Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nisi unus toti Ecclesiae fuisset praepositus, qui illam tueretur et custodiret, quique omnia eiusdem Ecclesiae membra una fidei professione coniungeret, uno caritatis et communionis vinculo copularet? Illud omnino divini sapientia legislatoris postulabat, ut visibili corpori visibile caput praeficeret, quo scilicet constituto, schismatis tolleretur occasio. Quamobrem licet Episcopis omnibus, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, communis sit dignitas, et in his quae sunt ordinis aequa potestas, non est tamen omnium unus in hierarchia gradus, aut par iurisdictionis amplitudo. Siquidem et inter beatissimos Apostolos, verbis utimur S. Leonis Magni, in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut ceteris praeemineret..... quia ita evangelici muneris sacramentum voluit Dominus ad Apostolorum officium pertinere, ut in Beato Petro omnium Apostolorum summo principaliter collocarit. Quod ergo uni ex omnibus Apostolis Petro concessit, cum claves Regni Coelorum illi promisit, et agnos ac oves pascendi, confirmandique fratres munus demandavit, id in commodum Ecclesiae suae usque ad consummationem seculi permansurae patere voluit ad successores Petri, quos aequali iure eidem Ecclesiae praeposuit. Haec semper fuit catholicorum omnium concors et firma sententia; hoc fidei dogma est, Romanum Pontificem B. Petri Apostolorum Principis successorem primatum non solum honoris, sed auctoritatis etiam ac iurisdictionis in universa Ecclesia obtinere, atque adeo ipsos Episcopos illi esse subiectos. Sanctae idcirco Petri Sedi, Romanae nempe Ecclesiae, ut idem S. Leo pergit, ita omnem per orbem Ecclesiam necesse est consociari, et tamquam ad catholicae unitatis et communionis ecclesiasticae centrum concurrere, ut exsortem se mysterii intelligat esse divini, qui ausus fuerit a Petri soliditate recedere. Quicumque, subdit S. Hieronymus, extra hanc domum agnum comederit, profanus est; si quis in hac Noe Arca non fuerit, peribit regnante diluvio: et sicut qui cum Christo non colligit, ita quisquis non colligit cum eius Vicario, plane dispergit. § 5. Quomodo autem cum Christi Vigico Ecclesiae. cario colligat is, qui sacram illius auctoritatem pessundet, iuraque infringat, qui

De iure litur

bus propterea ipse potitur quod caput Ec

clesiae centrumque unitatis est, quod primatum obtinet ordinis ac iurisdictionis, quod plenam pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam divinitus traditam habet potestatem? At, illacrymantes quidem dicimus, id quoque ausum in Badensi conventu est. Romanus Pontifex tantum, non quilibet Episcopus, potest proprio ac nativo iure dies ab Ecclesia festis celebrandis, servandisque ieiuniis constitutos transferre, sacrique audiendi praeceptum abrogare: quemadmodum et in constitutione Auctorem fidei, a Pio VI. sa. me. praedecessore nostro die xxvIII. augusti anni MDCCXCIV. edita, fuit adversus Pistorienses aperte definitum. Contraria tamen sunt, quae in Badensibus articulis continentur, quaeque ex eo etiam sunt perniciosiora, quod circa eiusmodi caput, utpote disciplinam attingens, ius civili potestati fuerit indiscriminatim assertum atque expresse reservatum. Nec minus Romanis Pontificibus peculiare ius inest regulares familias ab Episcoporum iurisdictione eximendi, sibique subiiciendi: quo iure ab antiquissimis temporibus usi illi certissime sunt. Atqui huic etiam iuri manifestissime detrahunt Badensis conventus articuli. Sane, nec facta mentione veniae ab Apostolica Sede necessario implorandae et obtinendae, statutum est, ut ab seculari potestate ea suscipiantur consilia, quibus, abolita Coenobiorum quae sunt in Helvetia exemptione, ordinariae Episcoporum auctoritati regulares familiae subdantur. Quibus et illa sunt adiungenda quae de iuribus Episcoporum, qua latissime patent, exercendis sancita sunt, quaeque si penitius considerentur et ad principia referantur ex quibus confecti in eodem conventu articuli dimanant, innuere videntur, Episcoporum iurisdictionem iustis licet de causis non posse aut non debere suprema Romani Pontificis auctoritate coerceri, ac quibusdam limitibus quandoque circumscribi. Nec praetereunda quae sive de Metropolitanae Sedis erectione, sive de nonnullis ex istis dioecesibus alteri cathedrali Ecclesiae extra fines Helveticos positae coniungendis, tractata ac proposita sunt. Quamquam enim ea in re Apostolicae Sedis iurium aliqua fuerit habita ratio, non ea tamen haec esse intelligitur, quam vis et natura divini primatus postulabat: ibi namque perinde actum est ac si liberum omnino esset civili potestati de gravissimis iis ca

Conventum Baden. damnat.

pitibus ea iure suo constituere, quae spiritualibus populi necessitatibus censeat expedire. Mittimus alia multa, quae taedet singillatim recensere: quae tamen non leviorem inferunt sanctae huic Petri Cathedrae iniuriam, eiusque dignitatem auctoritatemque imminuunt, violant, contemnunt.

§ 6. Haec cum ita sint, in tanta et tam aperta sanae doctrinae iurisque ecclesiastici perturbatione, in tanto et tam gravi rei catholicae in istis regionibus discrimine, nostrarum partium fuisset, habito vix Badensi conventu, vocem de monte hoc sancto tollere, quique in illo concinnati sunt, articulos palam arguere, reprehendere, damnare. Nec alia profecto de causa nostrum de ipsorum pravitate iudicium hactenus distulimus, nisi quod futurum sperabamus, ut non modo rati non haberentur, sed reiicerentur prorsus ac improbarentur ab iis, qui civilibus administrandis negotiis istic praesunt. At cum res maxima ex parte ad votum non successerit, quin imo dolentes summopere acceperimus latas alicubi fuisse leges, quibus iidem articuli confirmantur ac publica sanctione muniuntur: cumque magistri et doctoris universalis personam, meritis licet imparibus, gerentes illud sedulo cavere debeamus, ne quis ex ratione nostra in errorem misere inducatur, saepiusque memoratos Badensis conventus articulos Ecclesiae doctrinae ac disciplinae minime repugnantes existimet; cunctari et silere diutius non posse probe intelleximus. Ut autem ex Sanctae huius Sedis instituto res gravissimi momenti quam consultissime ageretur, eos ipsos articulos accuratissimo examini subiici voluimus. Auditis itaque consiliis, acceptisque suffragiis venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium ex Congregatione ecclesiasticis negotiis curandis praeposita, nec non re omni per nos serio ac mature perpensa, motu proprio et certa scientia, deque apostolicae potestatis plenitudine, praedictos Badensis conventus articulos ceu continentes assertiones, attenta praesertim sententiarum complexione, falsas, temerarias, erroneas, Sanctae Sedis iuribus derogantes, Ecclesiae regimen ac divinam eius constitutionem evertentes, ecclesiasticum ministerium seculari dominationi subiicientes, ex damnatis principiis dimanantes, haeresim sapientes, schismaticas, reprobamus, damnamus, et

tamquam reprobatos ac damnatos perpetuo habendos decernimus.

tiae laudat de

et deceptos ab cent.

§ 7. Quod quidem dum pro apostolici Clerum Helveofficii munere palam ducimus significan- zelo, et hortadum, id reliquum esse videtur, ut vos tur ut seductos paterno affectu alloquamur, qui in partem errore revoillius procurationis estis adsciti, cuius plenitudinem nobis omnino immerentibus pastorum princeps tradidit. Quantis, VV. FF., tot inter mala quibus catholica Ecclesia miserrimis hisce temporibus fere ubique oppressa ingemiscit, cor nostrum prematur angustiis; quantamque potissimum ex iis, quae recens istic in eius perniciem tentata audacissime sunt, ceperimus tristitiam, satis vobis coniicere licet, nec adeo necesse est ut pluribus explicemus. Haud sane dissimulamus dolori nostro non exiguum levamen attulisse, quae de vestra in catholica re tuenda, gregisque fidei vestrae concrediti salute curanda nuntiata identidem fuerunt. Idcirco Patri misericordiarum, et Deo totius consolationis, qui nos eiusmodi tribulationi obnoxios consolatur in vobis, benedicimus ex animo. Verum non quod opus esse arbitremur, sed quod periculi gravitas id exposcit, non possumus quin vestri in religionem zeli constantiam excitemus, atque ut quo acriores sunt hostium impetus, eo impensiori studio Dei et Ecclesiae causam agatis, vehementissime adhortemur. Ad vos maxime pertinet stare pro muro, ne fundamentum aliud ponatur praeter id quod positum est, sanctissimumque fidei depositum intemeratum custodire ac tueri. Sed est et aliud depositum, quod firmissime defendere ac integrum servare debetis, sacrarum scilicet Ecclesiae legum, quibus disciplinam suam ipsa constituit, eiusque praeterea ac huius Apostolicae Sedis iurium, quibus Christi Sponsa terribilis ut castrorum acies ordinata consurgit. Agite ergo, VV. FF., pro loco, quem tenetis, pro dignitate qua insigniti estis, pro potestate quam accepistis, pro sacramento quo in solemni inauguratione vos ipsos obligastis. Exerite gladium spiritus, quod est verbum Dei; arguite, obsecrate, increpate in omni patientia et doctrina; atque ita demum pro catholica religione, pro divina Ecclesiae potestate ac legibus, pro Petri Cathedra, eiusque dignitate ac iuribus laborate atque contendite, ut non solum qui recti sunt incolumes perseverent, sed etiam ut qui seductione decepti sunt ab errore revocentur.

Verbi divini præcones ad id compellit.

Divinam opem implorat.

§ 8. Atque ut huiusmodi curis ac laboribus per VV. FF. nostros suscipiendis optatissimus exitus respondeat, vos etiam compellamus, quotquot sub illis estis sacrorum ministri, animarum curatores, verbi divini praecones. Vestrum omnino est una cum iis voluntate coniungi, uno eodemque studio inflammari, una animorum consensione in id conspirare, ut fidelis populus ab omni ingruentium malorum contagione errorisque periculo sit prorsus immunis. Satagite, dilecti filii, ut omnes unum et idem sentiant, doctrinis variis et peregrinis nullo modo se sinant abduci, profanas novitates devitent, fidem catholicam quam cautissime teneant, Ecclesiae potestati et auctoritati perpetuo subsint, atque huic Cathedrae, quam Redemptor fortis Iacob posuit in columnam ferream et in murum aeneum adversus religionis hostes, firmius in dies adhaereant et consocientur. Quos autem in Christi et Ecclesiae lege erudiendos susceperitis, illo simul gravissimo praecepto imbuendos curate, seculi etiam potestati esse parendum, latisque ab ipsa legibus de his, quae ad civilis reipublicae bonum spectant, non solum propter iram, sed et propter conscientiam esse obsequendum, nec licere unquam ab fide illi debita turpiter deficere. Cum ita populorum animi fuerint opera vestra instituti, tum optime et civium tranquillitati, et Ecclesiae utilitati, quae separari invicem nequeunt, consuletis.

§ 9. Perficiat vota haec nostra benignissimus Deus, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum; idemque bonorum, quae isti catholici gregis parti cupidissime expectamus, auspicem velit esse apostolicam benedictionem nostram, quam vobis VV. FF. et DD. FF. cum fideli populo communicandam amantissime impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum xvi. kalendas iunias anno MDCCCXXXV., pontificatus nostri anno v.

LXXXIV.

Deputatio visitatoris apostolici omnium religiosorum ordinum extantium in nova Granata.

Ven. fratri Emmanueli losepho Mosquera Archiepiscopo s. Fidei in Indiis,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum in sublimi Apostolicae Sedis specula, nullis certe nostris promeritis, sed ineffabili divinae providentiae consilio collocati de universi dominici gregis salute summopere solliciti esse debemus; tum singulari sane studio, ac vigilantia regularium ordinum bono, pro viribus prospiciamus oportet, ut eorum alumni coelestis vocationis spiritum nunquam extinguant, sed virtutum omnium ornatu praefulgeant, atque aemulentur semper charismata meliora. Quocirca, ubi novimus religiosas familias temporum calamitate ac rerum vicissitudine ab avito splendore deficere, omni quidem ope et opera ea peragenda curamus, quae ad regularem illarum disciplinam instaurandam pertinere posse censemus.

Prooemium.

Ratio conces

§ 2. Hac certe mente pastoralis nostrae sollicitudinis curas ad omnes religiosos sionis. ordines, qui in nova Granata existunt, convertimus, eorumque incommodis, quantum in nobis est, occurrere vehementer optantes, de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis ecclesiasticis praepositorum consilio visitatorem, et delegatum apostolicum super eorumdem regularium ordinum rebus constituere decrevimus. Eiusmodi vero gravissimum munus tibi, venerabilis frater, committendum existimavimus, ea profecto spe freti fore, ut singulari tua prudentia, doctrina, pietate, ac diligentia nihil inexpertum relinquas, quod in illorum regularium ordinum bonum atque utilitatem redundare possit.

§ 3. Itaque hisce literis auctoritate nostra apostolica te, venerabilis frater, ad nostrum, et huius Apostolicae Sedis beneplacitum, delegatum et visitatorem apostolicum omnium regularium ordinum, qui in nova Granata extant, eligimus, constituimus et deputamus. In primis igitur te ea facultate praeditum esse volumus, cuius vi, singulas quasque religiosas familias visites, et earum omnia coenobia, hospitia, collegia, conventus, eremos, domos in eadem nova Granata existentes, in quibus vel domicilium habeant, vel per

Tenor concessionis.

brevi anni tempore morentur viri religiosi cuiusque ordinis et congregationis, quamvis eremitarum vel oblatorum nomine appellentur, qui regularem vitam quomodolibet profiteantur, et habitu utantur regulari. Atque idcirco eadem auctoritate nostra omnem exemptionem, uti vocant, penitus auferimus, quae ab huius Apostolicae Sedis privilegio seu a conciliorum decretis, et constitutionibus ac peculiaribus cuiusque instituti regulis originem ducens, religiosis ipsis favere possit, quae quidem exemptio nullius roboris erit, quoad huiusmodi visitatio et apostolica delegatio erit duratura. Prohibemus propterea atque vetamus a quoquam in medium proferri posse quascumque exemptiones et privilegia, quae vel imminuere, vel quavis ratione impedire possent, quominus hae literae suum obtineant effectum.

Praeceptum de § 4. Nos enim eadem auctoritate noobediendo singulis religiosis stra apostolica omnibus et singulis regulaporrectum.

Facultates visitatori tributae.

ribus, qui in nova Granata existunt, etiam superioribus, eorumque officialibus, ministris, non exemptis syndacis apostolicis ordinis mendicantium, in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque iubemus, te in nostrum delegatum et visitatorem apostolicum agnoscere, excipere et vereri, tibique debitum praebere obsequium, sublata cuilibet ex superioribus cuiusque regularis ordinis generalibus potestate quidpiam per se, vel per alios, sive in scriptis, sive voce mandandi, consulendi, decernendi, quod retardare, imminuere vel directe aut indirecte tenuare possit huius delegationis et apostolicae visitationis effectum.

§ 5. Quare tibi, venerabilis frater, in regulares commemoratae novae Granatae eam omnem facultatem tribuimus, qua supremi moderatores seu generales cuiusque regularis instituti fruuntur, proindeque, tibi fas erit licite et valide tam pro exteriori, quam interiori conscientiae foro in illos eam adhibere iurisdictionem, quae ad ipsos superiores seu ordinarios pertinebat. Peculiari autem te facultate munimus, qua confirmes omnia et singula acta comitiorum seu capitulorum provincialium quae habita fuerint, etiam quoad graduum collationem, dummodo in iis celebrandis conficiendisque, saltem substantialia sint servata, quae sacri canones, et cuiusque regularis instituti constitutiones praecipiunt. Nam si secus actum fuerit, ea

nulla et neutiquam valida tibi declaranda erunt, et ad sacrorum canonum atque earumdem constitutionum normam reducenda, praesertim iuxta decretum a Concilio Tridentino editum sessione xxv. Nolumus tamen aliqua te uti iurisdictione et facultate in moniales, nisi in eas tantum, quae regularium praelatorum potestati subiiciebantur, salvo prorsus iure atque auctoritate in reliquas, si existant, ad formam eiusdem Tridentini decreti, singulorum Ordinariorum, quorum subiiciuntur iurisdictioni. Ut autem, venerabilis frater, salutaria possis adhibere remedia malis, quae apud regulares inveneris, tibi eadem auctoritate nostra apostolica, potestatem tribuimus, qua regulares professiones non rite emissas, electiones a provincialibus et cuiusque coenobii, seu domi moderatoribus non legitime factas confirmes, missarum onera etiam manualium minime impleta per condonationem seu compositionem, prout magis in Domino expedire putaveris, remittas, ac iustis gravibusque de causis, iisque permanentibus cuiusque pii legati et cappellaniae onera futuris temporibus servato modo et forma a fel. rec. Benedicto XIV. praedecessore nostro in opere de synodo dioecesana lib. XIII., cap. XXIII. tradita reducas et imminuas, atque a censuris absolvas, quas regulares ob ipsa missarum onera contraxerint, itemque eos a censuris expedias, quibus devincti fuerint, tum si donarint, vendiderint, permutarint, et quocumque modo res ad regulares domos, vel ipsos religiosos pertinentes alienarint, tum si Simoniaca labe infecti fuerint, vel in superioribus eligendis, vel aliis in rebus peragendis. Ex quibus quidem omnibus venerabilis frater, profecto intelligis huiusmodi gravissimum sane munus tibi a nobis ea mente et consilio concreditum fuisse, ut in nova Granata regularem disciplinam instaures, damnaque omnia, si quae irrepserint, pro viribus amovenda cures. Hoc vero, quo facilius atque commodius consequi possis, potestatem tibi facimus eligendi viros religiosos morum probitate, doctrina, prudentia, et rerum gerendarum peritia spectatos, quorum vicaria utaris opera, vel in omnibus agendis, vel alia tantum in re gerenda apud eas regulares domos seu conventus, quo locorum longinquitate, aliove impedimento tu, venerabilis frater, peragere minime poteris. Tibi igitur fas erit

Conditiones adiectae.

Praeceptum de edocenda San

tam per te, quam per eosdem vicarios visitare tum in spiritualibus, tum in temporalibus, seu oeconomicis omnia et singula coenobia, conventus, monasteria, hospitia, collegia, eremos et quascumque alias domos cuiusque regularis instituti, quae in Nova Granata existunt. Facultates vero, de quibus habita est mentio, poteris vel per te ipsum exercere, vel eas praedictis vicariis conferre cum in singulis casibus, in quibus opus fuerit, tum universim, brevi tamen temporis spatio ex tuo arbitrio praefiniendo.

§ 6. Id tamen ea lege concessum volumus, ut ipsi vicarii de earumdem facultatum usu rationem reddere tibi debeant, idque delegationis seu apostolicae visitationis actis erit consignandum. Volumus autem te, tuosque vicarios seu subdelegatos in huiusmodi actis, et facultatum usu, atque exercitio declarare auctoritate apostolica omnia semper egisse. Non dubitamus profecto, quin tu, venerabilis frater, nostrae voluntati nostrisque desideriis quam diligentissime et cumulatissime respondeas, tuamque in mentem revocamus ab ultima antiquitate ad hunc usque diem, omnes Episcopos atque fideles vel ab disiunctissimis etiam regionibus semper consuevisse ad hanc Petri cathedram ecclesiarum omnium caput et matrem atque magistram, et catholicae religionis centrum supplices confugere, ut in dubiis trepidisque rebus Romani Pontificis, qui Christi vicarius et Petri successor, iudicia quaererent, auxilia implorarent et decreta susciperent. Omnia igitur coneris oportet, ut nos omnibus de rebus summa cura et diligentia certiores facias, et gravioribus in negotiis ex more institutoque maiorum hanc Apostolicam Sedem consulas, eiusque sententiam expectes.

§ 7. Tibi autem praecipimus atque mancta Sede in actis damus, ut unoquoque triennio eamdem

visitationis.

Apostolicam Sedem diligentissime edoceas quomodo se res habeant, atque ad eam apostolicae visitationis seu delegationis tuae acta mittenda cures iis cum animadversionibus, quas pro tua prudentia existimaveris. Denique venerabilis frater, te vehementer in Domino hortamur atque excitamus, ut omni cura, solertia, vigilantia, prudentia gravissimum huiusmodi munus obire studeas, quo haec apostolica delegatio seu visitatio illis regularibus ordinibus prospere feliciterque eveniat.

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

Nos certe in humilitate cordis nostri patrem misericordiarum, et Deum totius consolationis rogare non desinemus, ut ea tibi divina praebeat auxilia, quibus ea omnia perficere possis, quae ad spiritualem eorumdem regularium salutem pertinere posse videntur.

lata et decre

§ 8. Haec volumus, concedimus atque, Clausula submandamus decernentes has praesentes li- tum irritans. teras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat et in futurum quomodolibet spectabit, inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

trariorum.

§ 9. Non obstantibus, quatenus opus sit Derogatio confelicis recordationis Benedicti XIV. praedecessoris nostri super divisione materiarum, aliisque apostolicis atque in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus. constitutionibus et ordinationibus, nec non regularium ordinum, monasteriorum, domorumque quorumcumque etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus, et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus. efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 10. Volumus autem ut praesentium literarum exemplis etiam impressis, manu tua tamen subscriptis ac signo munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae hisce nostris literis ostensis haberetur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIX. maii MDCccxxxv., pontificatus nostri anno v.

17

Fides habenda transumptis.

« ÖncekiDevam »