest, seu North Western.

Dioecesis Bardensis habebit provincias Kentuki et Jennessae.

Dioecesis Sancti Ludovici complectetur provinciam Missouri una cum territorio. dicto Arkansas, et donec aliud a Sancta Sede statuatur, habebit quoque territorium ad occidentalem plagam fluminis Missisipi.

Dioecesis denique Vincennopolitana comprehendet provinciam Indianae una

Distributio dioecesum.

Deputatio exe cutoris apostolici.

Clausula sublata et decretum irritans.

cum parte Illinois, cuius reliqua pars dioecesi S. Ludovici adiungetur, ita quidem ut utriusque dioecesis limites in provincia Illinensi statuantur hoc modo. Incipiendo a flumine Ohio, quod ad meridiem dividit Kantukij ab Illinois, et proprie ab castello Massae ducatur linea recta per fines Orientales comitatuum Johuson, Francklin, Jefferson, Marion, Fayette, Shelby et Macon usque ad Magna fluenta fluminis Illinois, quae sunt ad octo millia passuum supra oppidum Ottawa in comitatu Lasalle, et hinc usque ad septemtrionalem provinciae finem, adeo ut pars occidentalis lineae provinciae Illinensis pertineat ad dioecesim Sancti Ludovici, pars vero orientalis ad dioecesim Vincennopolitanam omnino spectet.

§ 6. Itaque venerabili fratri Iacobo Archiepiscopo Balthimorensi, quem in praesentium literarum exequutorem eligimus ac deputamus, per apostolica scripta mandamus, ut ipse per se, vel per alios viros ecclesiastica dignitate insignitos ab eo subdelegandos hasce nostras literas ubi et quando opus fuerit, ac quoties ab iis quorum interest, aut ab aliquo eorum fuerit requisitus solemniter publicet, et exequatur, ac omnia et singula in eis contenta faciat auctoritate nostra ab omnibus ad quos spectat et pro tempore spectabit, inviolabiliter observari, atque ut tam ipse, quam personae ab eo subdelegandae super quacumque oppositione in actu executionis quomodolibet oritura etiam definitive, et quacumque appellatione remota pronunciare, libere et licite possit atque valeat, contradictores quoslibet, ac rebelles per sententias, censuras, poenasque ecclesiasticas, aliaque iuris et facti remedia compescendo, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, plenam et omnimodam facultatem concedimus atque largimur. Eidem vero Archiepiscopo Balthimorensi praecipimus ac mandamus ut singulorum actorum in harum literarum executione conficiendorum exemplar authentica forma exaratum intra decem menses ab expleta ipsarum exequutione ad hanc Apostolicam Sedem transmittat, illudque in archivo Congregationis Propagandae Fidei asservari volumus.

§ 7. Praesentes vero literas semper ac perpetuo validas, et efficaces existere et fore, nulloque unquam tempore subre

(1) Vide infra Pium IX. et Leonem XIII.

ptionis, obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis nostrae, aliove quovis defectu, etiam ex eo quod ii quorum interest, aut interesse posset in futurum cuiusvis status, ordinis, praeeminentiae ac dignitatis sint, illis non consenserint, aut minime vocati et auditi fuerint, aut ex eo quod solemnitates, ac quaecumque alia forsan servanda, minime servata fuerint, impugnari, aut in controversiam vocari posse, sed tamquam ex pontificiae providentiae officio, ac motu-proprio factas omnimoda firmitate existere, suosque plenarios ac integros effectus sortiri: sicque ab omnibus censeri, ac ita et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi ac interpretandi facultate iudicari et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum ac inane decernimus atque decla

ramus.

trariorum.

§ 8. Non obstantibus de iure quaesito Derogatio connon tollendo, aliisque cancellariae apostolicae regulis, nec non apostolicis et synodalibus constitutionibus, caeterisque etiam speciali et individua mentione dignis in contrarium praemissorum editis, quibus omnibus hac vice dumtaxat, et ad praemissorum effectum derogamus ac derogatum esse volumus.

§ 9. Huiusmodi autem literarum tran- Fides habenda transumptis. sumptis, seu exemplis etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eamdem ubique locorum in iudicio, et extra fidem praeberi volumus, quae his praesentibus haberetur, si originaliter exhiberentur.

§ 10. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae circumscriptionis, assignationis, immutationis, concessionis, commissionis, mandati ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis vero hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo trigesimo quarto, decimo quinto kalendas iulias, pontificatus nostri anno quarto (1).

Sanctio poenalis.

« ÖncekiDevam »