Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

principis Novae Galliae Meridionalis ad archiepiscopalem dignitatem et gradum seu in metropolitanam evehimus, erigimus et constituimus, cum omnibus iuribus, honoribus, privilegiis, indultis, quibus aliae archiepiscopales seu metropolitanae ecclesiae utuntur, potiuntur, vel uti ac frui possunt et poterunt. Atque huiusmodi archiepiscopali Sydneyensi sedi Episcopum Hobartoniensis insulae ac terrae Van-Diemen seu Tasmaniae, et Episcopum Adelaidensem in Australià meridionali subiectos esse debere praecipimus atque mandamus.

§ 3. Haec volumus, statuimus, decernimus, atque iubemus, non obstantibus etc. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xxII. aprilis MDCCCXLII., pontificatus nostri anno XII.

CCXII.

Disiungit a vicariatu apostolico Oceaniae Occidentalis curae concredito Societatis Lugdunensis B. M. V. plures regiones, quas in novum vicariatum apostolicum, Centralem nuncupandum, erigit, eidem Societati committendum.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Pastoris aeterni vicariam operam hic in terris, nullis certe nostris promeritis, sed ineffabili divinae providentiae consilio gerentes, omni certe curâ, studio ac vigilantiâ prospicere debemus, ut dominici gregis oves, nobis divinitus commissae atque concreditae, magis magisque ad salutaria pascua deducantur, omnique adiuventur praesidio, quo salutem assequantur aeternam.

§ 1. Itaque eum summâ animi nostri laetitiâ noverimus in amplissimo vicariatu apostolico Oceaniae in parte occidentali Societatis Lugdunensis sub titulo B. Mariae V. presbyteris commisso evangelicam lucem divinâ adspirante gratià ita usquequaque pervasisse, ut innumerae iam gentes e tenebris et umbrâ mortis fuerint eductae, atque in dies augeatur credentium in Domino multitudo, ac propterea ven. frater Ioannes Baptista Pompallier Maroneae Episcopus, qui in praesentia totius vicariatus Occidentalis prae

ses, ob nimiam locorum invicem interiecto mare seiunctorum distantiam, ac multiplices commercii difficultates tanto oneri ferendo impar omnino sit, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio nonnullas ex eodem vicariatu regiones seiungere, easque in distinctum apostolicum vicariatum alteri praesuli eiusdem Societatis committendum ac Centralem appellandum erigere statuimus, quo facilius, tutius atque opportunius spirituali illorum Christifidelium bono atque utilitati consulatur.

§ 2. Itaque motu proprio, certâ scientiâ, maturâ deliberatione, deque apostolicae nostrae potestatis plenitudine, harum literarum vi, novum atque distinctum vicariatum apostolicum, Centralem nuncupandum, Oceaniae in parte occidentali erfgimus et instituimus, ita ut novi huiusce vicariatus limites constituantur ad orientem lineà meridiani quae per Mangeam insulam transit, sive lineà ipsâ, quae Occidentalem ab Orientali vicariatu dividit; ad occidentem lineà quoque meridiani, quae orientalem tangit sinum insulae Christoval, quin tamen eam complectatur; ad septemtrionem lineà aequinoctialis; ad meridiem denique tropicum Capricorni; ac propterea eidem vicariatui omnes intra praedictos fines regiones positas attributas esse decernimus; namque insulas vulgo Wallis Futuna, Tonga, Hamoa, Witij Nova Caledonia, Novae Hebrides, aliasque parvas insulas iis interiectas vel adiacentes, quas omnes et singulas regiones eâdem auctoritate nostrà a vicariatu et omnimodâ iurisdictione eiusdem ven. fratris Ioannis Baptistae Pompallier perpetuo auferimus atque dismembramus et in peculiarem novum apostolicum vicariatum Centralem appellandum erigimus et constituimus. Ipsi autem Vic. Apostolico huius novi vicariatus ab hac Apostolica Sede eligendo omnes et singulas facultates huiusmodi Vicariis Apostolicis concedi solitas eadem auctoritate nostra concedimus et impertimur.

