Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sumptum et per duos ven. fratres nostros Archiepiscopos vel Episcopos in illis partibus degentes, gratiam tamen et communionem Sedis Apostolicae habentes, tibi assignandum, per dilectum quoque filium Ioannem Topus presbyterum Armenum nuncium tuum duximus destinandum ut iidem Archiepiscopi vel Episcopi aut eorum alter illud tibi sub infrascripta forma assignent vel assignet et a te nostro et Romanae Ecclesiae nomine sub altera etiam praesentibus inserta forma fidelitatis debitae solitum iuramentum recipiant seu recipiat. Tu autem Pallio eodem intra patriarchalem ecclesiam tuam illis dumtaxat diebus uteris qui expressi in ipsius patriarchalis ecclesiae privilegiis continentur. Ut igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius serves interius in mente, fraternitatem tuam monemus et hortamur attente, quatenus, humilitatem et iustitiam dante Domino qui dat praemia et munera elargitur, observare studeas, quae suum servant et promovent servatorem, ac eamdem patriarchalem ecclesiam Ciliciae Armenorum sponsam tuam cures sollicite auctore Domino spiritualiter et temporaliter augere. Quocirca praefatis Archiepiscopis vel Episcopis per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi vel alter eorum dictum Pallium iuxta eamdem subsequentem formam tibi curent seu curet assignari et a te nostro et eiusdem S. R. E. nomine sub reliqua forma huiusmodi fidelitatis debitae solitum recipiant seu alter eorum recipiat iuramentum, eiusdemque sic a te praestiti iuramenti formam nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo munitas per proprium Nuncium quanto citius destinare procures. Forma autem qua praefati Archiepiscopi vel Episcopi in assignando tibi dicto Pallio utentur, haec est: Ad honorem Omnipotentis Dei ac Beatae Mariae Virginis ac Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Domini nostri Domini Gregorii PP. XVI. et S. R. E. necnon patriarchalis ecclesiae Ciliciae Armenorum tibi commissae tradimus tibi Pallium de corpore Beati Petri sumptum, plenitudinem videlicet pastoralis officii, ut eo utaris intra ecclesiam tuam certis diebus qui exprimuntur in privilegiis ei ab Apostolica Sede concessis - Forma autem iuramenti quod praestabis, haec est: Ego la

cobus Holas Archiepiscopus Amasen. in Patriarcham Ciliciae Armenorum electus, ab hac hora in antea fidelis et obediens ero Beato Petro Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae et Domino nostro Domino Gregorio PP. XVI. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto ut vitam perdant vel membrum, seu capiantur mala captione. Consilium vero quod mihi credituri sunt per se aut Nuncios seu litteras, ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et regalia Sancti Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis quinquenniis visitabo aut per me aut per meum Nuncium, nisi apostolica absolvar licentia. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam neque donabo neque impignorabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo inconsulto Romano Pontifice. Et constitutionem super prohibitione investiturarum bonorum iurisdictionalium de an. Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quinto editam servabo., Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo quadragesimo primo, quinto kalendas februarii, pontif. nostri anno XI.

CLXXXVI.

Iacobum Holas Archiepiscopum Amasen. in Patiarcham Ciliciae Armenorum eligit (1).

Venerabili fratri lacobo Holas Archiepiscopo nuper Amasen. in Patriarcham Ciliciae Armenorum electo,

GREGORIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei. salutem et apostolicam benedictionem.

Romani Pontificis, quem Pastor ille coelestis et Episcopus animarum potestatis

(1) Constitutiones et Bul. per viam de Curia. Vol. 1829–1853.

plenitudine sibi tradita ecclesiis praetulit | poenis a iure vel ab homine quavis ocuniversis, sollicitudo requirit ut circa cuiuslibet ecclesiae statum sic vigilanter excogitet sicque prospiciat diligenter, quod per eius providentiam circumspectum tunc per simplicis provisionis officium quandoque vero per ministerium translationis accommode, prout personarum, locorum et temporum qualitas exigit et ecclesiarum utilitas persuadet, ecclesiis singulis Pastor accedat idoneus et Rector providus deputetur, qui populum sibi commissum salubriter dirigat et informet, ecclesiamque sibi traditam non solum gubernet utiliter, sed etiam multimodis efferat incrementis. Sane patriarchali ecclesia Ciliciae Armenorum, cui bo. me. Gregorius denominatus Sextus, ultimus illius Patriarcha dum viveret praesidebat, per obitum dicti Gregorii Patriarchae, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta, nos ad provisionem huiusmodi patriarchalis ecclesiae Ciliciae Armenorum paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo ipsi ecclesiae patriarchali Ciliciae Armenorum personam utilem ac etiam fructuosam cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habuimus diligentem, demum ad te nuper Archiepiscopum Amasen, quem venerabiles etiam fratres nostri Episcopi Catholici nationis Ciliciae Armenorum ad patriarchalem ecclesiam huiusmodi pro illis Patriarcha elegerunt seu postularunt, quique fidem catholicam iuxta articulos iampridem a Sede Apostolica Orientalibus praescriptos expresse professus fuisti, consideratis grandium virtutum meritis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit, et attendentes quod tu qui ad archiepiscopalem ecclesiam Amasen. evectus munere consecrationis suscepto pontificalia exercuisti, ordinationes habuisti, confirmationis sacramentum administrasti et in reliquis ita te bene gessisti, ut praedictae ecclesiae patriarchali Ciliciae Armenorum praefici dignus censearis, ipsamque patriarchalem ecclesiam scies voles et poteris auctore Domino salubriter regere et feliciter gubernare, direximus oculos nostrae mentis. Intendentes igitur tam dictae patriarchali ecclesiae Ciliciae Armenorum quam eius gregi dominico salubriter providere, teque a quibusvis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et

