Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lationis, nisi idem in vias revocetur iustitiae. Levemus idcirco simul oculos et manus ad Eum, qui sapientiae dux est et emendator sapientium, Ipsumque multa prece rogemus, ut, dato illi corde docili et animo magno, quo vocem audiat patris amantissimi et moerentissimi, laeta ab ipso Ecclesiae, laeta Ordini vestro, laeta Sanctae huic Sedi, laeta humilitati nostrae properentur. Nos certe faustum ac felicem illum ducemus diem, quo filium hunc in se reversum paterno sinu complecti nobis contingat, cuius exemplo magna in spe sumus, fore ut resipiscant ceteri, qui eo auctore in errorem induci potuerunt, adeo ut una apud omnes sit pro publicae et sacrae rei incolumitate consensio doctrinarum, una consiliorum ratio, una actionum studiorumque concordia. Quod tantum bonum ut supplicibus votis nobiscum a Domino exoretis, abs vestra pastorali solicitudine requirimus et expectamus. In id autem operis divinum praesidium adprecantes, auspicem ipsius apostolicam benedictionem vobis gregibusque vestris peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum vII. kal. iulias an. MDCCCXXXIV. pontif. nostri an. IV.

CCXLVII.

Numerum dierum festorum coercet pro locis dominio subiectis serenissimae Lusitaniae et Algarbiorum Reginae.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Quum ex apostolici nostri ministerii officio curare debemus, ut festorum dierum celebritas a Christifidelibus religiose colatur, tum illud etiam ex paterno in omnes studio praestandum nobis est, ut si eorumdem festorum dierum numerus temporalibus Christifidelium necessitatibus officere possit, eum pro locorum ac temporum ratione apostolica venia coerceamus. Itaque, quum carissima in Christo filia nostra serenissima Lusitaniae et Algarbiorum Regina fidelissima per dilectum filium Ioannem Petrum Commendatorem de Migueis de Carvalho de Brito suum apud nos atque hanc Sanctam Sedem oratorem nobis supplicaverit, ut, attentis gravissimis circumstantiis, quae florentes olim illas regiones perturbarunt, festorum die

rum numerum ad certos limites cohibeamus, ut populi praesertim laboribus addicti summae angustiae consulatur, sicut fel. rec. Urbanus VIII., Benedictus XIV. et Clemens XIV. praedecessores nostri benigne elargiti sunt, nos eius votis libenter duximus adnuendum. Quamobrem de consilio venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus praepositorum hisce litteris auctoritate nostra. apostolica decernimus ac statuimus, ut in omnibus ac singulis regionibus carissimae in Christo filiae nostrae Lusitaniae et Algarbiorum reginae fidelissimae dominio subiectis, praeter omnes dominicos dies, sub utroque praecepto in posterum serventur tantum festa Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis, Corporis Domini et Natalis Domini nostri Iesu Christi et Sacri Cordis lesu, insuper festa Purificationis, Annunciationis, Assumptionis et Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, nec non festum servetur a meridie Feriae V. in coena Domini ad meridiem usque Feriae VI. in Parasceve, denique die XXII. Ianuarii festum S. Vincentii martyris pro patriarchatu Ulyssiponensi et Regno Algarbiorum, die xIII. iunii pro patriarchatu tantum praedicto festum Sancti Antonii Patavini, ubique vero festum Nativitatis S. Ioannis Baptistae die XXIV. iunii et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli die XXIX. iunii, et festum omnium Sanctorum die 1. novembris. Caetera vero festa, quae hactenus de praecepto servari solita sunt, auctoritate nostra apostolica penitus abolemus quoad praeceptum adstandi sacro et vacandi ab operibus servilibus, praeter tamen ecclesiasticas functiones, quae respectivis in ecclesiis sicut antea a clero peragi volumus, ac si revera de praecepto perdurarent. Praeterea festa Sanctorum Patronorum, qui solum in civitatibus ac locis dominio serenissimae Lusitaniae et Algarbiorum reginae fidelissimae subiectis praecipui sunt, quoad extrinseca transferri volumus in Dominicam sequentem cum Missa solemni tantum de iisdem, firmis tamen remanentibus Officio et Missa diebus iam adsignatis, servatisque in omnibus rubricis. Haec concedimus et mandamus, non obstantibus apostolicis constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xiv. iunii MDCCCXLIV., pontificatus nostri anno xiv.

CCXLVIII.

Fr. Fidelis Sutter a Ferrara Vic. Apost. Tunetanae missionis eligitur Episcopus Ecclesiae Rosaliensis.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili. salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Apostolatus officium, meritis licet imparibus, nobis ex alto commissum, quo ecclesiarum omnium regimini divina dispositione praesidemus, utiliter exequi adiuvante Domino cupientes, solliciti corde reddimur et solertes, ut, cum de ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur committendis, tales eis in Pastores praeficere studeamus, qui populum suae curae creditum sciant non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis informare commissasque sibi ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint et valeant auctore Domino salubriter regere et feliciter gubernare. Dudum siquidem provisionem ecclesiarum omnium nunc vacantium, quaeque in posterum vacaturae, ordinationi ac provisioni nostrae reservavimus, decernentes ex tunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 2. Postmodum vero, episcopali ecclesia Rosaliensi sub Patriarcha Constantinopolitano in partibus infidelium solatio Pastoris destituta, nos ad eiusdem ecclesiae, de cuius vacatione relatus fide digni nos fecerunt certiores, provisionem celerem atque felicem, in qua nullus praeter nos se potuit seu potest intromittere, reservatione ac decreto obsistentibus supradictis, ne illa longae vacationis exponatur incommodis, paterno ac sollicito studio intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac fructuosam cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis habuimus diligentem, denique ad te, qui ex legitimo matrimonio procreatus et in aetate etiam legitima constitutus existis, quique in Tunetana missione Vicarii Apostolici munere cum laude fungeris, cuius apud nos de morum integritate, doctrina, prudentia et pietate, ac Christianae Religionis et catholicae fidei zelo, et spiritua

lium providentia et temporalium circumspectione fide digna perhibentur testimonia, oculos mentis nostrae direximus. Quibus omribus mature perpensis, te a quibusvis excommunicationis, suspensionis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, eamdem episcopalem ecclesiam Rosaliensem de persona tua, nobis ac memoratis Cardinalibus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de eorundem fratrum consilio, auctoritate apostolica tenore praesentium providemus, teque illi in Episcopum praeficimus atque pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus ac temporalibus plenarie committendo in illo, qui dat gratiam et largitur dona, confisi, quod dirigente Domino. actus tuos praedicta ecclesia per tuae circumspectionis industriam ac studium. utiliter ac prospere dirigatur, et in spiritualibus ac temporalibus orthodoxa religio incrementa suscipiat. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione animi amplectens, curam et administrationem praedictas sic studeas fideliter exercere, ut ecclesia praedicta gaudeat se provido gubernatori et fructuoso administratori esse commissam, ac tu praeter aeternae retributionis praemium nostram quoque et Sedis Apostolicae uberius exinde consequi merearis benedictionem et gratiam. Praeterea tibi, ut ad ecclesiam praedictam, quamdiu ab infidelibus detinebitur, accedere et apud cam personaliter residere minime tenearis, dicta auctoritate concedimus et indulgemus.

§ 3. Ceterum ad ea, quae in tuae cedere possunt commoditatis augmentum, favorabiliter respicientes, tibi, ut a quocumque malueris catholico Antistite S. nostrae Sedis gratiam et communionem habente, adscitis et in hoc ei adsistentibus duobus aliis Episcopis, vel quatenus hi commode reperiri nequeant, duobus eorum loco presbyteris saecularibus vel cuiuscumque Ordinis, Congregationis et Instituti regularibus, similem praedictae huius Sedis gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis recipere libere et licite possis et valeas, atque eidem Antistiti, ut, receptis a te prius catholicae fidei professione iuxta articulos pridem a S. Sede propositos, ac nostro et

Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae solito iuramento, praedictum munus tibi auctoritate nostra impendere licite | valeat, eadem auctoritate plenam et liberam harum serie tribuimus facultatem.

§ 4. Volumus tamen eademque auctoritate praecipimus, ut, nisi receptis a te prius per dictum Antistitem iuramento et professione fidei huiusmodi, ipse Antistes consecrationis munus tibi impendere tuque illud recipere praesumpseritis, idem Antistes a pontificalis officii exercitio, ac tam ipse quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso.

§ 5. Non obstantibus apostolicis atque in universalibus provincialibusque et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die v. iulii MDCCCXLIV., pontificatus nostri anno XIV.

CCXLIX.

Jura metropolitica sedi Quebecensi tribuit, tres sedes episcopales ei suffraganeas assignat, Marianopolitanam, Kingstoniensem et Torontinam, et Episcopis Caroli nopolis, Novae Brunopolis et Halifax praecipit, ut Concilio provinciali Quebecensi, cum celebratur, intersint.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Cum per similes apostolicas literas die XII. ianuarii anno MDCCCXIX. datas episcopalis sedes Quebecensis ad archiepiscopalem gradum erecta fuerit, ita tamen ut proprie dicta metropolitica iura archiepiscopo Quebecensi tributa non fuerint, neque vera metropolitica provincia in Canada erecta sit; cumque sublatae iam fuerint difficultates, quibus metropoliticae istius provinciae erectio impediretur; nos, habitâ ratione Canadensium praesulum petitionum, ac perpendentes ad religionis bonum splendoremque amplificandum ac ad ecclesiasticae disciplinae observationem impensius fovendam in ea regione, plurimum esse profuturam memoratae provinciae erectionem, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio

eamdem metropoliticam provinciam definitive erigere constituimus.

§ 2. Motu igitur proprio, ac maturâ deliberatione, deque apostolicae potestatis | plenitudine hisce litteris metropoliticam provinciam Quebecensem erigimus ac constituimus, quae complecti tantum debeat regionem Canadensem stricte sumptam, quaeque constare debeat ex ecclesià Quebecensi tamquam metropolitanâ, et ecclesiis sive dioecesibus Marionopolitanâ in inferiori Canadà, Kingstoniensi in superiori, ac Torontinâ in occidentali superioris Canadae regione, tamquam suffraganeis. Quod vero spectat ad Episcopos Carolinopolitanum, Novae Brunopolis seu Neo-Brunswikiensem, et Halifaxensem in Nova Scotia, illi, quando concilium provinciale Quebecense celebrari contingat, iuxta Concilii Tridentini praescriptionem, ad illud accedent.

§3. Haec decernimus ac constituimus, non obstantibus apostolicis constitutionibus et ordinationibus, nec non dictae ecclesiae etiam iuramento, confirmatione apostolicà, vel quavis firmitate alià roboratis statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die x. iulii MDCCCXLIV., pontificatus nostri anno XIV.

CCL.

Melanesiae et Micronesiae vicariatus apostolicos erigit, separans eas regiones a vicariatu Oceaniae occidentalis, definit utriusque limites novi vicariatus, ambos interim per unum tantum Vic. Apostolicum regendum statuit, et curam utriusque tradit Societati Lugdunensi B. M. Virginis.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Ex debito pastoralis officii nihil potius habere debemus, quam ut ea curemus perficienda, quae ad tuendam proferendamque catholicam fidem opportuna videantur.

§ 1. Iam vero postquam an. MDCCCXLII. in occidentali Oceaniae parte vicariatum centralem constituimus, ad rei catholicae bonum quam maxime expedire intelleximus, ut, imminutâ nimià missionum qua

rumdam per divisionem amplitudine, auctoque cum evangelicis operariis Episcoporum numero, novas distinctasque missiones instituamus. Itaque quum in amplà nimis adhuc occidentali missione novae perficiendae divisioni locum esse cognoverimus, praevià dismembratione locorum, ut infra, ex vicariatu occidentali, duos distinctos vicariatus instituendos censuimus, quorum alter Melanesiam, alter vero Micronesiam complectatur.

§ 2. Quamobrem de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio, motu proprio ac maturà deliberatione nostrà, deque apostolicae potestatis plenitudine, infrascripta loca atque insulas ab occidentali vicariatu omnino dividimus ac dismembramus, novumque vicariatum apostolicum in Melanesià erigimus ac constituimus, quae quidem ab oriente circumscripta est inter gradus cxxv. et GLX. longitudinis, ubi centralis missio ortum habet, et ad meridiem inter lineam aequinoctialem et gradum XII. latitudinis, ad eamque, praeter alias minoris momenti, pertinere decernimus insulas nuncupatas Nova Guinea, Tobia, William, Shouten, Waigion, duo Vesset, Timollant, Arriou, Amirante, Novae Hannovera, Hibernia ac Britannia, Luixianda, Bourgainville, Choiseul, Isabella, Guadakanar, Christovald. Ad Micronesiam vero, in qua alterum vicariatum apostolicum erigimus et constituimus cuiusque limites erunt ad orientem gradus cxxv. ad occidentem CLXXX. longitudinis, ad septentrionem gradus XIII. latitudinis, et ad meridiem aequinoctialis circulus, pertinere volumus ac decernimus, praeter alias inferioris ordinis insulas, integros Archipelagos Carolinarum, Marshali ac Gilberti.

§ 3. Praeterea volumus ac decernimus, ut utraque missio seu vicariatus pro nunc ab uno eodemque Vicario Apostolico gubernetur, usquedum opportunitas aderit alium pro altero vicariatu Antistitem seligendi.

§ 4. Curam porro duplicis huiusce coniuncti, pro nunc, vicariatus, quousque pro alterutro eorum aliter statuatur, commendandam volumus benemeritae societati presbyterorum B. M. V., cui iam centralis et occidentalis missiones creditae fuerunt, ex iisdemque presbyteris Vicarium Apostolicum eligendum esse volumus ac statuimus.

§ 5. Decernentes has literas firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere etc.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xIx. iulii MDCCCXLIV., pontificatus nostri anno XIV.

CCLI.

Ab orientali Oceaniae missione Sandwichianum Archipelagum dividit, et ex eo vicariatum apostolicum constituit, concreditum Societati Ssmorum Cordium Iesu et Mariae.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Pastorale officium supernâ Dei providentià humeris nostris impositum illud exquirit, ut illis praecipue ovibus, quae ab hoc unitatis catholicae centro dissitae sunt, maiori, qua possimus, curà ac sedulitate consulamus.

§ 1. Hinc, quum nobis innotuerit, ad rem catholicam in orientalibus Oceaniae regionibus magis magisque promovendam. perutile omnino esse, ut in eàdem amplissimâ missione presbyteris Societatis Ssmorum Cordium Iesu et Mariae concredità, praevià in plures divisione, una cum operariis evangelicis pastores Episcopi augeantur, Sandwchianum pro nunc Archipelagum in distinctum vicariatum erigere constituimus.

§ 2. Quamobrem, de consilio venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum, motu proprio, certa scientià ac maturà nostrâ deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine, Sandwichianum pro nunc Archipelagum ab orientali missione seiungimus ac dismembramus, eumque in distinctum vicariatum apostolicum erigimus ac constituimus ab iisdem presbyteris societatis praedictae curandum sub dependentiâ peculiaris Vicarii Apostolici ad illius regimen deputandi.

§ 3. Decernimus autem has literas firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iisque ad quos spectat et in futurum spectabit, plenissime suffragari, et ab omnibus inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscum

que iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

S. Non obstantibus nostra et Cancellariae Apostolicae regulâ de iure quaesito non tollendo, aliisque apostolicis constitutionibus et ordinationibus, ceterisque etiam speciali mentione et derogatione dignis contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscat. die XIII. augusti DMCCCXLIV., pontificatus nostri anno XIV.

CCLII.

Episcopatum Halifaxiensem in Nova Scotid in duos dividit, et unicuique suos fines assignat.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Decet Romanum Pontificem, cui universi dominici gregis cura concredita est, dioecesium limites immutare ac coarctare, easque in plures partiri, ut aucto, pastorum numero, ovium saluti accuratius prospici possit.

§ 1. Iam vero quum ad Religionis Catholicae bonum in Nova Scotià impensius promovendum, atque ad Ecclesiae incrementum in vastissima illà colonià procurandum graves quamplures relationes ostenderint opportunum atque utile imprimis esse, universam illam regionem, quae

(1) Cum die XXIII. maii labentis anni per obitum bo. me. Iosephi Habaisci patriarchalis ecclesia Antiochena Maronitarum vacaverit: cumque Episcopi eiusdem nationis die xv. augusti apud Diman in Monte Libano convenientes R. P. D. Iosephum Hazenum Archiepiscopum Damascenum ad. patriarchatum elegerint seu postulaverint, atque hac de re litterae ad Apostolicam Sedem datae fuerint pro electi seu postulati confirmatione obtinenda, utque eidem pallium de corpore S. Petri tribueretur; S. C. in generali conventu habito die 1x. decembris, Cardinali Fransonio praefecto referente, omnibus mature perpensis censuit supplicandum SSmo quatenus praedictam electionem seu postulationem velit admittere, ac R. P. D. Iosephum Gazenum, praevia solutione vinculi quo Damascenae Ecclesiae erat devinctus, in Patriarcham nationis Maronitarum confirmare, addita S. Pallii concessione.

hactenus unam tantum dioecesim, hoc est Halifaxiam, constituit, in duas dioeceses. invicem seiunctas partiri, quumque ipse ven. frater Guillelmus Fraser Episcopus Halifaxiensis huic divisioni libenter assentiri se significaverit; nos eidem divisioni perficiendae pro pastorali nostrà solicitudine animum curamque convertimus.

§ 2. Itaque de consilio venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Propagandae Fidei praepositorum consilio, motu proprio ac maturà nostrà deliberatione, deque apostolicae potestatis plenitudine, universam Novae Scotiae coloniam in duas dioeceses dividimus ac separamus, quarum una tres illius peninsulae comitatus orientales Sidney, Guisberugh et Pictou, atque totum Promontorium Britannicum seu Cape-Breton comprehendat; altera vero Halifaxiam, cum suo districtu, reliquosque occidentales seu meridionales comitatus complectatur, ac praeterea Insulas Bermudes in suâ iurisdictione contineat.

§ 3. Haec volumus, ac constituimus, decernentes etc.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXVII. sept. MDCCCXLIV., pontificatus nostri anno xiv.

CCLIII.

Provisio patriarchalis ecclesiae Antiochen. Syro-Maronitarum pro Archiepiscopo ab Episcopis et clero nationis Syro-Maronitarum electo et postulato, cum approbatione electionis et postulationis, sanatione defectuum ac decreto emittendi fidei professionem ac iuramentum fidelitatis praestandi (1).

Hanc vero S. C. sententiam SSmo Dão Nostro Gregorio Papae XVI. ab eiusdem S. C. secretario in audientia diei XIV. decembris MDXLV. relatam, Sanctitas Sua benigne in omnibus probavit, atque in proximo Consistorio acta consueta peragi iussit.

His praemissis, demum die XIX. ianuarii MDXLVI. indicto de more secreto Consistorio SSшus Dñus ita Emos Patres est allocutus:

VENERABILES FRATRES,

Ob mortem Antiocheni Patriarchae Maronitarum Josephi Habaisci, quae accidit die tertio et vicesimo mensis maii anni proximi, vacua illa Sedes facta est. Quamobrem eiusdem nationis Episcopi, post aliquam moram ex temporum calamitate interpositam, congregati apud Diman ad Libanum in monasterio S. Ioannis Maronis, conferentes simul de idoneo successore in locum defuncti Patriarchae

« ÖncekiDevam »