Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Deputatio executoris aposto

lici.

ferendis canonicatibus et praebendis examine, vel alio experimento per Episcopum designando, quin tamen in supra memorata commendatione aliena iura, siquae sunt, prorsus laedantur, et quin hodiernus parochus ecclesiae Sancti Iosephi nuper ad cathedrae episcopalis honorem erectae praedicto concursui obnoxius sit, quem imo ad decanatus quoque dignitatem cum animarum cura sine nova provisione extollimus, ac vigore praesentium instituimus.

§ 21. Quamobrem venerabili fratri Iusto a Sancta Maria de Oro Episcopo Taumacensi in partibus infidelium, quem in praesentium literarum nostrarum exequutorem eligimus ac deputamus, per apostolica scripta mandamus, ut ipse per se vel alium virum ecclesiastica dignitate insignitum ab eo subdelegandum has nostras literas, ubi et quando opus fuerit aut quoties ab iis quorum interest vel ab aliquo eorum fuerit requisitus, solemniter publicet et exequatur, ac omnia et singula in eis contenta faciat auctoritate nostra ab omnibus ad quos spectat et pro tempore spectabit inviolabiliter observari, atque ut tam ipse quam persona ab eo subdeleganda super quacumque oppositione in actu exequutionis quomodolibet oritura etiam definitive, et quacumque appellatione remota, pronunciare libere et licite possit et valeat, contradictores quoslibet ac rebelles per sententias, censuras poenasque ecclesiasticas, aliaque iuris et facti remedia. compescendo, invocato etiam si opus fuerit auxilio brachii saecularis, plenam et omnimodam facultatem concedimus atque elargimur. Eidem Episcopo Thaumacensi praecipimus et mandamus, ut singulorum actorum in praesentium literarum exequutione conficiendorum exemplar authenticum intra annum ab expleta ipsarum exequutione ad hanc Apostolicam Sedem transmittat, illudque in archivio Congregationis rebus consistorialibus praepositae de more asservari volumus. Clausula sub- § 22. Praesentes autem literas et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod ii quorum interest, aut interesse posset in futurum, vocati et auditi non fuerint, aut praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis nostrae defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed perpetuo validas et efficaces existere et fore,

lata et decretum irritans.

suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet aliter iudicandi ac interpretandi facultate, iudicari et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum ac inane decernimus atque declaramus,

trariorum.

§ 23. Non obstantibus defectu consen- Derogatio consus capituli et canonicorum praedictae cathedralis ecclesiae Cordubensis, ac de iure quaesito non tollendo, de dismembrationibus ad partes committendis, etiam vocatis omnibus quorum interest, aliisque nostris et cancellariae apostolicae regulis, ac Lateranensis Concilii novissime celebrati, aliisque in contrarium praemissorum quomodolibet editis etiam in synodalibus, provincialibus, universalibus conciliis specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, supradictaeque Cordubensis ecclesiae etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque et literis apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 24. Huiusmodi vero literarum tran- Fides habenda transumptis. sumptis seu exemplis etiam impressis manu notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem ubique locorum in iudicio et extra fidem haberi volumus, quae ipsis praesentibus haberetur, si originaliter exhiberentur.

§ 25. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae dismembrationis, divisionis, erectionis, subiectionis, commissionis, deputationis, mandati, derogationis et voluntatis, infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit in

cursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo trigesimo quarto, decimo tertio kalendas octobris, pontificatus nostri anno quarto.

Sanctio poenalis.

Prooemium.

Postulationes pro collegii restitutione.

Collegium cum suis privilegiis

su,

tit.

juxta mo

LXXVII.

Collegium Illyricum Lauretanum cum suis privilegiis restituit et Soc. Iesu regimini committit (1).