§ 3. Haec volumus, statuimus, atque mandamus, decernentes has praesentes litteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et in futurum spectabit, hoc futurisque temporibus plenissime suffragari ac inviolabiliter observari; sicque

Novi vicariatus limites.

in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari: non obstantibus nostrà et cancellariae apostolicae regulâ de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus et sanctionibus apostolicis, ceterisque etiam speciali et expresså mentione et derogatione dignis in contrarium quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXIII. augusti MDCCCXLII., pontific. nostri anno XII.

CCXIII.

Coadiutorem Vicarium Apostolicum Oceaniae Centralis instituit.

Dilecto filio Guillelmo Dusarre presbytero Lugdunensis Societatis sub titulo B. M. V.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum novus ac distinctus alter vicariatus apostolicus Centralis Oceaniae in parte occidentali pro maiore spirituali illorum catholicorum utilitate per similes nostras apostolicas litteras hodierno die datas, a nobis fuerit erectus, atque ipsius vicariatus regimen dilecto filio Petro Battaillon presbytero eiusdem tuae Societatis tanti sane nominis claro cum charactere et titulo episcopali in partibus infidelium fuerit demandatum, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio in eam sententiam devenimus, ut ipsi Vicario Apostolico, habita ratione locorum distantiae, commercii aliarumque difficultatum, aliquem idoneum ecclesiasticum virum in auxilium daremus.

§ 2. Quamobrem probe noscentes te egregiis animi ingeniique dotibus, morum gravitate, vitae religione, pietate, prudentia, integritate praestare, hoc munus tibi committendum censuimus. Itaque te quem per similes alias apostolicas litteras

hoc ipso die datas Episcopum Amalensem in partibus infidelium renuntiavimus, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, hisce litteris auctoritate nostra apostolica in coadiutorem novi electi Centralis vicariatus Antistitis eligimus et constituimus, tibique concedimus et indulgemus ut illi in pastorali munere obeundo opitulari possis et auxilium praesidiumque afferre valeas, ita tamen ut in hoc officio exercendo ea tantum peragas quae idem Petrus tibi committenda censuerit. Praeterea tibi facultatem tribuimus ut, postquam episcopalem consecrationem in Galliis acceperis, Missionem petens, coadiutorem tuum in Episcopum rite consecrare possis. Non obstantibus etc.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscat., die xXIII. augusti MDCCCXLII., pontific. nostri anno XII.

CCXIV.

Novum vic. ap. Centrale nuncupatum, confectum ex terris disiunctis a vic. ap. Oceaniae Occidentalis, curae committit Petri Bataillon (1).

Dilecto filio Petro Bataillon presbytero Lugdunensis Societatis sub titulo B. M. V.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum gravissimis ex causis, atque allatis maximi momenti rationibus, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio per similes apstolicas literas hodierno die datas novum atque distinctum vicariatum apostolicum Centralem Oceaniae in parte occidentali pro maiore spirituali illorum Christifidelium utilitate erigendum censuerimus iis circumscriptum limitibus qui iisdem in litteris describuntur, atque idcirco aliquis ecclesiasticus

(1) Eadem die Petrum Bataillon Episcopum nominavit ecclesiae Aenen., quae sub Archiepiscopo Traianopolitano in part. infidelium existit, per lit. Apostolatus officium.

vir episcopali charactere et titulo insignitus eidem vicariatui sit praeficiendus. Nos huiusmodi munus alacri libentique animo tibi committendum existimavimus, qui singulari pietate, doctrina, prudentia, integritate et evangelicis laboribus in iisdem regionibus exantlatis et catholicae fidei propagandae studio summopere praestas. Quamobrem te, quem per alias similes apostolicas litteras hoc ipso die editas Episcopum Aenen. in partibus infidelium renuntiavimus, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, in Vicarium Apostolicum novi vicariatus Centralis 0ceaniae in parte occidentali, auctoritate nostra apostolica hisce litteris eligimus, constituimus et deputamus cum omnibus et singulis quibuscumque facultatibus, quae huiusmodi propriae sunt muneris, salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium.

Mandamus proinde omnibus et singulis ad quos spectat, ut te in Vicarium Apostolicum huiusmodi recipiant et admittant, tibique faveant, pareant, ac praesto sint, tuaque mandata efficaciter adimpleant, secus sententiam seu poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus ac faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXIII. augusti MDCCCXLII., pontificatus nostri anno XII.

CCXV.

