Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Visitatorem Apostolicum ad nostrum et Apostolicae Sedis beneplacitum cum necessariis facultatibus ad componenda negotia minoris momenti, in reliquis vero ad referendum, eligimus, constituimus et deputamus, salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Mandamus propterea omnibus et singulis religiosis illius Regularis Familiae commemoratae Bosniensis provinciae, aliisque ad quos spectat ac spectabit in posterum, ut tibi in praemissis prompti pareant et obediant, tuaque salubria monita et mandata humiliter excipiant et efficaciter implenda curent, alioquin sententiam seu poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

§ 3. Non obstantibus apostolicis, atque in universalibus, provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non quibusvis etiam consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis; quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscat. die XXIV. aprilis MDCCCXXXVIII., pontificatus nostri anno VIII.

CXXXII.

Rationes quibus ductus instituerit vicariatum ap. in Indiis Orientalibus ostendit, non obstante Regis Lusitani patronatu; declarat Vic. Ap. earum regionum esse Ordinarios locorum, atque a S. Sede immediate pendere, sublata quavis iurisdictione etiam Archiep. Goae (1).

(1) Pro hac celebri const. vide eiusdem Pont. lit. Pastorale officium, Latissimi terrarum tractus, Ex debito pastoralis officii. Ex munere, Commissi nobis pastoralis officii, Apostolici muneris, Ex munere pastoralis, Epistola vestra, Nuncium ad te,

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Prooemium.

Multa praeclare Romani Pontifices praedecessores nostri pro apostolici muneris debito constituerunt, ut in vastissimis Orientalium Indiarum regionibus catholicae religionis incremento prospicerent. Cum enim ob summam earum regionum ab Apostolica Sede distantiam, ob itinerum longitudinem locorumque difficultates, ardua valde esset tantae illius vineae Domini partis cultura, solicitudinem suam impense Romani Pontifices demonstraverunt, ut quidquid pro diversa temporum ratione religioni utile apud illas gentes futurum esse videretur, auctoritate sua sancirent et studiose servandum esse iuberent. § 1. Omittimus illam curam commemo- Quae decessorare ab Apostolica Sede nunquam neglectam, ut undique sacerdotes excitarentur ad sacri ministerii officia in iis regionibus obeunda: nihil de singulari dicimus adhibita à praedecessoribus nostris facilitate ac benignitate, ut ad non retardandos iis in locis religionis catholicae progressus innumera ferme concesserint, quibus passi sunt, cum iis gentibus remissius agi, quam ut canonum et disciplinae severioris instituta requirebant. Eam tantum hic memorabimus grati animi significationem, quam pro dignitate sua Romani Pontifices erga illos ostenderunt, quos constabat opera sua religioni utiles per ea local fuisse.

res ecerint nar

rat.

[blocks in formation]

Quod et ipse P. fecerit, Cong. de P. F. praefe

illarum episcopalium vacatio, facilius Episcopos ea loca opportunos haberent, et praesulibus ipsis satis congrua praesto essent subsidia, quae eorumdem dignitati convenirent. Factum est vero temporum vicissitudine, ut hoc, quod diu religioni utile in iis regionibus fuit, in eo statu manere non potuerit, quem praedecessorum nostrorum decreta, in adiunctis rerum longe diversis edita, servandum esse iusserant.

§ 3. Pluries nos, cum adhuc Consilio Christiano Nomini Propagando praeessede vicariat. in- mus, perpendere rationum gravitatem destitutione in il- buimus, quae demonstrabant, regiones

cturam gerens,

lis regionibus.

Quae sui pontificatus tempore gesserit.

illas tam late patentes, quae permagnam vastissimae cis Gangem peninsulae partem constituunt, necessario requirere, ut Apostolica Sedes religioni in iis periclitanti succurreret, et ecclesiastici regiminis formam ea ratione moderaretur, quae obtinendae religionis incolumitati par esse posset. Notum nobis erat, regiones illas dioecesium Cranganorensis, Coccinensis et Meliaporensis seu S. Thomae limitibus comprehendi. Constabat vero nobis, praedecessores nostros fidelissimis Lusitaniae Regibus patronatum in illas dioeceses, et Episcopos nominandi privilegium impertitos esse. Hoc enim continetur literis apostolicis fel. rec. Pauli IV. diei Iv. februarii anno MDLVII. quae incipiunt Pro excellenti, quibus dioecesim Coccinensem constituit; item Clementis VIII. diei iv. augusti MDC. incipientibus In supremo, et Pauli V. diei vi. februarii MDCXVI. incipientibus Alias postquam de Cranganorensis archiepiscopatus erectione; ac denique apostolico decreto Pauli V. diei IX. ianuarii MDCVI. quo episcopatus Meliaporensis, seu S. Thomae constitutus est. Non omisimus vel ab eo tempore, ad bonum religionis promovendum, illa omnia conari, quae temporum adiuncta patiebantur.

§ 4. Postquam vero ad D. Petri cathedram licet immerentes evecti fuimus, multo frequentius, et omni gravitate praestantibus monumentis excitati sumus, ut religioni in permagno discrimine apud illas gentes versanti opem afferremus. Haec animo volventes et apostolicae solicitudinis officia cogitantes, adducti idcirco sumus, ut literis apostolicis diei xvIII. aprilis MDCCCXXXIV. incipientibus Latissimi terrarum tractus, Vicarium Apostolicum a Sede Apostolica tantum dependen

tem constitueremus, qui populosam Calcuttae urbem eiusque politicam praefecturam subiectam haberet. Quoniam vero reperti sunt, qui Vicarii Apostolici a nobis instituti iurisdictioni resisterent, et apostolicis nostris literis non obtemperandum esse contenderent, eo quod in illis, expressa mentione facta, derogatum non esset iis, quae Paulus V. die Ix. ianuari MDCVI. de Episcopi Meliaporensis, seu S. Thomae iurisdictionis finibus decreverat, nos alio brevi apostolico diei Iv. augusti MDCCCXXXV. cuius initium est Commissi nobis, omnem hunc dissidii praetextum reiecimus et plura declaravimus, quae ad stabilius firmandam Vicarii Apostolici Bengalensis auctoritatem poterant pertinere. Eadem de causa factum est, ut alium Vicarium Apostolicum Madraspatani, literis diei xxv. aprilis MDCCCXXXIV. incipientibus Ex debito pastoralis, instituendum esse duxerimus. Haec quoque ratio fuit cur die xxIII. dec. MDCCCXXXVI. aliud breve apostolicum incipiens Ex munere pastoralis ediderimus, quo vastissimam insulam Ceylan Vicario Apostolico a nobis instituto gubernandam commisimus. Hac denique ratione factum est, ut prospicere cupientes religionis necessitati apud illas gentes, quae peninsulae partem incolunt, quae ad Orientem montium Gates vergit et a flumine Chovery ad promontorium usque Comorinum protenditur, universum illum regionum tractum, qui regna Madurae, Tanjorii, Moravae et Misorii comprehendit, per nostram Congregationem de Propaganda Fide die . iunii MDCCCXXXVII. venn. fratris Clementis Episcopi Drusiparensis, in Ora Coromandelica Vicarii Apostolici, provisoria ratione, et quoad aliter a S. Sede decretum fuerit, curae et iurisdictioni commiserimus.

soriam institu

nit.

§ 5. Intelligimus per haec, quae hacte- Novam provv nus a nobis de ea Indiarum regione sta- tionem Vic Ap tuta sunt, in permagna peninsulae parte praecipit et ex consilío Congr religionis utilitati consultum esse. Sed limites decorpraeter illa loca, quae Vicariis Apostolicis gubernanda tradita fuerunt, non parvae adhuc supersunt ibi regiones, quarum bono spirituali prospicere tenemur, quaeque inter fines dioecesium Cranganorensis, Coccinensis et Meliaporensis vel Sancti Thomae positae sunt. Scimus, disciplinam ecclesiasticam, populi mores, fidem catholicam, iis in locis, quae iamdiu pastore carent, magnum detrimentum ac

cepisse, notumque nobis est, praetextu defendendi ac conservandi iura dioecesium illarum plures abuti, ut Vicariis Apostolicis, quos Sedes Apostolica constituit, resistant, eorum auctoritatem oppugnent et schisma perniciosum excitare conentur. Plane sentimus, nos, ex officio, quod Deus nobis in D. Petri successione commisit, omnino teneri, ut Ecclesiae curam in dissita etiam qualibet orbis parte geramus, eaque decernamus, quae ad religionem ubique iuvandam conducere posse videmus. Communicato igitur consilio de tam gravi re cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, eorumdem sententia probata, ac matura totius negotii consideratione a nobis instituta, apostolicae potestatis plenitudine, haec decernenda esse iudicavimus. Videlicet, provisoria ratione et quoad Sedes Apostolica nihil aliud novi statuerit, decernimus, regiones eas omnes, quae dioecesis Meliaporensis seu S. Thomae limitibus continentur, quaeque hactenus nulli Vicario Apostolico commissae sunt, Vicariatui Apostolico Madraspatano uniendas esse, et iurisdictionem atque auctoritatem totam ecclesiasticam et spiritualem in eas regiones ad ven. fratrem Danielem Episcopum Salditanum, Vicarium Apostolicum Madraspatani, eiusque successores pertinere. De regionibus vero, quae limitibus dioecesis Cranganorensis et Coccinensis continentur, et quae nulli Vicario Apostolico hactenus traditae sunt, eadem ratione iubemus, illas Vicariatui Apostolico in Malabarica regione instituto, cuius sedes in oppido Verapoli est, uniri debere, et iurisdictionem atque auctoritatem totam ecclesiasticam ac spiritualem in eas regiones ad venerabilem fratrem Franciscum Xaverium Episcopum Amathensem, Vicarium Apostolicum Verapoli commorantem, eiusque successores spectare. Atque ut Malacensis quoque regio trans Gangem apostolicae nostrae solicitudinis fructus accipiat, et religionis incolumitati atque incremento in ea regione consulamus, universam regionem illam venerabilis fratris Friderici Cao Episcopi Zamensis, Vicarii Apostolici Avani et Peguensis, iurisdictioni, eadem provisoria ratione, subiicimus.

Vic. Ap. memoratos a S. Se

ponit et contra

§ 6. Declaramus, in earum regionum ecclesiastico ac spirituali regimine, Vi- de immediate carios Apostolicos memoratos, a nobis et dependere disab Apostolica tantum Sede immediate de- riis antecessor. disposition, dependere, eos solos tamquam veros regio- rogat. num illarum Ordinarios ab omnibus habendos esse, eisque omnes obtemperare debere, et ab illis ecclesiasticam iurisdictionem ac facultates accipere. Derogamus propterea literis apostolicis superius recensitis praedecessorum nostrorum de dioecesium Cranganorensis, Coccinensis et Meliaporensis seu S. Thomae erectione atque limitibus, itemque illis a Paulo IV. editis die Iv. februarii MDLVII. incipientibus Pro excellenti, de episcopatus Malacensis erectione, et praeterea derogamus etiam literis apostolicis fel. rec. praedecessoris nostri Pauli IV. diei Iv. februarii MDLVII. incipientibus Etsi Sancta, de Archiepiscopatus Goani erectione, ita, ut nullam iurisdictionem, quocumque titulo, etiam speciali mentione digno, in regionibus, de quibus agitur, Archiepiscopus Goanus in posterum possit exercere (1).

Vic. Ap. constitutionem in

§ 7. His ista ratione statutis, videmur omnino nos religionis opportuno regimini crementum reper eas regiones prospexisse, ac certo ligioni afferre. speramus futurum, ut, Deo optimo maximo consilium a nobis initum benedicente, haec ad Ecclesiae incrementum magnopere conferant: confidimus etiam fore, ut decretis nostris omnes ea obtemperent observantia, quae dignitati nostrae debetur, cui in D. Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Deo potestas tradita est. Non dubitamus denique, eos, qui hactenus voluntati nostrae restiterunt, suscepturos esse saniora consilia et a gravissimo schismatis malo alienos ex animo esse futuros.

§ 8. Praeter illud enim catholici cuiuslibet proprium officium, ut D. Petro per os nostrum loquenti obtemperare teneatur, persuasum habemus, eos intellexisse, quae ad dissidii sui defensionem attulerunt, ipsorum repugnantiam excusare nulla ratione posse. Omnibus enim cognitum est, Apostolicam Sedem in patronatu illo fidelissimis Lusitaniae Regibus concedendo, nunquam voluisse impedimentum sibi ipsi inducere, quominus re

(1) Acta quae abrogantur lector videre potest in Supplemento in quo continentur ea emanata ante Cong. de P. F. fundationem.

omnes obtemperare P. dispositioni debent.

Dissidentes patronatus prae

nullam habent

ligioni in regionibus illis provideret, et non posset ea statuere, quae, pro temporum necessitate, populi christiani salus fuisset postulatura.

§ 9. Putamus, eos quoque videre, quantextu dissidii topere diversis temporibus et a praesenti rationem. rerum statu distinctis, privilegium illud concessum servatumque fuerit: existimamus illos etiam sentire, regiones eas, ad quarum bonum procurandum mentem nostram convertimus, non amplius veteri politico regimini subesse, quo Lusitanis Regibus facile erat in iis regionibus patronatum exercere, sed illas in potentissimi Regis ditionem devenisse, cuius gubernii forma atque instituta hoc minime passura esse, nobis exploratum est. Recordamur tandem, Romanos Pontifices praedecessores nostros, non obstante patronatus concessione, ex dioecesibus eo privilegio comprehensis, provincias separandas aliquando, et Vicariatus Apostolicos, provincias illas complectentes, constituendos esse pro religionis utilitate iure decrevisse: quare confidimus, eos, qui dissidere hactenus non dubitarunt, facile perspecturos, cavendum sibi esse, ne decretis nostris, in praesenti rerum conditione latis, patronatus praetextu repugnantes, aperte ostendant, se dissidii sui nullam, nisi inobedientis animi rationem afferre posse.

[blocks in formation]

Dilecto filio presbytero Ignatio Paparian Monacho Antoniano Benedictino Congregationis Armenae Mechitaristicae,

GREGORIUS PP. XVI.
Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolatus officium, meritis licet imparibus, nobis ex alto commissum, quo ecclesiarum omnium regimini divina dispositione praesidemus, utiliter exequi, adiuvante Domino, cupientes, solicite corde reddimur et solertes, ut, cum de ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur commitendis, tales eis in Pastores praeficere studeamus, qui populum suae curae creditum sciant non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis imformare, commissasque sibi ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint et valeant, auctore Domino, salubriter regere et feliciter gubernare. Dudum siquidem provisionem ecclesiarum omnium nunc vacantium, quaeque in posterum vacaturae, ordinationi ac provisioni nostrae reservavimus, decernentes, ex tunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Exordium.

gnat eique fa

dit.

§ 1. Itaque, cum ecclesia archiepisco- Electum desipalis Taronensis Armeniae Maioris non cultates conce1am Persicae, sed Romanae Ditionis, quae in partibus infidelium existit, solatio fuerit destituta pastoris, nos ad eiusdem ecclesiae, de cuius vacatione relatus fide digni nos fecerunt certiores, provisionem celerem atque felicem, in qua nemo praeter nos se potuit seu poterit intromittere, reservatione ac decreto obsistentibus supradictis, ne illa longae vacationis exponatur incommodis, paterno ac sollicito studio intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac fructuosam cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis habuimus diligentem, demum ad te, qui ex legitimo matrimonio procreatus et in aetate etiam legitima constitutus existis, de cuius pietate, doctrina, morum integritate et rerum gerendarum peritia, et catholicae religionis zelo, ac spiritualium providentia et temporalium circumspectione

praeclara accepta sunt testimonia, oculos mentis nostrae direximus. Quibus omnibus mature perpensis, te a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurreris, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, eamdem ecclesiam Archiepiscopalem Taronensem de persona tua nobis et memoratis Cardinalibus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de eorumdem fratrum consilio, auctoritate apostolica providemus, teque illi in Archiepiscopum praeficimus atque pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus ac temporalibus plenarie committendo in illo qui dat gratiam et largitur dona confisi, quod dirigente Domino actus tuos praefata ecclesia per tuae circumspectionis industriam et studium utiliter ac prospere dirigatur et in spiritualibus ac temporalibus orthodoxa religio incrementa suscipiat. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione complectens, curam et administrationem praefatas ita studeas fideliter prudenterque exercere, ut ecclesia praefata gaudeat se provido gubernatori et fructuoso administratori esse commissam, ac tu praeter aeternae retributionis praemium nostram quoque et Sedis Apostolicae uberius exinde consequi merearis benedictionem et gratiam. Praeterea tibi, ut ad ecclesiam praefatam, quamdiu ab infidelibus detinebitur, accedere, et apud eam personaliter residere minime tenearis, dicta auctoritate concedimus atque indulgemus. Tibi insuper ut a quocumque malueris catholico Antistite Sanctae nostrae Sedis gratiam et communionem habente, adcitis, et in hoc illi adsistentibus duobus aliis Episcopis vel, quatenus hi comode reperiri nequeant, duobus eorum loco presbyteris saecularibus, vel cuiuscumque ordinis, congregationis et instituti regularibus similem praefatae huius sedis gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis recipere libere et licite possis et valeas, atque eidem Antistiti, ut, receptis a te prius catholicae fidei professione iuxta articulos pridem a Saneta Sede propositos ac nostro et Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae iuramento, praedictum munus tibi auctoritate

(1) Ex eodem reg. vol. IV., pag. 267.

nostra impendere licite valeat, plenam harum litterarum serie tribuimus facultatem. Volumus tamen, et eadem auctoritate praecipimus, ut nisi receptis a te per dictum Antistitem iuramento et professione fidei huiusmodi ipse Antistes consecrationis munus tibi impendere, tuque illud recipere praesumpseritis, idem Antistes. a pontificalis officii exercitio, ac tam ipse, quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso.

§ 2. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscat., die XI. maii MDCCCXXXVIII., pontificatus nostri anno VIII.

CXXXIV.

Ignatio Paparian electo Archiep. Taronensi armeni ritus superiorib. lit., committit in Urbe pontificalia et sacras ordinationes iuxta illius ecclesiae ritus peragere (1).

Dilecto filio presbytero Ignatio Paparian Monacho Antoniano Benedictino Congregationis Armenio-Mechitaristicae.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ob translationem ven. fratris Pauli Marusci Archiepiscopi Chalcidensis in partibus infidelium ad sedem archiepiscopalem primatialem Constantinopolitanam desit in Urbe Episcopus Armenius qui pontificalia et sacras Armeniorum ordinationes iuxta illius ecclesiae ritus peragat, nos de venn. fratrum nostrorum Cardinalium negotiis Prop. Fidei praepositorum consilio huismodi munus tibi deferre censuimus, qui pietate, doctrina, prudentia plurimum commendatus ac tuae congregationis prioris generalis apud hanc Sedem Apostolicam munere functus maximam tibi existimationem comparasti. Quocirca te, quem eius rei ergo per similes apostolicas litteras hoc ipso die datas Archiepiscopum

Contrariis derogat.

« ÖncekiDevam »