Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Dispensatio.

Conditiones.

Derogat contrariis.

Domino actus tuos praedicta ecclesia Tamassen. per tuae circumspectionis industriam et studium utiliter ac prospere dirigatur ac in spiritualibus ac temporalibus orthodoxa religio incrementa suscipiat. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione complectens, curam et administrationem praefatas ita studeas fideliter prudenterque exercere, ut ecclesia praefata gaudeat se provido gubernatori et fructuoso administratori esse commissam, ac tu praeter aeternae retributionis praemium nostram quoque et Sedis Apostolicae uberius exinde consequi merearis benedictionem et gratiam.

§ 2. Praeterea tibi, ut ad ecclesiam praefatam, quamdiu ab infidelibus detinebitur, accedere et apud eam personaliter residere minime tenearis, dicta auctoritate concedimus atque indulgemus. Tibi insuper, ut a quocumque malueris catholico Antistite Sanctae nostrae Sedis gratiam et communionem habente, adcitis et in hoc illi adsistentibus duobus aliis Episcopis, vel, quatenus hi commode reperiri nequeant, duobus eorum loco presbyteris saecularibus vel cuiuscumque Ordinis, Congregationis et Instituti Regularibus similem praefatae huius Sanctae Sedis gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis recipere libere et licite possis et valeas, atque eidem Antistiti, ut, receptis a te prius catholicae fidei professione iuxta articulos pridem a S. Sede propositos ac nostro et Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae iuramento, praefatum munus tibi, auctoritate nostra, impendere licite valeat, plenam harum litterarum serie tribuimus facultatem.

§ 3. Volumus tamen, eadem auctoritate praecipimus, ut, nisi receptis a te per dictum Antistitem iuramento et professione fidei huiusmodi, ipse Antistes consecrationis munus tibi impendere, tuque illud recipere praesumpseritis, idem Antistes a pontificalis officii exercitio, ac tam ipse quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso.

§ 4. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXII. maii MDCCCXLVI., pontificatus nostri anno XVI.

CCLXXIII.

Alexium Canoz presbyt. Soc. Iesu novo Manduriensi vic. ap. in Indiis Orientalibus praeficit.

Dilecto filio Alexio Canoz presbytero
Societatis lesu,

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quum Mandurensis missionis, ut in praesens circumscribitur, regimen quibusdam sub conditionibus presbytero Soc. lesu cum charactere episcopali et cum Apostolici. Vicarii titulo ac facultatibus committendum censuerimus, addita etiam solutione ac dispensatione a quovis vinculo, suspensione aut voto per professionem regularem suscepto aut emisso, quod memoratis conditionibus decretisque quovis modo adsciscere posset: Nos, mature omnibus perpensis, de consilio venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Propagandae Fidei praepositorum, inter tres presbyteros a dilecto filio praeposito generali eiusdem Societatis ad id muneris nebis commendatos te ad huiusmodi Vicarii Apostolici officium deputandum censuinus, quippe de tua pietate, doctrina, prudentia, ac fidei catholicae promovendae studio praeclare accepta sunt testimonia, in huiusmodi Vicarium eligere statuimus. Te igitur, quem Episcopum Ecclesiae Tamassen. in partibus infidelium per similes nostras apostolicas litteras hoc ipso die datas renuntiavimus, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, hisce literis auctoritate nostra apostolica Vicarium Apostolicum Mandurensis missionis cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis tenore praesentium eligimus, constituimus ac renuntiamus. Mandamus praeterea omnibus et singulis ad quos spectat, ut te in Vicarium Apostolicum huiusmodi recipiant et admittant, tibique faveant, pareant ac praesto sint, tuaque mandata efficaciter adimpleant, secus sententiam seu poenam quam rite tuleris seu sta

tueris in rebelles, ratam habebimus, ac faciemus auctorante Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus, provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xxII. maii MDCCCXLVI., pontific. nostri anno xvi.

CCLXXIV.

