Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus, in contrarium facien. licet speciali expressa et individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque.

§ 18. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae suppressionis, extinctionis, annullationis, translationis, erectionis, constitutionis, assignationis, deputationis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incur

surum.

Datum Romae, apud S. Petrum anno incarnationis dominicae millesimo octingentesimo quadragesimo tertio, quarto nonas iunii pontificatus nostri anno decimotertio.

CCXXXI.

filiae nostrae Mariae Loc nomine secundae Portugalliae et Algarbiorum reginae fidelissimae subiectarum metropolitana, quae de Iurepatronatus praefatae Mariae Reginae ex fundatione vel dotatione seu privilegio apostolico, cui non est hactenus in aliquo derogatum, fore dignoscitur, et cui ven. frater noster Emmanuel a Sancto Gualdino ultimus illius Archiepiscopus dum viveret praesidebat, per obitum dicti Emmanuelis Archiepiscopi, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, Pastoris solatio destituta nos, vacatione huiusmodi fide dignis relatibus intellecta, ad provisionem ecclesiae metropolitanae Goan. celerem et felicem, ne illa longe vacationis exponatur incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo eidem. metropolitanae ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habuimus diligentem; demum, ad te de legitimo matrimonio ex catholicis honestisque parentibus in Portugalliensi civitate progenitum

Iosephum M. de Silva Torres Archiepi- atque quadragesimum tertium aetatis tuae scopum Goan. eligit (1).

Dilecto filio losepho Mariae de Silva Torres electo Archiepiscopo Goan.

GREGORIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Divina disponente clementia, cuius inscrutabili providentia ordinationem suscipiunt universa, in apostolicae dignitatis solio meritis licet imparibus constituti, ad universas orbis ecclesias aciem nostrae considerationis extendimus, et pro earum statu salubriter dirigendo apostolici favoris auxilium adhibemus; sed de iis propensius cogitare nos convenit, quas propriis carere pastoribus intuemur, ut eis iuxta cor nostrum Pastores praeficiantur idonei, qui commissos sibi populos per suam circumspectionem providam et providentiam circumspectam salubriter dirigant et informent, ac bona ipsarum ecclesiarum non solum gubernent utiliter, sed etiam multimodis efferant incrementis.

§ 2. Sane ecclesia Goan. unica Indiarum Orientalium carissimae in Christo

(1) Vide infra Nuncium.

annum agentem, qui presbyteratus ordine. dudum initiatus doctoralique laurea in sacra theologia donatus in ecclesiasticis functionibus apprime enituisti, eo vel maxime quod Benedictinorum institutum prima iuventute amplexus sis, professor dein philosophiae ac theologiae renunciatus plures per annos hoc munere scite perfunctus es, quique fidem catholicam iuxta articulos iampridem a Sede Apostolica propositos expresse professus fuisti, quemque laudata Maria Regina nobis ad hoc per suas patentes literas die xxv. aprilis currentis anni Domini praesentavit, ac de cuius doctrina, gravitate, prudentia, honestate morum, rerum usu praestantia fidedigna testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, Metropolitanae ecclesiae Goan. de persona tua nobis et eisdem venn. fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta, fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate providemus teque illi in Episcopum praeficimus et pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius metropolitanae ecclesiae Goan. tibi in spiritulibus et temporalibus plenarie committendo, in illo qui dat gratias et largitur praemia con

fidentes, quod dirigente Domino actus tuos metropolitana ecclesia Goan. sub tuo felici gubernio regetur utiliter et prospere dirigetur ac grata in iisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa.

§ 3. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione suscipiens, curam et administrationem praefatas sic exercere studeas sollicite fideliter ac prudenter, quod ecclesia ipsa Goan. gubernatori provido ac fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque praeter aeternae retributionis praemium nostram dictaeque sedis benedictionem et gratiam. exinde uberius consequi merearis. Volumus autem quod in civitate Goan. montem pietatis erigi cures, super quo conscientiam tuam desuper onerantes.

Datum Romae, apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo quadragesimo tertio, decimo nonas iunii, pontificatus nostri anno decimotertio (1).

CCXXXII.

Archiepiscopo Goano Iosepho a Silva Torres mentem suam aperit de eius nominatione, quae iuxta lit. Multa praeclare est intelligenda; monet eum nullam exercere posse iurisdictionem in regionibus, quae Vic. Ap. traditae sunt regimini, etsi antea Archiepiscopo Goae subiicerentur (2).

Venerabili fratri losepho a Silva Torres electo Archiepiscopo Goano,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Nuncium ad te iam pervenisse arbitramur de Consistorio a nobis celebrato XIII. kalendas huius mensis, in quo novos pastores dedimus pluribus viduatis ecclesiis, initio facto ab inclyta archiepiscopali ecclesia Goana in Indiis Orientalibus Lusitanae ditionis, cui te, ven. frater, praefecimus. Accipies subinde nostras apostolicas literas sub plumbo, quas statim edi iussimus de promotione ipsa tua et de con

secratione episcopali rite suscipienda, nec non de sacro pallio, quod tibi uti Metropolitano Antistiti tradendum mandavimus. Animum quoque intendimus ad conditionem ecclesiae illius, et in calamitates haud sane leves quibus diuturnae viduitatis suae tempore afflicta est, atque adeo avertere cupientes difficultatem omnem, quae fraternitatem tuam ab ineunda eius procuratione retardare posset, alias ad te literas dedimus supra dicta die Piscatoris annulo obsignatas, quibus ex peculiari gratia indulsimus, ut statim ac ipsas acceperis, delata tibi pastorali iurisdictione libere atque integre uti valeas: ac fuit quidem nobis curae, ut eaedem sine mora ad te mitterentur. Nunc insuper hanc tibi epistolam scribimus, ut novum praebeamus testimonium praecipuae erga te benevolentiae nostrae, bonaeque spei, qua in Deo nitimur fore, ut ad salutem crediti gregis constanter atque impigre advigiles, et a debita sacris Canonibus, ac nostris Sedisque Apostolicae decretis obedientia nulla unquam in causa recedas. Obversantur enim nobis ante oculos sensus tuae in Romanam Ecclesiam obsequentissimae voluntatis, quos literis consignasti datis III. Idus martii; quibus et consona sunt, quae de te accepimus a dilecto filio Francisco Capaccini nostro Olisipone internuntio Delegatoque Apostolico, qui retulit inter alia nominatim de iterata declaratione, qua nos certiores fieri voluisti, deliberatum tibi fixumque in animo esse, ut non alia unquam utaris auctoritate, quam quae tibi a nobis tributa sit. Pertinent haec ad ea quae statuimus in apostolicis literis datis sub annulo Piscatoris die XXIV. aprilis anni MDCCCXXXVIII. quarum initium Multa preclare etc., atque hinc ad decreta cetera. subinde edita, aut etiam edenda, circa procurationem catholicarum rerum in quibusdam regionibus, ubi ob mutatam temporum viam Goanus Antistes nec facile iam, nec satis animarum bono consulere poterat. Nos in iis decernendis non aliud certe spectavimus, quam salutem et incrementa dominici gregis, ac vae quidem nobis, si quamcumque ipsius partem sive illuc, sive alibi in discrimine positam spiritualibus quibus datum fuerit iuvare subsidiis negligamus! Quare dum tuos illos sensus sollicitudini eidem nostrae obse

(1) Eadem die per literas Cum nos hodie concessit pallium. (2) Vide infra Quantá laetitia.

quentes plurimis merito prosequimur laudibus, temperare nobis ipsis non possumus, quin fraternitatem tuam hortemur in Domino vehementer, ut ab eiusmedi te gerendi ratione nullo unquam obtentu dimoveri te sinas, atque ut in reliquis ita iugiter agas, quemadmodum Pastorem agere oportet de maiore tantum Dei gloria et spirituali dilectarum ovium emolumento sollicitum, ac suas omnes spes collocantem in Domino Pastorum Principe, qui portat omnia verbo virtutis suae, quique sacris operariis in cultura vineae suae diligenter cum eius gratia perseverantibus immarcescibilem repromisit gloriae coronam. Nos interea licet indigni non praetermittimus ab eo suppliciter petere, ut super te ac super omnem quem tuae curae tradidimus clerum ac populum sua propitius dona multiplicet. Denique nostrae pignus studiosissimae voluntatis apostolicam benedictionem tibi ipsi, ven. frater, atque illis intimo cordis affectu peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die vIII. iulii MDCCCXLIII., pontificatus nostri anno XIII.

ССХХХІІІ.

Electum Episcopum Macaonensem monet exercere non posse iurisdictionem in iis regionibus, olim ad Macaonen. Ep. pertinentibus, quas Sedes Ap. aliis regendas tradidit (1).

Ven. fr. Nicolao Rodriguez Pereira de Borja electo Episcopo Macaonensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater.

salutem et apostolicam benedictionem.

In consistorio a nobis celebrato XIII. kalendas huius mensis proveximus te ad cathedralem ecclesiam Macaonensem in Indiis Orientalibus Lusitanae ditionis: eiusque rei testes esse voluimus apostolicas literas sub plumbo, quae de more a nobis editae sunt. His vero et alias addidimus literas apostolicas sub annulo Piscatoris eâdem die datas, quibus consilium

nobis fuit impedimenta avertere, quae te ab ineundâ istius ecclesiae procuratione retardare potuissent. Has misimus statim. dilecto filio Francisco Capaccini nostro Ulyssipone Internuntio Delegatoquo Apostolico, ut ipsas ad te perferendas curaret. Nunc insuper hanc tibi epistolam scribimus, ut studium confirmemus nostrae benevolentiae qua te, ven. frater, eo impensius complectimur, quo meliorem erecti sumus in spem fore, ut de religione, de S. hac Sede, et de grege tuae a nobis curae concredito praeclare per Dei gratiam merearis. Obversantur enim nobis ante oculos bona, quae accepimus, testimonia virtutis tuae; quibus veluti cumulum adiicere visae sunt literae datae a te ad dilectum filium presbyterum Umpierres, atque ab eo nostrae Congregationi Propagandae Fidei communicatae, ex quarum scilicet significatione cognovimus, te, ad Episcopatum Macaonensem a Reginâ fidelissimâ nominatum, haudquaquam induci potuisse ut contra canonum tramites et statuta S. huius Sedis procurationem interea viduatae ecclesiae sub quovis obtentu susciperes. Laudamus equidem in Domino vehementer praeclaram istam rationem tuam; qua eo vel magis laetati sumus, quod nobis hinc omnino pollicemur, te, ven. frater, obsequuturum pariter humili constantique animo decretis a nobis, seu a supradictâ Propagandae Fidei Congregatione iussu nostro, editis aut edendis circa procurationem catholicarum. rerum in nonnullis istarum regionum, ubi Antistes Macaonensis, ob mutatam temporum vicem, nec facile iam, nec satis animarum bono consulere poterat. Nos certo in his statuendis non aliud spectavimus quam salutem et incrementa dominici gregis; ac vae quidem nobis, si quamcumque ipsius partem, sive illuc sive alibi in discrimine positam, spiritualibus, quibus datum fuerit, iuvare subsidiis negligamus! Itaque etsi opus esse non videatur, ipsâ tamen rei gravitate et supremi apostolatus nostri officio compulsi, fraternitatem tuam hortamur in Domino vehementer, ut videas etiam atque etiam quam magni apud Deum ipsum criminis reus fieres, si decretis iisdem cum tanto apostolicae nostrae auctoritatis contemptu et gravi adeo animarum detrimento te opponeres. Verum nulla, uti diximus,

(1) Vide supra Religionis propagandae, et adnotata ad Multa praeclare.