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Paterna sollicitudo, qua fel. rec. Gregorius XIII. praedecessor noster permotus gentis Illyricae spirituali bono consultum voluit, ut designatis urbibus selecti adolescentuli ad pietatem sacrasque disciplinas informarentur, eadem nos impellit ut collegium Illyricum ab eo Laureti constitutum, et infausta novissimorum perturbatione temporum eversum quamprimum restituendum curemus ad religionis bonarumque artium praesidia eisdem populis ac Lauretanae iuventuti comparanda. Hoc iam inde ab initio pontificatus nostri sedulo repugnantes omnes in eo curas impendimus, ut quae acta fuerant magno sane studio sub praedecessore nostro rec. me. Leone XII. diligenter cognoscerentur, properarentur, et quam citius fieri posset ad optatum exitum perducerentur.

§ 2. Quare de consilio venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium congregationis Lauretanae, humilibus precibus annuentes venerabilium fratrum Episcopi Lauretani et hodierni commissarii apostolici S. Domus lauretanae Episcopi Oropensis, nec non votis et postulationibus quas civitatis Lauretanae Vexillarius decurionesque nobis obtulerunt, perpensa ingenti utilitate quam in rei et sacrae et civilis bonum ex illius collegii restitutione redundare palam est, ea omnia rite concilianda curavimus, quae ad illius perennitatem splendoremque conducere apprime posse existimamus.

§ 3. Quum idcirco Societati Iesu, quae de novo insti- praeclara semper in adolescentibus ad pietuit et Soc. le- tatem litterasque instituendis laude praedum, commit- stitit, collegium supra memoratum ab eius origine fuerit concreditum tanta quidem utilitate, ut ex illo plures pietate et doctrina commemorabiles viri prodierint, volumus motu proprio, plenaque scientia et apostolica auctoritate mandamus, ut collegium ut supra instaurandum tan

quam postliminii iure per dilectos filios Societatis Iesu sodales regatur et gubernetur iuxta praescripta a laudato praedecessore nostro Gregorio XIII., eiusque omnimoda cura et administratio geratur sub regimine ipsius societatis praepositi generalis, ita ut ad ipsum spectet rectorem, magistros aliosque administros eligere, in officio continere et amovere, itemque alumnos convictores et discipulos externos admittere et dimittere, eaque omnia statuere et sancire quae huiusmodi saluberrimae institutioni conferre posse censuerit. Quapropter praefatum collegium sodalium Societatis Iesu curae diligentiaeque commissum volumus, et declaramus immune et exemptum perpetuo fore et esse a quavis iurisdictione, visitatione et potestate etiam mediata comissarii apostolici almae Domus, necnon Lauretani Episcopi pro tempore existentis, illudque sub immediata nostra et Apostolicae Sedis protectione recipimus, confirmantes omnia et singula privilegia et exemptiones quibus, usquedum stetit, uti ac frui datum erat. Praecipimus vero collegii rectori uti de Illyricis Congregationem de Propaganda Fide singulis labentibus annis certiorem reddat de eorum numero, progressu et in patriam reversione quum sacris fuerint initiati, ut exinde Congregatio de iisdem disponere valeat ad omnia. ad quae in Domino censuerit pro Ecclesiae Illyricae opportunitate. Personarum vero collegio moderando addictarum rationem habentes pro temporis circumstantiis edicimus, uti numerus sacerdotum scholasticorum et coadiutorum ex eadem Societate seligendorum ad quindecim praefiniatur. Nam praeter rectorem ac ministrum oeconomum volumus ut idonei praeceptores grammaticam, humaniores litteras et rhetoricam doceant, alii philosophiam et mathesim, alii theologiam dogmaticam et moralem, itemque iuris canonici institutiones. Porro iuvenes inibi alendos atque educandos ex Illyricis designatis urbibus pro ratione status oeconomici S. Domus ad numerum duodenarium praestitutos decernimus cum facultate rectori tributa convictores admittendi ex ipsa Lauretana civitate necnon ex aliis nostrae ditionis provinciis ac praesertim picena, scholas vero supra recensitas volu

(1) Ex Tabul. Soc. Iesu. - Lit. Greg. XIII. de huius collegii erectione inutiliter, etsi maiori qua potuimus cura ac studio, quaesivimus.