Dolet de matrimoniis mixtis ab Ecclesia vetitis in Friburgensi dioecesi invectis, ac laudat Episcopum doctrinam Ecclesiae in ea re promoventem et abusus tollere conantem; pluribus confirmat, et ubique valere asserit, benedictionem in iisdem matrimoniis impertiri non posse, quae contrahantur sine dispensatione et cautionibus, etsi alicubi ob incectam consuetudinem toleretur ut iis benedicatur, si dispensatio et cautiones praecesserint (1).

(1) Ex reg. vatic. ep. ad Principes et alios h. a. Vide supra Summo iugiter studio Quas vestro et communi. Notis ex Vaticano Tabul. desumptis didici ea quae his literis de matrimoniis mixtis Pontifex edocet, eisdem fere verbis iam tradidisse Episcopo Rotenburgensi aliis literis, sub die xxv. ianuari MDCCCXLII., quas, maiori qua potui cura quaesitas, haud invenire potui. Harum literarum defectui suppleo per duas Instructiones a S. Sede emissas. Quarum primam ad Primatem Hungariae regni ex Tab. Vat. extraxi; secundam vero, ad Episcopos Austriacae ditionis, grato animo accepi ab illmo et rmo Archiepisc. Leopolien. ruth. ritus Metrop. Halicien. D. Silvestro Sembratowicz. Quae quidem Instructio una cum adiecto rescripto, prout hic sequitur, diligenter collata est cum exemplari authentico in Vaticanis Tabulariis asservato.

INSTRUCTIO PRIMA

ad Primatem, Archiepiscopos et Episcopos in Hungariae regno

Memores officii, quo assidue tenentur advigilare ut catholicae fidei puritas et sacrae disciplinae integritas nihil unquam detrimenti capiat, Hungarici regni Antistites ubi primum animadverterunt invectam illic praxim benedicendi ac religiosis ritibus honestandi matrimonia, quae catholicos inter et acatholicos, nulla praevia Ecclesiae dispensatione, neglectisque necessariis cautionibus, iniri consueverant, utpote sanctissimis Religionis nostrae principiis et canonum statutis repugnantem, diutius citra grave piaculum tolerari non posse, omnem unanimiter curam atque operam impendere non distulerunt ad opportuna tanto huic malo remedia comparanda. At sicuti laetandum ipsis fuit de fideli parochorum et reliqui cleri studio in pastorali

Venerabili fratri Episcopo Friburgensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Non sine gravi animi nostri moerore iam noscebamus, ven. frater, quae tuis literis die iv. proximi mensis martii ad nos datis dolenter significas, de deplorandà in istis regionibus catholicos inter et acatholicos matrimoniorum frequentiâ, deque civilis potestatis in eiusmodi nuptiis agendi ratione. Compertum enim. exploratumque est, catholicos, seu viros seu mulieres, qui mixtis nuptiis temere contrahendis, se ac prolem inde suscipiendam in perversionis periculum iniiciunt, contra naturalem divinamque legem peccare. Quam sane legem sartam tectamque tueri contendit Ecclesia et haec Apostolica Sedes, seu in generali ipsarum nuptiarum prohibitione, seu in cautionibus, quas iure suo exigit cum ob graves aliquas causas ea coniugia aegre admodum sinit, ut scilicet non solum catholicus coniux ab acatholico perverti non possit, quin potius ille teneri se sciat ad hunc pro viribus

bus documentis monitisque perficiendis; ita pariter praesenserunt quot quantisque difficultatibus ac molestiis se se atque illos his de causis obiicerent. Eiusmodi namque praesunt dioecesibus, ubi acatholicorum pars catholicorum saepe numerum exaequat, et nonnunquam etiam excedit: atque adeo tales inibi leges vigent, quibus ratione inductae pridem utrinque civilium iurium aequalitatis, et consilio tuendae publicae pacis ac quietis, libertatem mixtas nuptias ineundi fovent, proindeque cum canonicis ea de re sanctionibus conciliari minime possunt. Nec reapse multum abfuit ut in maximas redigerentur angustias; cum ex una parte nequirent Dei Ecclesiaeque causam prodere, ex altera vero violatae legis patriae perturbatique inde ordinis tam ipsi quam inferiores sacrorum ministri insimularentur. In hac difficili conditione positi, eoque insuper spectantes, ut imminentia Catholicae Religioni graviora incommoda prudenter averterent, subditumque sibi clerum adversariorum iurgiis ac vexationibus eriperent, nec non iis potissimum ex leviori sexu prospicerent, quae ob negatam omnino illicitis suis nuptiis catholici sacerdotis praesentiam a fide facile essent defecturae; in sententiam devenerunt tolerandi ex praesumpto Sedis Apostolicae assensu, ut parochi iisdem nuptiis, siquidem absque maioris mali periculo interverti non possent, passive tantum, exclusisque penitus sacris ritibus, adessent. Mox autem re ad ipsam Sanctam Sedem obsequentissime delata, fusiusque expositis angustiis, quae ex ingravescentibus in dies impedimentis clero videntur impendere, tum per litteras ad SSmum Dominum nostrum Gregorium PP. XVI. communi nomine datas, tum per legatum huc votorum suorum interpretem Episcopum Csanadiensem, initi abs se consilii ratihabitionem, simulque opportunum super universo hoc nego tio apostolicae auctoritatis auxilium atque adiu

ab errore retrahendum, verum etiam ut proles utriusque sexus ex hisce matrimoniis procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educari debeat. Quamobrem, ven. frater, meritis te in Domino laudibus summopere prosequimur, quod

mentum magna cum animi sollicitudine implorarunt.

Porro Sanctitas Sua, singulis matura consideratione perpensis, auditoque suffragio emorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium ex S. Congregatione extraordinariis Ecclesiae negotiis praeposita, summopere studens, salvis catholicae doctrinae principiis, unde nec minimum deflectere fas est, quantum pro supremi apostolatus munere possit, subvenire postulantium eorum Antistitum angustiis, et molestas quibus premuntur difficultates minuere, maxime vero tristiora in Religionem et Ecclesiam mala praecavere, primum quidem debitas rependit laudes alacri ipsorum zelo in illicita, de qua dictum est, praxi tollenda, eosque vehementius excitavit ad firmiorem usque in salutari proposito constantiam: deinde susceptam per eosdem tolerantiae rationem ratam censuit habendam. Hinc rescribens ad memoratas nuper litteras tolerari posse declaravit, ut quoties ex temporum, locorum, ac personarum conditione matrimonium acatholici viri cum catholica muliere, et vicissim, omissis licet necessariis cautionibus, siue graviori discrimine nequeat impediri; atque insuper Ecclesiae utilitati communique bono expedire videatur, si illud quamtumvis vetitum et illicitum, coram catholico parocho potius quam coram ministro acatholico, ad quem partes facile confugerent, contrahatur; idem catholicus parochus, aliusve sacerdos eius vice fungens, matrimonio ipsi materiali tantum praesentia, nullo adhibito ecclesiastico ritu, intersit, perinde ac si partes unice agat meri testis, ut aiunt, qualificati seu auctorizabilis: ita scilicet ut, utriusque coniugis audito consensu, deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum valeat referre. Quibus tamen in circumstantiis apposite subdidit, non impari, immo maiori etiam, conatu ac studio ab Episcopis et parochis elaborandum fore, ut a catholica parte perversionis periculum, quoad fieri poterit, amoveatur, ut universae prolis educationi, quo meliori liceat modo, cautum sit, utque Catholicae Religioni adhaerens coniux serio admoneatur de obligatione curandi pro viribus conversionem acatholici coniugis; quippe quod ad patratorum criminum veniam ad Deo facilius impetrandam apprime conducat.

Permotus praeterea SSmus Dominus noster iis, quae in praenunciatis litteris per Hungaricos Antistites addebantur, quaeque ex ipsorum sensu uberius expressit Episcopus Csanadiensis, tali nempe providentiae forma haud satis mederi multiplici regionum necessitati, nec auferri suarum et cleri anxietatum causas, habita praesertim ratione nuptiarum, quas ob denegatam etiam ex defectu cautionum catholici parochi benedictionem coram acatholico ministro iniri contingat; alia nonnulla pari benignitate decrevit super mixtis connubiis in Hungariae regno et magno Transylvaniae Ducatu indulgenda seu toleranda. Itaque praesenti instructione Primati, Archiepiscopis et Episcopis eiusdem regni pontificio nomine significatur, si recensitae superius circumstantiae in re, de qua agitur, intercesserint, pati ipsos ulterius posse, ut a parocho catholico tum consuetae proclamationes fiant, omni tamen praetermissa mentione circa religionem illorum qui nuptias sint contracturi, tum etiam de peractis hisce proclamationibus litterae mere testimoniales concedantur, in quibus (dummodo nullum adsit dirimens impedimentum) unice enuncietur,

pro episcopalis tui ministerii officio in tanti momenti rem curas cogitationesque merito converteris, Ecclesiae de mixtis matrimoniis doctrinam, ius libertatemque tueri, vindicare studueris, ac pastorali robore et constantiâ exortos abusus de me

nil aliud, praeter Ecclesiae vetitum ob mixtae religionis impedimentum, conciliando matrimonio obstare, nullo prorsus addito verbo, unde consensus aut adprobationis vel levis suspicio sit oritura. Quod autem attinet ad connubiorum istorum coram acatholico ministro, seu non servata Concilii Tridentini forma, celebrationem, erit omnino sacrorum praesulum ac parochorum studiosissime instare, atque in caritate Dei et patientia Christi partem catholicam hortari ac monere, ut illam nimirum ab tanti scandali turpitudine, quantum possint, absterreant. Si quidem vero huiusmodi ipsorum monitis atque hortamentis nihil, quod absit, proficientibus, mixta matrimonia ea ratione fuerint inita; inspectis tam praeteritis quam praesentibus locorum, de quibus sermo est, peculiaribus circumstantiis, erunt ab Episcopis et parochis prudenter dissimulanda, et, quamvis illicita, pro validis habenda; nisi tamen canonicum aliunde officiat dirimens impedimentum, seu in nuptiarum celebratione appositae fuerint conditiones substantiae matrimonii ex catholica doctrina repugnantes. Ceterum quocumque demum modo mixta haec matrimonia citra Ecclesiae dispensationes et necessarias cautiones, sive per passivam parochi catholici praesentiam, sive coram acatholico ministro contracta fuerint; illud Episcopis et parochis Sanctitas Sua magnopere commendat, ut omni pastorali sollicitudine catholicum coniugem ad patratae culpae detestationem congruamque poenitentiam opportune conentur excitare, eumque solerter adducant ad obligationes implendas, quibus gravissime tenetur, illam praesertim, quae est de catholica universae prolis educatione impense curanda. Quae si ex voto contingant, adeoque constet, eum revera resipuisse, paratumque esse ad opportunam, quoad valuerit, scandali reparationem; tunc sane poterit ipse sacrameatorum Ecclesiae particeps fieri, quemadmodum respondens die XII. iulii MDCCLXXXII. Archiepiscopo Mechliniensi sa. me. Pius VI. in rem adnotavit. Datum Romae die xxx. aprilis an. Dñi MDCCCXLI.

A. Card. Lambruschini

INSTRUCTIO SECUNDA

ad Archiepiscopos et Episcopos austriacae ditionis in foederatis Germaniae partibus.

Cum Romanus Pontifex, pro imposito sibi divinitus apostolici officii munere, sacrae doctrinae ac disciplinae integritati cavere studiosissime debeat, non potest non moleste ferre graviterque improbare quidquid in earum discrimen induci fortasse contingat. Exploratum porro satis superque est, quid Ecclesia de matrimonifs catholicos inter et acatholicos perpetuo senserit. Ipsa nimirum tamquam illicitas planeque perniciosas semper habuit eiusmodi nuptias, tum ob flagitiosam in divinis rebus communionem, tum ob impendens catholico coniugi perversionis periculum, pravamque sobolis institutionem. Atque huc omnino pertinent antiquissimi canones illas severe interdicentes, et recentiores Summorum Pontificum sanctiones, a quibus speciatim recensendis iuvat abstinere, cum ea abunde sufficiant, quae in rem disseruit insignis memoriae Pontifex Benedictus XIV, in encyclicis literis ad Poloniae Regni Episcopos, atque in cele

dio tollere, tuisque praesertim parochis saepius praecipere, mandare non destiteris, ut in huiusmodi nuptiis Ecclesiae regulas a nobis et praedecessoribus nostris tanto studio inculcatas religiosissime ser

vent.

bratissimo opere, quod de Synodo Dioecesana inscriptum est. Quod si aliquid de canonum severitate remittens Apostolica Sedes mixta istiusmodi matrimonia quandoque permisit, id gravibus dumtaxat de causis aegreque admodum fecit, et nonnisi expressa sub conditione de praemittendis opportunis cautionibus, non modo ut coniux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum; sed insuper ut proles utriusque sexus ex hisce coniugiis procreanda in Catholicae Religionis sanctitate omnino educaretur. Quae certe cautiones in ipsa naturali ac divina lege fundantur, in quam procul dubio gravissime peccat quisquis se vel futuram sobolem perversionis periculo temere committat.

Iam vero accepit non ita pridem Sanctissimus Dius noster Gregorius divina providentia PP. XVI., per istas dioeceses austriacae ditionis in foederatis Germaniae partibus abusum passim invaluisse, ut matrimonia catholicos inter et acatholicos, nulla licet accedente Ecclesiae dispensatione, nec praeviis necessariis cautionibus, per catholicos parochos benedictione sacrisque ritibus honestarentur. Ac propterea facile intelligitur, quo dolore exinde affici debuerit; maxime cum invectam ita lateque propagatam perspiceret omnimodam mixtarum nuptiarum libertatem, atque adeo magis in dies promotum funestissimum, uti vocant, indifferentismum in religionis negotio intra vastissimae illius ditionis fines, quae catholico nomine tantopere gloriatur. Nec sane sanctissimi, quo fungitur, muneris partes fuisset praetermissurus, si res ante innotuisset. Hanc autem pontificii silentii causam ex eo etiam pronum est coniicere, quod vel nuperis temporibus nulla prorsus ad promiscuas nuptias istic ineundas apostolica dispensatio fuerit concessa, nisi praescriptis necessariis conditionibus iniunctisque regulis, quae ex Sanctae Sedis instituto servari consueverunt.

Inter haec tamen non parum solatii Sanctitati Suae allatum est, quod una pariter noverit, plerumque earundem dioecesium Antistites, permotos praesertim apostolicis in rem ipsam declarationibus ad alias regiones spectantibus, pastorali sollicitudine incubuisse ad praxim illam, uti Ecclesiae principiis ac legibus adversantem, pro viribus tollendam. Proinde debitas rependens laudes ipsorum zelo Sanctissimus Dominus, eos hortari ac vehementius etiam excitare non desistit, ut constanti studio pergant Catholicae Ecclesiae doctrinam ac disciplinam tueri, solertissime curantes, ne pravus usus reviviscat, atque ubi adhuc superest illius germen, funditus eradicetur.

Verum non potuit Sanctitas Sua non mature respicere ad maximas difficultates et molestias, quibus memorati Antistites subditusque iis clerus identidem premuntur: quemadmodum liquet ex literis, quas Archiepiscopi earum regionum ad ipsam Sanctitatem Suam miserunt, opportunum super gravissimo hoc negotio apostolicae auctoritatis auxi lium atque adiumentum implorantes. Cupiens hinc, salvis catholicae doctrinae principiis, unde nec minimum deflectere fas est, quantum pro supremi apostolatus munere valeat, subvenire difficilibus istarum dioecesium circumstantiis, ortasque inde Antistitum angustias minuere, eam ibidem statuit adhibendam et praesenti instructione significandam tolerantiae prudentiaeque rationem, qua Apostolica Sedes mala illa patienter solet dissimulare, quae

§ 2. Et quidem, quod ad benedictionem attinet, eam, veluti optime noscis, haec Apostolica Sedes prohibere consuevit in illis quoque matrimoniis, quae inter catholicos et acatholicos ineuntur impetratâ eiusdem sedis veniâ atque adhibitis cau

vel impediri omnino nequeunt, vel si impediantur, funestioribus etiam incommodis facilem aditum possunt patefacere.

Si quidem igitur in praedictis dioecesibus quandoque fiat ut, conantibus licet contra per debitas suasiones hortationesque sacris pastoribus, catholicus vir aut mulier in contrahendi mixti matrimonii citra necessarias cautiones sententia persistat, et aliunde res abque gravioris mali scandalique periculo in religionis perniciem interverti plane non possit; simulque in Ecclesiae utilitatem et cominune bonum vergere posse agnoscatur, si huiuscemodi nuptiae, quantumvis illicitae ac vetitae, coram catholico parocho potius, quam coram ministro acatholico, ad quem partes facile fortasse confugerent, celebrentur; tunc parochus catholicus aliusve sacerdos eius vice fungens poterit iisdem nuptiis materiali tantum praesentia, excluso quovis ecclesiastico ritu, adesse, perinde ac si partes unice ageret meri testis, ut aiunt, qualificati seu auctorizabilis; ita scilicet ut, utriusque coniugis audito consensu, deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum referre queat. His tamen in circumstantiis haud impari, immo impensiori etiam, conatu et studio per praenunciatos Antistites et parochos elaborandum erit, ut a catholica parte perversionis periculum, quoad fieri possit, amoveatur; ut prolis utriusque sexus educationi in Religione Catholica, quo meliori liceat modo, prospiciatur; atque ut coniux catholicae fidei adhaerens serio admoneatur de obligatione, qua tenetur, curandi pro viribus acatholici coniugis conversionem, quod ad veniam patratorum criminum facilius a Deo obtinendam erit opportunissimum.

Ceterum Sanctissimus Dominus intime dolens, quod haec tolerantiae ratio erga ditionem catholicae fidei professione insignem fuerit ineunda, Antistites ipsos per viscera Iesu Christi, cuius personam in terris gerit, tota animi contentione obtestatur, ut id demum in tam gravi negotio agere studeant, quod, implorato Spiritus Sancti lumine, istiusmodi fini revera censuerint respondere; atque illud una simul satagant, ne tali tolerantiae ratione erga homines mixta connubia illicite contracturos contingat, ut in catholico populo extenuetur memoria canonum ea matrimonia detestantium, et constantissimae curae qua Sancta Mater Ecclesia filios suos avertere studet ab illis in suarum animarum iacturam contrahendis. Quare eorumdem Antistitum et parochorum erit, in erudiendis sive privatim sive publice fidelibus, flagrantiori in posterum zelo doctrinam et leges ad ea connubia pertinentes commemorare, accuratamque illarum custodiam iniungere. Quae quidem omnia ex spectata ipsorum religione, fide, et in B. Petri Cathedram reverentia Sanctitas Sua sibi certissime pollicetur. Datum Romae die XXII. maii anno Di MDCCCXLI. A. Card. Lambruschini

Sanctissimus Dominus Noster Gregorius divina providentia PP. XVI. attente respiciens ad graves causas expositas in literis ad Sanctitatem Suam nuperrime datis ab Archiepiscopo et Episcopis regni Galiciae Austriacae, eorumque precibus benigne anuuens, praesentem instructionem ad memoratas etiam regiones extendit.

Datum Romae die XVI. iulii anno Dni MDCCCXLII.

A. Card. Lambruschini

tionibus ab illà praescriptis. Atque etsi deinde tolerari potuerit, ut mos in nonnullis regionibus inductus servaretur benedicendi matrimoniis mixtis initis cum Ecclesiae venià et praedictis cautionibus, nunquam tamen toleranda est eadem benedictio in iis casibus, in quibus, nullà accedente Ecclesiae venià nec praeviis necessariis cautionibus, manifestum idemque gravissimum admittitur crimen in ipso matrimonii foedere ineundo. Nunquam enim tolerari debet, ut sacrilegis hisce contractibus sacri ritus admisceantur, et sacerdotes Dei videantur suo facto probare, quod ore illicitum esse edocent et praedicant. Atque id probe sentiunt adversarii nostri, qui certe in huiusmodi nuptiis de catholici sacerdotis benedictione minime laborarent, nisi intelligerent illam conducere ad extenuandam, atque adeo ad obliterandam sensim in catholici populi animis, memoriam canonum qui haec detestantur connubia, et constantissimi studii quo sancta mater Ecclesia filios suos avertere consuevit ab iisdem coniugiis in eorum futuraeque prolis perniciem contrahendis. Nostri scilicet contradictores cognoscunt, si res ex eorum votis succederet, facile inde futurum, ut catholicae potissimum foeminae aut licita aut non tam graviter illicita existimarent ea coniugia quae sacris Ecclesiae ritibus et sacerdotali benedictione honestari viderent.

§ 3. Atque haec consona sunt praeceptionibus et monitis, quae sive in nostris, sive in decessoris nostri Pii VIII. ad diversos Archiepiscopos et Episcopos literis sive instructionibus, aut eius aut nostro iussu editis, consignata fuisse cognoscis, ven. frater. Nec vero refert, si ad nonnullos tantum Antistites, qui hanc Apostolicam Sedem consuluerant, illae instructiones datae sunt, quasi aliis liberum sit, illarum non sequi sententiam. Enimvero non agitur hic de aliquâ novà lege a nostro praedecessore aut a nobis inductâ, quum uterque nostrum eo potius spectaverit, ut, pro locorum adiunctis, emolliremus, quoad fieri potest, disciplinae severitatem, et ea simul inculcaremus, quae pravis usibus tollendis, sanae doctrinae deposito custodiendo, ac matrimonii sanctitati, catholicae religionis incolumitati et animarum saluti tuendae necessaria iu

dicavimus. Itaque, etiamsi literae et instructiones illae, in qua parte aliquid novi indulgent vel tolerant, ad ea tantum referuntur loca pro quibus datae sunt, nullis tamen limitibus illarum circumscribitur ratio, quatenus incommutabilem annunciant Ecclesiae doctrinam, canonumque inculcant sententiam, et pravos, qui alicubi invalescebant, usus proscribunt. Atque huc pertinet quae hac de re a nobis indicata fuerunt in pluribus Allocutionibus ad venn. fratres nostros S. R. E. Cardinales in Consistorio IV. id. decembris MDCCCXXXVII., idibus sept. MDCCCXXXVIII. et postridie nonis iulii MDCCCXXXIX. habitis, quas statim typis in vulgus edi iussimus.

§ 4. Haec tuis commemoratis literis rescribenda censuimus, ven. frater, ut alacriori usque studio et firmitate omnes boni pastoris partes implere, atque in tanti momenti negotio Ecclesiae causam propugnare pergas, nihilque intentatum relinquas quod ad tui gregis salutem procurandam pertinere posse cognoveris. Nos quidem pro officii nostri munere, quantum cum Domino poterimus, haud omittemus omnem operam adhibere, ut sacrae istic res, Deo bene iuvante, in meliorem conditionem adducantur. Interim vero, dum tibi de pastorali tuâ solicitudine vehementer gratulamur, nostrae in te praecipuae benevolentiae testem ac caelestium omnium munerum auspicem apostolicam benedictionem ex intimo corde depromtam tibi ipsi, ven. frater, et omnibus tuae ecclesiae clericis laicisque fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xxIII. maii MDCCCXLVI., pontificatus nostri anno XVI.

CCLXXV.

Fidelibus reipublicae Cile, vulgo Chile, iuxta modum, Bullae Cruciatae indultum concedit (1).

GREGORIUS PP. XVI.

ad futuram rei memoriam.

Ad universi dominici gregis salutem, nobis divinitus concreditam, omni cura et studio procurandam continenter intenti,

(1) ERNAEZ, Colleccion de Bules, Breves y otros Documentos etc. Tom. I., p. 797. Ob retardatam collat. cum originali non potui suo loco afferre.

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

47

« ÖncekiDevam »