.

causa est, ut dubitemus de pietate tua, ven. frater, quem et in reliquis, quae episcopalis muneris sunt, ita iugiter acturum confidimus, quemadmodum pastorem agere oportet de maiore tantum Dei glorià et spirituali dilectarum ovium emolumento solicitum, ac suas omnes spes collocantem in divino pastorum Principe, qui portat omnia verbo virtutis suae, quique sacris operariis in culturâ vineae suae diligenter cum eius gratiâ perseverantibus immarcescibilem repromisit gloriae coronam. Nos interea, licet indigni, non praetermittimus ab eo suppliciter petere, ut super te ac super omnem, quem tuae curae tradidimus, clerum ac populum sua propitius dona multiplicet. Denique nostrae pignus studiosissimae voluntatis apostolicam benedictionem tibi ipsi, ven. frater, atque aliis intimo cordis affectu peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die vIII. iulii MDCCCXLIII., pontificatus nostri anno XIII.

CCXXXIV.

In Pensylvania Occidentali, quam ab episcopatu Philadelphiensi separat, novam sedem episcopalem erigit in civitate Pittsburgensi collocandam, et Baltimorensi suffraganeam.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Universi dominici gregis curam ac soli.citudinem superno nobis consilio commissam gerentes, dioecesum per universum orbem descriptioni cogitationes curasque nostras intendere debemus, ut earum fines immutemus vel coarctemus, prout rerum ac temporum ratio ac fidelium utilitas exquirere videatur.

§ 1. Itaque quum in Concilio quinto Baltimorensi habito mense maio anni MDCCCXLIII., cetera inter negotia ad Religionis Catholicae bonum in foederatis Americae septentrionalis provinciis promovendum, de ratione quoque actum fuerit, qua in vastissimo Pensylvaniae statu religionis necessitati atque incremento constanter prospici possit, cumque collatis inter se consiliis Episcopi omnes in Concilium coacti, interque illos praecipue

ven. frater Franciscus Patritius Kenrick Philadelphiensis Episcopus, nobis exponendum iudicaverint, fidelium bono valde expedire, ut Pensylvania occidentalis, secundum limites civili divisione receptos, in peculiarem dioecesim a Philadelphiensi distinctam erigatur: nos tanti momenti rem venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis examinandam commisimus. Rebus itaque mature perpensis, atque habitâ ratione consensus Episcopi Philadelphiensis super memoratae regionis Pensylvaniae a sua sede episcopali separatione, de eorumdem fratrum consilio memoratam episcopatus erectionem perutilem cognovimus.

§ 2. Motu igitur proprio et ex certâ scientiâ, deque apostolicae potestatis plenitudine Pensylvaniam occidentalem iuxta limites civili divisione receptos a dioecesi Philadelphiensi perpetuo separantes, eam in peculiarem episcopatum, cuius episcopalis sedes in Pittsburgensi civitate constituatur, ac suffraganea sit Archiepiscopalis Baltimorensis donec aliter statuatur, cuiusque titulus a praedictâ Pittsburgensi urbe derivetur, et cathedralem habeat S. Pauli Apostoli ecclesiam in eâdem urbe iamdiu conditam, vi praesentium literarum erigimus et constituimus.

§ 3. Decernentes has literas firmas, validas et efficaces existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et omnia iuxta praemissa accurate adimpleri, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non apostolicis literis datis die XVII. iunii anno MDCCCXXXIV., quarum initium Benedictus Deus, nec non praedictae Philadelphiensis ecclesiae etiam iuramento, confirmatione apostolica, aut quavis firmitate alià roboratis statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XI. augusti MDCCCXLIII.,. pontificatus nostri anno XIII.