Guillelmum Donarre coadiutorem novi electi Petri Bataillon vic. ap. Centralis vicariatus Oceaniae, eligit (1).

Dilecto filio Guillelmo Donarre presbytero Lugdunen. Societatis sub titulo B. M. V.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili.

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum novus ac distinctus alter vicariatus apostolicus Centralis Oceaniae in parte Occidentali pro maiore spirituali illorum catholicorum utilitate per similes nostras apostolicas litteras hodierno die datas, a nobis fuerit erectus, atque ipsius Vicariatus regimen dilecto filio Petro Bataillon presbytero eiusdem tuae societatis tanti sane nominis claro cum charactere et titulo episcopali in partibus fuerit demandatum, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio in eam sententiam devenimus, ut ipsi Vicario Apostolico, habita ratione locorum distantiae, commercii aliarumque difficultatum, aliquem idoneum ecclesiasticum virum in auxilium daremus.

§ 2. Quamobrem probe noscentes te egregiis animi ingeniique dotibus, morum gravitate, integritate vitae, religione, pietate, prudentia, praestare, huiusmodi munus tibi committendum censuimus. Itaque te, quem per similes alias apostolicas litteras hoc ipso die datas Episcopum Amaten. in partibus infidelium renuntiavimus, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, hisce litteris auctoritate nostra apostolica in coadiutorem novi electi Centralis vicariatus Antistitis eligimus et constituimus. Tibique concedimus et indulgemus, ut illi in pastorali munere obeundo opitulari possis, et auxilium praesidiumque, afferre valeas, ita tamen ut in hoc officio exercendo ea tantum peragas, quae idem Petrus tibi committenda censuerit.

§ 3. Praeterea tibi facultatatem tribuimus, ut postquam episcopalem consecrationem in Galliis acceperis, missionem petens, coadiutum tuum in Episcopum rite consecrare possis.

(1) Per literas Apostolatus officium eiusdem diei nomivavit Guillelmum ep. ecclesiae Amaten. subiec. Patriarchae Hierosolymitano in part. infidelium.

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

38

§4. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXIII. augusti MDCCCXLII., pontificatus nostri anno XII.

CCXVI.

Visitatorem Apostolicum in Archidioecesi Antibarensi, iuxta modum, eligit (1).

Venerabili fratri Raphaëli Barissich Episcopo Azotensi Vicario Apostolico Provinciae Bosnae Argentino Othomanae,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. De universi dominici gregis salute vehementer solliciti ea omnia peragenda curamus, quae ad spiritualem eorum utilitatem pertinere videntur. Itaque cum noscamus talia nunc in Archidioecesi Antibarensi rerum esse adiuncta, ut peculiarem huius Apostolicae Sedis sollicitudinem requirant, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio, aliquem praeclarum virum eidem Archidioecesi Antibarensi praeficiendum duximus, qui inibi visitatoris apostolici munere fungatur, atque huiusmodi officium de eorumdem VV. FF. consilio tibi committendo censuimus. Quamobrem te, venerabilis frater, peculiari benevolentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurristi, huius tamen rei gra⚫tia absolventes et absolutum fore censentes, hisce litteris auctoritate nostra apostolica, ad nostrum et huius Apostolicae Sedis arbitrium, te in Visitatorem Apostolicum in commemoratae Archidioecesis Antibarensis eligimus, constituimus et deputamus, tibique plenam potestatem tribuimus regendi et gubernandi praefatam

Antibarensem Archidioecesim cum omnibus et singulis facultatibus, quibus antea illius Archiepiscopus fruebatur, qui suspensus interim remaneat ab exercitio potestatis tum ordinis, tum iurisdictionis in ea Archidioecesi, amoto insuper Vicario Apostolico Antonio a Boscomare, cui praefata Archidiocesis regenda tradita fuerat, salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis earumdem Cardinalium.

§ 2. Mandamus proinde omnibus et singulis ad quos spectat, ut te in Visitatorem Apostolicum huiusmodi recipiant et admittant, tibique faveant, pareant ac praesto sint, tuaque mandata efficaciter adimpleant, secus sententiam seu poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus ac faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die xxv. aug. MDCCCXLII., pontificatus nostri anno XII.

CCXVII.

Trium congregationum monachorum Basilian. Melchitarum in monte Libano, iuxta modum, visitat. apostol. decernit (2).

Ven. fratri Francisco Villardel Archiepiscopo Philippensi, ac Delegato Apostolico in Monte Libano,

GREGORIUS PP. XVI. Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum ex recta religiosarum familiarum disciplina in christianam et civilem rempublicam maxima bona redundent, tum omni quidem vigilantia et studio ea peragenda curamus, quae ad earumdem. familiarum bonum pertinere cognoscimus. Itaque cum occasione controversiae

(1) Ex Reg. Brevium vol. V., pag. 82.

(2) Ex Reg. Brevium vol. V., pag. 93. De his monachis vide Ben. XIV. Opinionem Inter plures.

Super familiam

circa validitatem postremi capituli generalis inter Monachos Basilianos Melchitas S. Ioannis in Soairo exortae, noverimus tum in praefato, tum in aliis eiusdem nationis Regularibus Institutis a S. Basilio pariter nuncupatis, Alepinorum nimirum et SSmi Salvatoris, nonnullos invaluisse abusus, qui peculiarem huius Apostolicae Sedis providentiam exposcunt, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio, aliquem praestantem ecclesiasticum virum earum Congregationum apostolicum visitatorem eligendum censuimus. Atque huiusmodi munus de eorumdem ven. FF. NN. sententia tibi committendum existimavimus, qui integritate, prudentia, religione, pietate, consilio ac rerum gerendarum peritia summopere es commendatus.

§ 2. Itaque peculiari te benevolential complecti volentes et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, te hisce litteris auctoritate nostra apostolica, ad nostrum et huius Apostolicae Sedis arbitrium, Visitatorem apostolicum trium commemoratarum Congregationum Monachorum Basilianorum Melchitarum, nempe S. Ioannis in Soairo, Alepinorum, et SSmi Salvatoris, eligimus, constituimus et deputamus cum facultate assumendi duos convisitatores sive charactere episcopali insignitos, sive non, ac deputandi Praesidem provisorie pro interino regimine; tibique omnes alias facultates necessarias atque opportunas tribuimus ad normam instructionis tibi ab eadem Congregatione de Propaganda Fide tradendae tum pro regimine corrigendo ac reformando earum trium congregationum, tum pro cognoscenda validitate capituli generalis iam initi a Monachis S. Ioannis in Soairo.

§ 3. Mandamus proinde omnibus et singulis ad quos spectat seu spectabit, ut te ad officium visitatoris apostolici memoratarum congregationum recipiant et admittant, tibique pareant ac praesto sint, secus sententiam seu poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus ac faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

§ 4. Non obstantibus apostolicis atque in universalibus provincialibusque ac synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxx. augusti MDCCCXLII., pontif. nostri anno XII.

CCXVIII.

Hollandicam Missionem de Curaçao in America Meridionali in vicariatum apostolicum erigit.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Apostolici ministerii munus supernâ Dei providentià nobis impositum atque commissum postulat, ut omni quidem studio. et curâ ea peragere non omittamus, quae ad Catholicae Religionis incrementum ac spiritualem Christifidelium utilitatem pertinere perspicimus.

§ 1. Itaque cum non mediocri paterni animi nostri laetitià noverimus Hollandicae missionis de Curaçao in Americà Meridionali statum, benedicente Domino, ita florere, ut opportunum vel maxime sit missionem ipsam in apostolicum vicariatum erigi, eique Antistitem charactere. episcopali insignitum praefici, nos maiori illorum Christifidelium spirituali utilitate prospicere, ac rei catholicae incremento atque splendori consulere vehementer cupientes, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio, inibi peculiarem Vicariatum Apostolicum erigendum censuimus.

§ 2. Motu igitur proprio ac certâ scientia et maturà deliberatione, deque apostolicae nostrae potestatis plenitudine, hisce literis Hollandicam missionem de Curaçao in Americà Meridionali in peculiarem vicariatum apostolicum erigimus et constituimus, et in eo Vicarium Apostolicum charactere episcopali exornatum esse debere decernimus, qui eiusdem missionis regimini praesit. Ipsi autem Vicario Apostolico, ab hac Sede eligendo, omnes ac singulas facultates Vicariis Apostolicis concedi solitas eadem auctoritate nostrâ concedimus et impertimur.

« ÖncekiDevam »