casione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad hoc dumtaxat ut translatio, provisio et praefectio per nos ut infra faciendae praesentesque litterae suum debite sortiantur effectum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, ac eiusmodi electionem seu postulationem de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate adprobantes et confirmantes, omnesque et singulos etiam substantiales defectus, si qui in electione seu postulatione huiusmodi quomodolibet intervenerint, quatenus opus sit, eadem apostolica auctoritate supplentes et sanantes, iuxta decretum a Congregatione eorumdem fratrum nostrorum praefatae Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum emanatum et per nos etiam ad probatum te, licet absentem, a vinculo quo dictae ecclesiae Amasen, cui hactenus praefuisti, tenebaris, de simili consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes ad dictam patriarchalem ecclesiam Ciliciae Armenorum de consilio et apostolicae potestatis plenitudine similibus transferimus, teque illi in Patriarcham praeficimus et pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius patriarchalis ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo liberamque tibi ad dictam patriarchalem ecclesiam transeundi licentiam tribuendo, in illo qui dat gratias et largitur praemia confidentes, quod, dirigente Domino actus tuos, ipsa patriarchalis ecclesia sub tuo felici gubernio regetur utiliter et prospere dirigetur ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ad praefatam patriarchalem ecclesiam cum gratia nostrae benedictionis accedens curam et administrationem praefatas sic exercere studeas sollicite, fideliter et prudenter, quod exinde sperati fructus proveniant ac tuae bonae famae odor ex tuis laudabilibus actibus latius diffundatur, ipsaque patriarchalis ecclesia gubernatori provido ac fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque praeter aeternae retributionis praemium nostram et dictae Sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis; necnon venerabilibus fratribus nostris suffraganeis orthodoxis ac dilectis etiam filiis Vassallis dictae patriarchalis ecclesiae ac

clero et populo, ipsi patriarchali ecclesiae | Apostolicae Romanae Ecclesiae et Domino subiectis per apostolica scripta mandamus, ut suffraganei tibi tamquam membra capiti obsequentes exhibeant tibi obedientiam et reverentiam debitas et devotas, ita quod mutua inter te et ipsos gratia gratos sortiatur effectus et nos eorum devotionem possimus propterea in Domino merito commendare; clerus autum te pro nostra et eiusdem Sedis Apostolicae reverentia benigne recipientes et honorifice pertractantes, tua salubria monita et mandata suscipiant humiliter et efficaciter adimplere procurent; populus vero te tamquam patrem et pastorem animarum suarum devote suscipientes et debita honorificentia prosequentes, tuis monitis et mandatis salubribus humiliter intendant, ita quod tu in eis devotionis filios et ipsi in te per consequens patrem benevolum invenisse gaudeatis. Vassalli praeterea praefati te debito honore prosequentes, tibi fidelitatem solitam ac consueta servitia et iura tibi ab eis debita integre exhibere procurent, alioquin sententiam sive poenam quam tu rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Volumus autem quod tu in tua patriarchali Montem Pietatis ad praescriptum sacrosancti Concilii Tridentini instituas, conscientiam tuam super hoc onerantes. Volumus etiam quod tu antequam regimini et administrationi dictae patriarchalis ecclesiae te in aliquo immisceas, in manibus duorum pariter fratrum nostrorum Archiepiscoporum vel Episcoporum gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentium et in istis partibus degentium, seu alterius eorum, fidelitatis debitae solitum praestes iuramentum iuxta formam praesentibus adnotatam et sic a te praestiti iuramenti formam ad eamdem Congregationem de Propaganda Fide de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo munitas per proprium nuncium quantocitius transmittere omnino tenearis, quibus et eorum cuilibet per easdem praesentes pariter mandamus ut ipsi vel eorum alter a te nostro et Romanae Ecclesiae nomine iuramentum huiusmodi iuxta eamdem formam recipiant seu recipiat. Forma autem iuramenti quod prestabis, haec est: Ego Iacobus Holas Patriarcha Ciliciae Armenorum ab hac hora in antea fidelis et obediens ero beato Petro Ap. sanctaeque

nostro Domino Gregorio PP. XVI. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero quod mihi credituri sunt per se aut nuncios seu litteras, ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et Regalia Sancti Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo. Iura, honores, privilegia et auctoritatem Sanctae Romanae Ecclesiae, Domini nostri Papae et successorum praefatorum conservare, defendere, augere et promovere curabo. Non ero in consilio, facto vel tractatu, in quibus contra ipsum Dominum nostrum vel eamdem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra vel praeiudicialia personae, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur, et si talia a quibuscumque procurari novero vel tractari, impediam hoc pro posse, et quantocitius commode potero significabo eidem Domino nostro vel alteri per quem ad ipsius notitiam poterit pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, reservationes, dispositiones, provisiones, et mandata apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Hereticos Schismaticos et Rebelles Domino nostro ac successoribus praefatis pro posse persequar et impugnabo. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis quinquenniis personaliter et per ipsum visitabo et Domino nostro successoribusque praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio deque rebus omnibus patriarchalis ecclesiae meae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique quae meae fidei creditae sunt, salutem quoquomdo pertinentibus, et vicissim mandata apostolica praefata humiliter recipiam et quam diligentissime exequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adimplebo per certum nuncium ad hoc speciale mandatum habentem de gremio cleri mei aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum seu alias personatum habentem, aut, his mihi deficientibus, per dioecesanum

sacerdotem et, clero deficiente omnino, per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento docebo per legittimas probationes ad S. R. E. Cardinalem proponentem in Congregatione sacri Concilii Tridentini per supradictum Nuncium transmittendas. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam neque donabo neque impignorabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu cleri datriarchalis ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Et constitutionem super prohibitione investiturarum, bonorum iurisdictionalium de anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quinto editam servabo, et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia.

Datum Romae apud S. Petrum anno incarnationis dominicae millesimo octingentesimo quadragesimo primo, quinto kalendas februarias, pontificatus nostri anno undecimo.

CLXXXVII.

Patriarchae nationis Maronitarum scribit de subsidiis, quae catholicae nationes tribuunt ut Maronitis et ecclesiae apud illos belli vicissitudininbus afflictae succurrant.

Venerabili fratri losepho Habaisci Patriarchae Antiocheno Maronitarum,

GREGORIUS PP, XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Quum dilectus filius Nicolaus Murad ecclesiae tuae negotiorum gestor in Montem Libanum reverteretur, praetermittere noluimus, ut litteris hisce nostram sollicitudinem nostramque dilectionem tum erga fraternitatem tuam, cum erga universam Maronitarum gentem testificaremus. Ob calamitates sane gravissimas, quas ab hostilibus armis Sanctissima Christi Religio istic perpessa est, intima confecti fui

mus amaritudine; verum eo loco positi qua contritiones Israel deplorare non sufficit, eo curas cogitationesque nostras intendimus, ut quantum per nos fieri posset afflictis Maronitarum rebus opitularemur. Cum vero fidelium caritatem excitaverimus, ut fratribus inopia aerumnisque gravatis suppetias ferrent, praecipuae catholicorum nationes paratas sese exhibuerunt ad ea suppeditanda subsidia, quibus prostratae istic Maronitarum ecclesiae res passim instaurarentur, quapropter confidimus opportuna tibi ad opus auxilia non defutura. Quae cum ita se habeant, ven. frater, pietatis caritatisque tuae erit providere, ut ea primo in pristinum statum restituantur, quae Dei cultum ac religionis exercitium attingunt; tum vero et illa diligenter curare, quibus miserrima Maronitarum conditio sublevari queat. Ad haec, quamquam nos minime lateat pastoralis sollicitudo studiumque plane singulare, quo ecclesiam tibi creditam moderaris, attamen pro supremo apostolatus quo fungimur munere, sane non possumus quin fraternitatem tuam sedulo enixeque in Domino adhortemur, ut vigilantiam qua hactenus ad Maronitarum procurandam salutem incubuisti, augeas in praesentia, immo et ingemines. Novimus enim regiones istas ab heterodoxis non paucis perlustrari, ex quo quidem in quantum discrimen catholicorum fides adducatur, tristissima omnium fere saeculorum ac nostrorum praesertim temporum experientia satis superque manifestat. Attende igitur, ven. fr., universo gregi, cui te regendo Spiritus Sanctus praeposuit, atque in id modo operam industriamque omnem colloca, ut ab eodem sive haereseos sive schismatis venenum arceatur. Ceterum in rebus, quae sive ad tui commodum, sive ad utilitatem ecclesiae tuae pertinebunt, nostram Sanctaeque Sedis Apostolicae benignitatem paratissimam fore pollicemur. Interea tibi gregique tuo, quem paterna peculiarique complectimur caritate, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XVI. feb. MDCCCXLI., pontificatus nostri anno XI.

CLXXXVIII.

Dominicum Lefebvre Vic. Ap. Cochinchinae missionis eligit, si Episcopus Metel

lopolitanus, non iam designato coadiutore, ex hac vita migraverit (1).

Dilecto filio presbytero Dominico Lefebvre,

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Missionis sta- § 1. Pastorale officium nobis ex alto tum exponit. commissum postulat, ut quibusque rebus omnibusque modis spirituali Christifidelium bono continenter vehementerque consulamus. Itaque quamvis per similes nostras apostolicas litteras die x. mensis decembris anno MDCCCXXXIX. datas tam Ludovico Taberd Episcopo Isauropolitano Vicario Apostolico Cochinchinae paulo ante in Bengalae missione defuncto, quam eius coadiutori ven. fratri Stephano Theodoro Cuenet Episcopo Metellopolitano nunc Vicario Apostolico, attentis peculiaribus circumstantiis, data fuerit, cuique, altero obeunte, facultas deligendi sibi coadiutorem cum futura successione et cum charactere et titulo episcopali in partibus quem defunctus praesul habuerat, tamen cum gravioribus iugiter memoratis ven. frater Episcopus Metellopolitanus versetur in angustiis, instantibusque persecutionis magis magisque saevientis periculis, ita ut impediri forsan possit quominus facultate sibi elargita uti valeat, ac propterea Cochinchinae missione episcopali regimine destitueretur:

Necessitas Vicar. Apost. designandi.

Electum designat.

§ 2. Nos tam gravi rei occurrere volentes, perspecta etiam mente eiusdem ven. fratris Episcopi Metellopolitani quoad coadiutoris eligendi personam ei acceptam et ad id muneris idoneam, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio aliquem eximium virum eligendum censuimus, qui in casu quo Vicarius Apostolicus, non designato sibi coadiutore, e vita migraret, illius successor et Vicarius Apostolicus Cochinchinae existat et charactere ac titulo episcopali insignitus quoque sit.

§ 3. Quamobrem ex gravissimis testimoniis probe noscentes eximiam tuam pietatem, religionem, prudentiam, integritatem ac singulare catholicae fidei studium et rerum peritiam quae ad illam Missionem pertinent, de eorumdem venn. fratrum

(1) Ex Cong. Tabul.

sententia te peculiari beneficientia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes, et absolutum fore censentes, quoties contigerit ut commemoratus ven. frater Episcopus Metellopolitanus non designato sibi coadiutore ex hac vita migret, te hisce litteris auctoritate nostra apostolica Vicarium Apostolicum Cochinchinae Missionis iam nunc eligimus, constituimus et deputamus cum omnibus et singulis facultatibus necessariis atque opportunis alias Cochinchinensi Vicario Apostolico concessis, salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Cum autem ad eumdem vicariatum regendum charactere et titulo episcopali ornatus sis oporteat, atque episcopalis ecclesia Isauropolitana, quae in partibus infidelium existit, sui pastoris solatio fuerit destituta; nos ad eiusdem ecclesiae provisionem celerem atque felicem, in qua nemo praeter nos potuit seu potest intromittere, paterno ac sollicito studio intendentes, ne illa longae vacationis exponatur incommodis, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem et fructuosam cum iisdem venn. fratribus habuimus diligentem, ad te, qui ex legitimo matrimonio procreatus et in aetate etiam legitima constitutus existis, de cuius morum integritate et catholicae fidei zelo, ac spiritualium providentia et temporalium circumspectione fide digna accepimus testimonia, oculos mentis nostrae direximus. Quibus omnibus mature perpensis, eamdem episcopalem ecclesiam de persona tua nobis et memoratis Cardinalibus probata, de eorumdem venn. fratrum consilio auctoritate nostra apostolica hisce literis providemus, teque illi in Episcopum praeficimus atque Pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo qui dat gratiam et largitur dona confisi, quod dirigente Domino actus tuos praedicta ecclesia tuae circumspectionis industria et studio utiliter et prospere dirigetur, grataque in spiritualibus et temporalibus orthodoxa religio incrementa suscipiet. Iugum igitur Domini

« ÖncekiDevam »