CCXXXV.

Novam episcopalem sedem Petriculae in foederatis Americae Septemtrionalis regionibus constituit, cuius dioecesis statum Arkansas complectatur.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

In supremâ militantis Ecclesiae speculà, Deo sic volente, collocati, atque universi dominici gregis curam gerentes, eo intendere studia nostra debemus, ut novas per terrarum orbem dioeceses constituamus, prout rerum ac temporum ratio ferat, quo pluribus constitutis pastoribus, rectius atque expeditius christiani gregis incolumitati consulatur.

§ 1. Quocirca cum in Concilio V. Baltimorensi mense maio anno MDCCCXLIII. inter cetera illud quoque e re catholicâ esse iudicatum fuerit, ut ad stabilius confirmandam ac latius proferendam christianam fidem in foederatis Americae septemtrionalis regionibus quatuor novae episcopales sedes erigantur, quarum una Petriculae seu Little-Rock statuatur, cuius dioecesis statum Arkansas comprehendat, nos tanti momenti rem venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis perpendendam commisimus. Maturà igitur deliberatione adhibitâ, de eorundem fratrum consilio. memoratam Petriculae episcopatus erectionem utilem cognovimus.

§ 2. Motu igitur proprio et ex certâ scientiâ, deque apostolicae potestatis plenitudine novam episcopalem sedem Petriculae seu Little-Rock, cuius dioecesis statum Arkansas complectatur, cuiusque titulus a dicta Petriculae urbe derivetur, vi praesentium literarum erigimus, et constituimus.

§ 3. Decernentes has praesentes literas firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illos ad quos spectat et spectabit, hoc futurisque temporibus, plenissime suffragari. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscat., die xxvIII. nov. MDCCCXLIII., pontificatus nostri anno XIII. (1).

CCXXXVI.

Erigit Vicariatum Apostolicum in regionibus trans Montes Saxeos positas et Columbiam seu Oregon appellatas in America Septemtrionali, quarum pars ad Archiepiscopum Quebecensem, pars ad Episcopum S. Ludovici hactenus spe

ctarunt.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Pastorale officium divinâ providentiâ nostrae humilitati impositum omnino exquirit, ut illis praesertim ovibus, quae regiones ab hac Apostolicâ Sede, ubi catholicae centrum est unitatis, longe dissitas incolunt, nostrà sedulitate consulamus, ut in adventu Pastoris aeterni repertae, sicut oportet, per apostolicam curam intra verum ovile, ad pascua coelestia feliciter perducantur.

§ 1. Quare cum in Concilio provinciali Baltimorensi V. religionis bono conducere visum sit, ut Vicariatus Apostolicus erigatur, qui comprehendat territorium trans montes saxeos, vulgo les Montagnes Rocheuses, situm, ac territorium Columbiae seu Oregon appellari solitum, partim ad Quebecensem partim ad S. Ludovici dioecesim huc usque pertinens, ac territorium simul contineat, quod trans eas regiones constitutum est, quodque hactenus ad dioecesim Quebecensem pertinebat, nos eiusdem Concilii Baltimorensis votis precibusque annuentes, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum consilio, rebus mature perpensis, ac ratione habità consensus, quem circa iurisdictionem in memoratas regiones dimittendam tum ven. frater Archiepiscopus Quebecensis, tum ven. frater Episcopus S. Ludovici ultro dederunt, motu proprio, atque ex certâ scientiâ ac maturâ deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine harum literarum vi novum Vicariatum Apostolicum erigimus ac constituimus, qui complecti debeat territorium trans Montes saxeos, vulgo les Montagnes Rocheuses, situm, ac territorium Columbiàe seu Oregon appellatum, partim ad Quebecensem

(1) Eadem die per similes literas In suprema constituit eccles. Milvachien, Startfordien, Chicagien. Vide infra Gratissimae nobis.

« ÖncekiDevam »