Collegii sus

videt.

mus esse publicas, ita ut Lauretanis civibus et incolis pateant, dummodo ab iis inviolatae serventur leges ad bonum regimen scholarum et ad morum integritatem retinendam propositae. Alumni Illyrici chorum Lauretanae basilicae singulis diebus dominicis festisque per annum rite conveniant, uti solebant, ad sacra, ad precationes et ad conciones, memores, Deo bene iuvante, ecclesiastico cultui mancipandos se fore, quum ad legitimam aetatem pervenerint.

commissarius seu administri almae Domus rectori persolvat scutata centum, hoc est viginti quinque quovis ineunte trimestri. Alii vero convictores admittendi pensiones quisque menstruas rependant iuxta pacta conventa, et taxam congruam pro temporis circumstantiis decernendam pro eisdem convictoribus, exceptis tamen quatuor ex civibus Lauretanis, gratuito alendis iuxta praefati ordinis decretum, admittendis tamen altero post anno ex quo collegium ipsum rite apertum ac restitutum, atque ad praesentationem totius consilii rite congregati, dummodo adolescentuli praesentandi iis polleant requisitis a rectore collegii examinandis et approbandis. Volumus denique et mandamus ut a commissario almae Domus collegium Illyrico-Picenum occupandum formiter tradatur Societatis Iesu sodalibus, una cum congrua et necessaria suppellectili prima vice tantum usui praeceptorum et alumnorum, itemque Villa Leonoria vulgo nuncupata S. Hieronymi intra triennium congruo et opportuno usui reficienda cum adnexo viridario tantum et domestica suppellectile ad rusticationem necessaria, qua expleta traditione, in posterum ad rectorem collegii spectabit onus manutenendi collegium atque villam, omniaque sarta, tecta servandi propriis sumptibus, excepta tantummodo expensa pro instaurationibus praecipuis parietum et tectorum per almae Domus administratores sustinenda. § 5. Praesentes autem litteras semper Contrariis deet perpetuo firmas validas et efficaces esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere debere, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales etiam de latere dictaeque sedis Nuncios, iudicari et definiri debere, et quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, confirmatis et innovatis, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 4. Ut collegii ita restituti congruae sustentationi pro- tentationi consulatur, perpensis iis quae in hanc rem a praedecessore nostro Leone XII. iam fuerant praestituta, visis conventionibus quae inter Commissarium Apost. almae Domus ad hoc specialiter a congregatione Lauretana deputatum et praepositum generalem Soc. Iesu hactenus initae sunt, praecipimus et mandamus ut Commissarius Apostolicus almae Domus quotannis rectori vel ministro oeconomo collegii summam scutatorum mille et octingentorum libere et absque ulla exceptione persolvat tali modo, mille scilicet et bis centena in numerata pecunia partita, tercenta singulis ineuntibus trimestribus, pro reliquis vero sexcentis victualia tribuat quibus collegium indigebit iuxta notulam a rectore exhibendam statutis temporibus ex pretio quo Laureti veneunt, dum traduntur. Confirmamus denique et apostolica auctoritate adprobamus lauretani Ordinis decretum laudabili sane studio rite latum, ut scilicet ex arca publica procuratori seu administris almae Domus quotannis scutata mille pendantur, scilicet biscentena et quinquaginta anticipate quovis ineunte trimestri. Quam quidem summam partito desumendam seu retinendam mandamus ex annuis vectigalibus communitatis nuncupatis quae ab alma domo aerario municipali penduntur, ita ut syngrapha seu acceptatio rectoris. collegii de receptis pecuniis habenda sit ac si pari numerata pecunia vectigalia ipsa fuerint persoluta, ac vicissim pensioni scutatorum mille collegio debitae pro aequali parte satisfactum sit. Porro haec ipsa summa comprehendi intelligitur in annua scutatorum mille octingentorum ex conventu praefinita in eiusdem collegii tuitionem. Sed cum praefata summa minime satis habeatur ad alumnorum Illyricorum victum et vestitum, volumus et mandamus ut pro unoquoque ex Illyricis alumnis

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXIX. septembris MDCCCXXXIV., pont. nostri an. iv.

rogat.

Prooemium.

Expositio pre

cum.

LXXVIII. Confirmatio et ampliatio privilegiorum congregationis oratorii Sancti Philippi Nerii in civitate de Pasto dioecesis Quitensis.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Cum nobis vel maxime optandum sit omnique vigilantia et studio curandum, ut ecclesiastici viri uberes in vinea Domini virtutis atque honestatis fructus pro viribus afferre conentur, tum eorum votis ac precibus eo libentius annuere solemus, quo petitiones ad augendam Dei gloriam animarumque salutem procurandam magis accommodatas esse conspici

mus.

§ 2. Exponendum nobis curavit dilectus filius Franciscus Villota uti praepositus congregationis oratorii Sancti Philippi Nerii civitatis de Pasto Quitensis dioeceseos in Indiis Occidentalibus nomine presbyterorum eiusdem congregationis, a Raphaele de Vega commemoratae dioecesis defuncto Episcopo die vigesima sexta novembris anno millesimo octingentesimo trigesimo in templo Iesu Nazareno sacro vulgo del Rio congregationem oratorii. Sancti Philippi Nerii eadem in civitate de Pasto institutam fuisse. Ut autem ea congregatio prospere feliciterque existere et florescere posset, idem Antistes in illa excitanda septem adscripsit patres, quos sacris initiavit ordinibus titulo congruae substentationis communis oratorii, non modo ob earum regionum inopiam, verum ob exiguum etiam presbyterorum numerum congruam habentium, ea tamen lege adiecta, ut huiusmodi ratione sacris ordinibus initiati vel initiandi, si a congregatione decedant, congruam exhibere teneantur, vel proprii Episcopi legibus subiiciantur. Additum praeterea est, ab eodem Antistite ea in dioecesi sodalitatem seu confraternitatem nomine Iesu Nazareni fuisse institutam, et facultate facta a rec. me. Pio VIII. praedecessore nostro tres plenarias indulgentias fuisse concessas, unam nempe in mortis articulo, duas vero intra annum lucrandas, et indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum duodecim anni festis diebus, dierum vero ducentorum quoquo pio opere peragendo. Quamquam autem haec

omnia rite constituta videantur, tamen opportunum esse censetur apostolicae nostrae auctoritatis robore eadem ipsa muniri. Supplici ergo cum prece a nobis petitum est, ut hisce rebus omnibus nostra indulgentia occurrere velimus, atque ut simul singula quaeque privilegia variis temporibus ab hac Apostolica Sede Urbanae et Limanae oratorii congregationi concessa eidem impertiamur.

sionis.

§ 3. Nos igitur, quibus nihil potius, ni- Tenor conces hil gratius, nihilque optabilius esse potest, quam Dei gloriam amplificare, atque animarum saluti omni ope et opera prospicere, ea spe freti fore ut ex eadem congregatione et sodalitate spiritualia bona et commoda in illos populos redundent, eiusque precibus annuendum existimavimus. Quamobrem omnes et singulos quibus hae literae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, institutionem congregationis oratorii Sancti Philippi Nerii a commemorato Episcopo in civitate de Pasto Quitensis dioecesis in Indiis Occidentalibus, itemque sodalitatis seu confraternitatis, de quibus habita mentio est, eadem plane ratione et modo quibus a commemorato Episcopo tum congregatio tum sodalitas excitatae fuerunt, suprema auctoritate nostra apostolica hisce literis approbamus et confirmamus, et, quoties opus fuerit, eadem auctoritate nostra congregationem et sodalitatem praedictas erigimus et constituimus. Praeterea beneficia beneficiis cumulare volentes, privilegia omnia et exemptiones atque indulta quaecumque variis temporibus ab hac Apostolica Sede congregationi oratorii Romae concessa, ac etiam Limanae impertita apostolicis literis Clementis XII. praedecessoris nostri sexto kalendas maii anno millesimo septingentesimo trigesimo sexto datis, quarum initium Militantis Ecclesiae regimini, dummodo tamen sint in usu, et non revocata, nec sub aliqua revocatione comprehensa, et constitutionibus quoque apostolicis ac Concilii Tridentini decretis non adversentur, harum literarum vi eidem congregationi in civitate de Pasto institutae tribuimus atque impertimur.

Clausula sublata et decretum irritans.

Derogatio contrariorum.

Prooemium.

gregis onus ferentes, illis praecipue ovi-
bus, quae regiones a Sede hac Apostolica,
ubi catholicae religionis atque unitatis est
centrum, longe dissitas incolunt, maiori
quidem vigilantia consulendum esse cen-
semus, ut in adventu pastoris aeterni re-
pertae, sicut oportet, per apostolicam cu-
ram intra verum ovile ad pascua coele-
stia vocari valeant, feliciterque perduci.

§ 4. Haec concedimus atque indulge- | impositi non leve sane totius dominici
mus, volumus et mandamus, decernentes
has praesentes literas firmas, validas et
efficaces existere ac fore, suosque plena-
rios et integros effectus sortiri et obti-
nere, atque omnibus et singulis, ad quos
spectat et in posterum spectabit, hoc futu-
risque temporibus plenissime suffragari:
sicque in praemissis per quoscumque iu-
dices ordinarios et delegatos, etiam cau-
sarum palatii nostri apostolici auditores,
iudicari et definiri debere, ac irritum et
inane, si secus super his a quoquam qua-
vis auctoritate scienter vel ignoranter con-
tigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus, si opus fuerit, fel. rec. Benedicti XIV. praedecessoris nostri super divisione materiarum, aliisque apostolicis et in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non commemoratae congregationis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis : quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die II. dec. MDCCCXXXIV., pontificatus nostri anno IV.

LXXIX.

Erigit Vicariatum Apostolicum in insula
Ceylan in Indiis Orientalibus, et vic.
sedem constituit in urbe Columbi.

GREGORIUS PP. XVI.
ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Ex munere pastoralis ministerii
superna Dei providentia humeris nostris

§ 2. Hinc quum ad religionis catholicae incrementum in insula Ceylan procurandum, atque ad ecclesiastici regiminis formam in eadem insula rite statuendam, opportunum atque utile in primis esse exploratum sit, ut vastissima illa insula in Vicariatum Apostolicum erigatur, de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio memoratam insulam in peculiarem Vicariatum Apostolicum erigendam esse censuimus.

§ 3. Motu igitur proprio, atque ex certa scientia et matura deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine, harum literarum vi, insulam Ceylan in peculiarem et distinctum Vicariatum Apostolicum erigimus, et in eo Vicarium Apostolicum constituimus, cuius sedes in civitate Columbi esse debebit, et limites eiusdem vicariatus, ipsi amplissimae illius insulae fines cum suis pertinentiis. Ipsi autem Vicario ab hac Sancta Sede adlegendo omnes et singulas facultates huiusmodi Vicariis Apostolicis concedi solitas, eadem auctoritate nostra concedimus et impertimur.

Ratio concessionis.

Tenor concessionis.

lata et decre

§ 4. Haec statuimus atque decernimus, Clausula subvolentes has praesentes literas semper tum irritans. firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus. sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et in futurum spectabit, plenissime suffragari, et ab omnibus inviolabiliter observari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »