Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Prooemium.

Ratio concessionis.

sionis.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die IX. septembris MDCCCXXXI., pontificatus nostri an. 1.

XIV.

Erigit Vicariatum Apostolicum in regno Coreae.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Ex debito pastoralis officii superna Dei providentia humeris nostris impositi onus ferentes totius gregis dominici, illis praecipue ovibus, quae regiones a Sede hac Apostolica, ubi catholicae centrum est unitatis, longe dissitas incolunt, maiori consulendum sedulitate censemus, ut in adventu pastoris aeterni repertae, sicut oportet, per apostolicam curam intra verum ovile, ad pascua coelestia vocari valeant feliciterque perduci.

§ 2. Quum non minima spes fulgeat, ut tandem aliquando in Coreae regnum missionarii apostolici ingredi queant,'qui christianorum illic degentium necessitatibus subveniant, eamque vineae Domini partem catechesibus excolant, et sacramentorum administratione; quumque praefati regni incolae nonnisi raro et difficillime cum caeteris Sinarum regionibus communicare possint: nos, de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum consilio, opportunum ducimus regnum Coreanum nunc pro tunc in novum Vicariatum Apostolicum erigere, et in eum Vicarium Apostolicum constituere ab Episcopo Pekinensi omnino independentem.

Tenor conces- § 3. Motu igitur proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, vi praesentium literarum apostolicarum, Coreanum regnum in novum Vicariatum Apostolicum nunc pro tunc erigimus, et in eo Vicarium Apostolicum constituendum ab Episcopo Pekinensi omnino independentem declaramus, ac huiusmodi Vicario ab hac Sancta Sede eligendo omnes et singulas facultates Vicariis Apostolicis in regionibus Sinarum, vel Sinis adiacentibus, concedi solitas dicta nostra auctoritate concedimus et impertimur.

(1) Ex Reg. Brevium vol. IV., p. 61.

[blocks in formation]

§ 1. Exponi nobis curasti, tibi in votis. esse pro speciali bono Vicariatus Apostolici Concincinae et Cambodiae tibi commissi apostolicis fulciri facultatibus, quarum praesidio valeas tuum in Vicariatu praedicto eligere Coadiutorem cum futura successione eumdemque Episcopum consecrare cum titulo episcopali per nos adsignando. Nos, ne in eligenda persona idonea pro huiusmodi coadiutoris officio tibi grata et ad explendum munus apta, quae prius a nobis esset, uti par est, approbanda: tempus frustra decurrat ob nimiam distantiam locorum, neque eveniat, quod absit, ut te deficiente Vicariatus iste diu careat pastore episcopali charactere insignito extraordinario modo tibi, de cuius pietate, prudentia, fidelitate, religione et

doctrina plurimum in Domino fiduciam habemus, annuere volentes, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ccclesiasticis censuris et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, de VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum consilio, tibi, ven. fr., facultates necessarias et opportunas tibi eligendi in coadiutorem memorati officii Vicarii Apostolici Concincinae eum, quem dignissimum magisque huic muneri idoneum pro tua prudentia iudicaveris, auctoritate apostolica tenore praesentium tribuimus et impertimur, ita tamen ut coadiutor sic per te electus nonnisi ea quae hac in re tu illi demandaveris omnino praestare teneatur; quando autem munus huiusmodi, quod tu ad praesens geris, quomodolibet ex persona tua vacaverit, coadiutorem ut supra a te eligendum loco tui Vicarium Apostolicum Concincinae cum omnibus et singulis facultatibus quae tibi ratione officii huiusmodi a Sede hac Apostolica hactenus quomodolibet concessae sunt, ex nunc pro tunc auctoritate et tenore praesentis facimus et constituimus, salva tamen semper in praemissis auctoritate congregationis eorumdem Cardinalium.

§ 2. Praeterea, ut memoratus coadiutor a te eligendus charactere et titulo episcopali insignitus evadat, ex nunc pariter pro tunc illum in Episcopum Ecclesiae Metellopolitan. actu per obitum ultimi Episcopi vacantis, quae in partibus infidelium consistit, eadem nostra apostolica auctoritate eligas atque declares, ut ad ecclesiam praefatam quamdiu ab infidelibus detinebitur accedere et apud eam personaliter residere minime teneatur, dicta nostra auctoritate concedas et indulgeas. Tibique pariter, ut eidem coadiutori a te eligendo, ac postea in Episcopum Metellopolitan. auctoritate et tenore praesentis renuntiando. post quam ab eo professionem catholicae. fidei iuxta articulos a sede nostra propositos, ac nostro ac Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae solitum iuramentum receperis, munus consecrationis auctoritate nostra apostolica impendere licite valeas, accitis, et in hoc tibi assistentibus duobus, loco Episcoporum, presbyteris

(1) Ex Reg. Brevium vol. IV., p. 63.

saecularibus seu cuiuscumque Ordinis, Congregationis, et instituti regularibus praefatae huius sedis gratiam et communionem habentibus, dicta auctoritate plenam et liberam tribuimus facultatem.

§ 3. Volumus tamen eademque auctoritate praecipimus atque decernimus, ut nisi receptis ab illo per te ipsum iuramento et professione fidei huiusmodi tu consecrationis munus dicto coadiutori impendere et ille dictum munus suscipere praesumpseritis, tu a pontificalis officii exercitio et tam ipse quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso. Mandamus propterea in virtute sanctae obedientiae omnibus et singulis ad quos spectat ac spectabit pro tempore, ut illum per te eligendum. in coadiutorem ad liberum eiusdem muneris exercitium iuxta praesentium tenorem recipiant et admittant, illique in omnibus quae ad officium huiusmodi pertinent praesto sint ac obediant, suaque salubria monita et mandata reverenter suscipiant et efficaciter adimpleant, alioquin sententiam sive poenam quam in rebelles tulerit rite, ratam habebimus et faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non dictarum ecclesiarum, et iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis in contrarium facientibus quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, quibus omnibus et singulis illarum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum. hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die IX. septembris MDCCCXXXI., pontificatus nostri anno 1.

XVI.

Vicario Apost. Siamensi concedit coadiutorem eligere cum futura successione, eumque Episcopum consecrare (1).

Concessionis rationem exponit.

Facultatem eligendi concedit,

Venerabili fratri losepho Florens Episcopo Sozopolitano Vicario Apost. Siamensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Quum ven. frater Bartholomeus Brugniere Episcopus Capsensis et coadiutor tuus in vicariatu apostolico Siamensi, cui praees, profectionem in Coreanam regionem paret, quam cum ingressus fuerit titulo Vicarii Apostolici administraturus erit, hincque fiat ut tu illius operam auxiliumque sis in dicti Vicariatus regimine amissurus: Nos, habita circumstantiarum et locorum distantiae ratione, facultates apostolicas tibi tribuere statuimus, quarum vi alium ecclesiasticum virum eligere in tuum coadiutorem cum futura successione, eumdemque episcopum consecrare cum titulo Episcopali per nos adsignando possis quamprimum.

§ 2. Quapropter te, de cuius pietate, prudentia, fidelitate, religione et doctrina plurimum in Domino fiduciam habemus, annuere volentes, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum. fore censentes, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum concilio tibi, ven. frater, facultates necessarias et opportunas tibi eligendi in coadiutorem memorati Officii Vicarii Apostolici Siamensis eum, quem dignissimum magisque huic muneri idoneum pro tua prudentia iudicaveris, auctoritate apostolica tenore praesentium tribuimus et impertimur, ita tamen ut Coadiutor sic per te electus nonnisi ea, quae hac in re tu illi demandaveris, omnino praestare teneatur; quando autem munus huiusmodi, quod tu ad praesens geris, quomodolibet ex persona tua vacaverit, coadiutorem ut supra a te eligendum loco tui, Vicarium Apostolicum Siamensem cum omnibus et singulis facultatibus, quae tibi ratione officii huiusmodi a Sede hac Apostolica hactenus quomodolibet concessae sunt, ex nunc pro tunc auctoritate et tenore praesentis facimus et constituimus, salva semper in

praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium.

§ 3. Praeterea, ut memoratus Coadiutor a te eligendus charactere et titulo episcopali insignitus evadat, nunc pariter pro tunc illum in Episcopum Ecclesiae Biduen. ad praesens per obitum ultimi illius Episcopi vacantis, quae in partibus infidelium consistit, eadem nostra apostolica auctoritate eligas atque declares, illique sic electo, postquam ab eo professionem Catholicae fidei iuxta articulos ab hac Sancta Sede propositos ac nostro et Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae solitum iuramentum receperis, munus Consecrationis dicta nostra auctoritate impendere licite valeas, accitis et in hoc tibi assistentibus duobus Episcopis, vel, illis deficientibus, eorum loco duobus presbyteris saecularibus, vel cuiuscumque Ordinis, Congregationis et Instituti Regularibus praefatae huius S. Sedis gratiam et communionem habentibus, auctoritate apostolica tenore praesentium tribuimus et impertimur. Ac praeterea eidem Episcopo sic electo dicta nostra auctoritate concedas ut ad ecclesiam praedictam, quamdiu ab infidelibus detinebitur, accedere et apud eam personaliter residere. minime teneatur.

§ 4. Volumus tamen eademque auctoritate praecipimus atque decernimus, ut, nisi receptis ab eo per te ipsum iuramento et professione fidei huiusmodi, tu consecrationis munus dicto Episcopo eligendo impendere, illeque dictum munus suscipere praesumpseritis, tu a pontificalis officii exercitio, et tam ipse quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso.

Consecrandique coadiutor.

§ 5. Non obstantibus apostolicis ac in Derogationes. universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris die Ix. septembris MDCCCXXXI., pontificatus nostri anno 1.

XVII.

Erectio Vicariatus Apostolici in regno Coreano.

Prooemium.

Expositio pre

cum.

Tenor concessionis.

Venerabili fratri Bartholomaeo Bruguiere Episcopo Capsiensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Pastorale officium nobis ex alto commissum nihil nos magis sollicitat, quam christifidelibus, ut in viam mandatorum Dei dirigantur, atque ad aeternam animarum suarum assequendam salutem opportunis praesidiis adiuventur, omni quo cum Deo possumus studio providere.

§ 2. Quum itaque tu, venerabilis frater, qui coadiutores Episcopi Sozopolitani Vicarii Apostolici Siamensis, humiliter petieris, ut tibi liceat Coreanum regnum ingredi et Coreanorum neophytorum curam suscipere:

§ 3. Nos, perpensis Coreanorum christianorum necessitatibus, habitaque insuper ratione quod Vicarius Apostolicus Siamensis facili negotio alium idoneum presbyterum invenire possit, quem in coadiutorem sui eligat, de consilio venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium tuis precibus benigne annuentes, tibi permittimus, ut, si nihil obstet, ad novam missionem proficiscaris, qua quidem ad exitum prospere feliciterque perducta, etiam nunc te in Vicarium Apostolicum pro regno Coreae cum omnibus facultatibus Vicariis Apostolicis in regionibus Sinarum, vel Sinis adiacentibus, concedi solitis ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum auctoritate apostolica tenore praesentium eligimus et deputamus, facimus et constituimus, salva tamen semper in praemissis congregationis eorumdem Cardinalium auctoritate. Mandamus propterea omnibus et singulis ad quos spectat ac spectabit in posterum, ut tibi in praemissis prompte pareant et obediant, tuaque salubria monita et mandata humiliter suscipiant, et efficaciter adimplere procurent, alioquin sententiam sive poenam, quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam ha bebimus et faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

4. Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die IX. septembris MDCCCXXXI., pontificatus nostri an. 1.

XVIII.

Unio dioecesium Uraniensis et Subsylvaniensis Basileensi apud Helvetios.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Ad faciliorem commodioremque rei Prooemium. sacrae procurationem pro locorum conditione statuendam pervigilare nos adigit commissa nobis divinitus pro universae Ecclesiae utilitatibus sollicitudo.

§ 2. Lubentes proinde ea accepimus, Tenor unionis. quae ad pagos Uraniensem et utriusque Subsylvaniae Basileensi dioecesi uniendos iuxta fel. rec. praedecessoris nostri Pii VIII. vota a venerabili fratre Philippo Archiepiscopo Cathaginense nostro apud Helvetios nuntio sunt conciliata cum nobilibus viris, qui in eorumdem pagorum comitiis ad id negotii fuerunt praepositi. Cuncta itaque rei ratione accurate perpensa, cupientes nos spirituali populorum. ibidem degentium bono salubriter consulere, ex certa scientia ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine partem Uraniensis pagi a Constantiensi dioecesi seiunctam, nec non utriusque Subsylvaniae pagos, qui pariter ad illam dioecesim olim spectabant, Basileensi dioecesi perpetuo adtribuimus et assignamus. Hinc ob sic decretam unionem redditus episcopatus Basileensis, qui modo aestimantur decem millibus librarum helveticar., augebuntur stata quadam summa, qua pro incolarum iis in pagis degentium numero praefinietur iuxta conditiones, regulas legesque in illius census constitutione servatas pro pagis Lucernensi, Solodurensi, Bernensi, Argoviensi et Thurgoviensi; eadem regula et praescriptio vim habebit in suffraganei censu sanciendo, quem in praesens bis mille libris Helveticis constare cautum est. § 3. De canonicis autem decretum est, ut praeter iam extantes canonicos in capitulum cathedrale Basileense accensean- sileense. tur tres canonici non residentes iuxta tres memoratos pagos designandi, quorum scilicet alter ab Uraniensi statuatur, et ex duobus reliquis alter a pago Subsylva

De canonicis admittendis in

capitulum Ba

De dotatione mensae.

Concessio privilegiorum.

Deputatio executoris apostolici.

niae superioris, alter a pago Subsylvaniae | gregationem Consistorialem mittat ibidem
inferioris adsciscatur, qui quidem cano- adservanda.
nici episcopalis senatus partem consti-
tuent, iisdemque iuribus ac privilegiis, ac
praesertim utraque voce in comitiis et
in antistite eligendo potientur. Mandamus
vero ipsos adscisci inter viros ecclesiasti-
cos, qui nedum nati solum sint et de-
gant iis in pagis pro quibus canonicatum
sunt adepturi, sed insuper qualitatibus
polleant iure canonum requisitis, et in
re sacra gerenda utilem ibidem operam
navarint.

§ 4. Is porro electionis modus pro iis adhibebitur, qui pro canonicis pagorum Lucernensis, Zougensis decretus est, ipsorumque praebendae ad libras Helveticas tercentum praefiniuntur. Caeterum ad dotem pro portione constituendam episcopalis mensae, ac suffraganeatus, nec non collegii canonicorum et seminarii, praesides eorumdem pagorum peculiarem conventionem inibunt cum hac Apostolica Sede, atque interim certos iidem et stabiles redditus praebebunt, quorum liberam et regularem perceptionem spondent ipsi ac protuentur, quin ulla ex causa vel cessare vel alienari iure possint.

§ 5. Iubemus porro et mandamus, ut memorati Uraniensis et Subsylvaniensis pagi omnibus fruantur iuribus et favoribus ac privilegiis generatim et communiter in pagos Lucernensem, Solodurensem, Bernensem et Zougensem per apostolicas literas datas die septima maii millesimo octingentesimo vigesimo octavo delatis, iisque insuper, quibus pagi Argoviensis et Thurgoviensis per alias apostolicas literas diei vigesimae tertiae martii anno millesimo octingentesimo trigesimo donati sunt, parique ratione iisdem oneribus et obligationibus adstringantur, quibus memorati pagi per eas apostolicas literas fuerunt subiecti.

§ 6. Harum denique dispositionum, quas in summum animarum bonum cessuras fore confidimus, exequutionem committimus eidem venerabili fratri Philippo Archiepiscopo Carthaginensi nostro apud Helvetios nuncio, omnesque in id causae facultates necessarias et opportunas largimur, ut per se vel per aliam personam saltem in ecclesiastica dignitate constitutam, mandata haec nostra exequi curet, eaque decernat, quae in id expedire magis in Domino censuerit. Volumus etiam ut executorialia acta et decreta ad con

lata et decre

§ 7. Decernentes has praesentes lite- Clausula subras, et in eis contenta quaecumque, etiam tum irritans. ex eo quod quicumque cuiusvis status, gradus, ordinis, conditionis, praeeminentiae vel dignitatis, seu alia specifica et individua mentione et expressione digni, in praemissis quomodolibet ius vel interesse habentes seu habere praetendentes, iisdem praemissis non consenserint, nec ad ea citati, intimati aut auditi fuerint, tametsi suorum indultorum vel privilegiorum vigore consentire seu vocari, citari, întimari, et audiri semel vel pluries quomodolibet debuissent, aut ex alia quacumque iuridica, privilegiata et rationabili, ac etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, causa, occasione, colore, praetextu, ullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis nostrae vel interesse habentium consensu, alioque quolibet defectu notari, impugnari, vel ad terminos iuris reduci, aliudve quodcumque iuris facti vel gratiae remedium intentari vel impetrari, seu etiam motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso quempiam in iudicio vel extra illud uti seu se iuvare nullatenus posse, sed easdem praesentes literas, et in eis contenta quaecumque, semper validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac eidem Episcopo Basileensi, et suis pro tempore successoribus, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum palatii nostri apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »