Sayfadaki görseller
PDF
ePub

1. Et primo quidem omnes ac singuli | missionum praesides praestantiores cen

missionum praesides, quovis titulo earum regimen gerant, ita rei catholicae promovendae et firmandae operam navent, ut, ubi adhuc desiderantur Episcopi, praefici quantocius possint; ubi vero regionum amplitudo postulat aut sinit, ipsorum Episcoporum numerus, territoriis divisis, augeri, Ecclesiaeque ad perfectam hierarchici regiminis formam constitui tandem. aliquando queant.

11. Illud insuper aeque studiosissime curent, quod etiam praecipui illorum muneris est, ut ex christianis indigenis seu incolis earum partium probati clerici instituantur ac sacerdotes initientur; quo scilicet crescente fide fideliumque numero disciplinae ecclesiasticae usus paulatim invalescat, ac Religionis Catholicae stabilitati prospiciatur. Huius rei causa maxime proderit, immo necessarium erit, seminaria condere, in quibus adolescentes, qui a Deo ad sacerdotium vocati fuerint, bene diuque educentur sacrisque doctrinis imbuantur.

III. Ad omnem vero scientiam ac pietatem levitae indigenae informandi et in sacro ministerio sedulo exercendi sunt; ita quidem ut, quod iamdudum Apostolica Sedes in votis habet, ad ecclesiastica quaevis munia atque ad ipsum missionum regimen idonei fiant et episcopali etiam charactere digni existant. Quae tamen maximi sane momenti res ut tutior evadat, et non sine religionis emolumento perfici suo tempore possit, qui ad tantum onus designantur, illi ferendo assuescant oportet. Quapropter, quos ex indigenis clericis

Nonnulla autem alia, quae, capta Pudicherianae eiusdem Synodi examinis occasione, ad reliquarum etiam missionum earumque praesulum normam praecipienda aut rursus inculcanda Emi Patres existimarunt, ex peculiari, quam dein mittemus, instructione, probante SSmo Dão Nostro, amplitudini tuae apparebunt. Interea tamen scias volumus praecipuum instructionis huiusce caput in eo versari, quod Synodi quoque Pudicherianae deliberationes iure merito tanquam Religionis Christianae propagandae firmandaeque in quavis regione necessarium instrumentum agnoverunt, in optima scilicet indigenae cleri institutione.

Cum vero ad eiusmodi opus iuxta mentem Apostolicae Sedis perficiendum amplitudo tua tuorumque laborum consortes missionarii vires omnes impendatis, eximiae tuae in primis virtuti ac pastorali sollicitudini promeritas laudes Emi Patres peramanter tribuerunt, ceterosque presbyteros qui Synodo interfuerunt collaudantes, probatissimos adiutores lassensem Episcopum et RR. DD. de Bresillac electum Episcopum Prusensem, nec non Leroux, Roger et Gailhot, ob potiorem vel Synodo vel seminariorum erectioni ac reformationi adhibitam

suerint, eos gradatim ad potiora implenda. munera instituant, ac suos quoque Vicarios pro opportunitate deputare non renuant.

IV. Hinc reiiciendus ac omnino abrogandus erit mos indigenas presbyteros ad cleri tantum auxiliaris conditionem eis merito molestam deprimendi. Quin potius paulatim et cum fieri prudenter poterit ea regula inducenda, ut inter evangelicos operarios, sive indigenae ii sint, sive europaei, ceteris paribus, praelationis ordo ex antiquiori missionis exercitio servetur atque adeo honores, officia et gradus illis tribuantur, qui diutius sacro munere perfuncti sint.

v. Ad haec compluribus in locis factum est, ut, neglecta et posthabita indigenae cleri institutione, evangelici iidem operarii laicos catechistas adiutores sibi in ministerio adsciscere consueverint; et forsan eorum operam plerumque fidei dilatationi perutilem experti sint. At cum non satis consentanee Apostolicae Sedis menti atque ecclesiastici ministerii rationi id egerint, et graves etiam hac in re abusus ex praedictorum catechistarum seu imperitia seu licentia praevaluisse innotuerit, Sacra haec Congregatio singulis missionum praesidibus mandare non praetermittit, ut donec eiusmodi laicorum auxilium ob cleri indigenae defectum vel paucitatem necessarium fuerit, viros morum integritate et fide omnino conspicuos ad id muneris eligi ac erudiri rectissime satagant. Ceterum hac etiam de causa omnem per eos operam in cleri indige

ab iis operam, speciali commendatione dignos censuerunt. Omnes autem S. C. enixe in Domino hortatur, ut in idem iugiter studiosius incumbant. Neque praetereundos duxit RR. DD. Luquet ac Dupuis, quorum alter in credita sibi missionis negotiorum gestione praeclare se gessit, alter vero in utilissimis de religione libris exarandis vulgandisque indico idiomate iamdiu adlaborat.

Postremo amantissimis aeque laudibus perspe ctam amplitudinis tuae tuorumque presbyterorum devotionem erga S. Sedem Apostolicam et constantem erga Sacram hanc Congregationem obsequentem voluntatem Emi Patres prosequi iusserunt; queis omnimodae propensionis nostrae significationes addimus, Deum omnipotentem maximum exorantes ut fausta ac prospera omnibus largiatur, et amplitudinem tuam credito gregi quam diutissime servet ac sospitet.

Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, die xxvI. iulii MDCCCXLV.

1. Ph. Card. Fransoni, Praef. Ioannes Arch. Thessalonicensis, a Secretis.

nae institutionem dari iubet, ut nempe progressu temporis iuvenes potius levitae et novus idem clerus catechistarum officia pedetentim occupent et diligentius impleant.

VI. Quia alicubi in Indiarum etiam regionibus christiani ritus orientales, ac praesertim Syro-Chaldaicus, subsistunt, ideo missionarii, si quando de iis inter catholicos agetur, observent omnino Benedicti XIV. P. M. sapientissimam constitutionem, quae incipit Allatae sunt, editam die XXVI. iulii anno MDCCLV. (1).

VII. Quod in praedicta constitutione Sacrosancti Apostolatus officii Alexander VII. olim monuit Indorum parochos, ut caverent ullo sese modo ingerere in rebus spectantibus ad politiam saecularem; quodque pluribus verbis Sacra Congregatio in sua ad Vicarios Apostolicos apud Sinas instructione commendavit: id graviores nunc ob causas monendum est atque inculcandum, ne missionarii inter diversarum gentium regimina versantes, saecularibus atque politicis se negotiis immisceant, studiove partium atque nationum scindantur; sic enim et ab evangelicis regulis discederent et propriam vocationem pessundarent et se fortasse ac religionem in discrimina multa coniicerent.

VIII. Postremo Sacra eadem Congregatio memoratos missionum praesides vehementer in Domino hortatur, ut non minori sollicitudine ad alias utiles admodum atque etiam necessarias institutiones animum convertant sibique subditos operarios ad eas adducant; ne quid nimirum desit, quod ad apostolici ministerii perfectionem et animarum salutem ubique magis procurandam conferat. Eiusmodi profecto sunt peculiares quaedam orandi studio ac poenitentiae rigore commendatae societates, aliaeque ad exercenda misericordiae et christianae caritatis opera saluberrimae institutiones, ex quibus catholica fides permulta hausisse emolumenta gloriatur. Inter haec vero summopere et in primis omnino curanda est religiosa atque etiam civilis puerorum et puellarum educatio, qua nil validius ad ipsius catholicae fidei incrementum, perennita

(1) Bullar. propr. edit. Rom. tom. IV., pag. 285, et in Bullar. Propagandae tom. III., pag. 338. (Coll. Lac. II., 531).

(2) Instructio S. Congregationis de Propaganda Fide ad monachos S. Hormisdae nationis Chaldaicae Ordinis S. Antonii Abbatis.

tem et decus fingi unquam aut excogitari potest. Proinde nil prorsus omittatur, ut, optimis comparatis praeceptoribus, ac piarum feminarum sodalitatibus invectis, ad erudiendam iuventutem ubilibet, quoad poterit, scholae et gymnasia aperiantur. Atque in id praeterea vigilandum sedulo erit, ut missionarii, fideles populos in iis etiam quae socialem vitam spectant recte imbuendo alque informando, ad evangelicae doctrinae tramites ac indolem eorum labores et artes dirigere haudquaquam detrectent. Ex his autem omnibus, quae Catholicae Religionis propagationi ac stabilitati mirifice profutura persuasum cuique esse debet, ea sensim ex locis ipsis temporalia quoque commoda missionibus obvenient, quae imminutis aut forte etiam deficientibus, ob temporum vices, exteris subsidiis, illarum necessitatibus sublevandis sufficiant. Operam denique impendant quotquot sunt missionum praesides, ut, quod ad fovendam fidei ac disciplinae unitatem plurimum interest, synodales saepe conventus celebrentur, unde maxime fiet, ut una eademque sit operariorum agendi atque administrandi ratio et studiosissima animorum coniunctio; neque in illud etiam adlaborare grave sit, ut ad necessarium inter S. Sedem ac missiones vinculum servandum expeditiores facilioresque communicationum viae in dies pateant.

Quam quidem Sacrae Congregationis instructionem SSmo Domino Nostro Gregorio divina providentia PP. XVI. per infrascriptum Sacrae eiusdem Congregationis Secretarium relatam in audientia habita die XII. novembris, Sanctitas Sua illam benigne in omnibus adprobavit et omnino servari mandavit.

Datum Romae ex aedibus dictae Sacrae Congregationis die XXIII. novembris anni

MDCCCXLV.

IV.

Constitutiones monachorum Syrorum Maronitarum Ordinis Sancti Antonii Abbatis Congregationis Montis Libani (2).

Per litteras SSmi D. N. Gregorii XVI. sub forma Brevis die XXVI. septembris huius anni datas, quae incipiunt Monachorum instituta, confirmatio apostolica tributa est Ordini monachorum S. Hormisdae chaldaicae gentis sub regula S. Antonii, iisdemque constitutiones, iam pro monachis Antonianis natio

[blocks in formation]

nis Maronitarum approbatae a fel. rec. Clemente XII. per Breve cuius initium Misericordiarum Pater, propositae fuerunt. Cum tamen locorum, nationis, atque instituti adiuncta illud exigere viderentur ut in praefatis constitutionibus, prout monachis S. Hormisdae erant aptandae, nonnulla aliquantulum immutarentur, alia etiam de novo adderentur, Sacrae Congregationi commissum fuit ut modificationes huiusmodi, edita instructione, seiunctim traderet. Antequam vero id perficiamus ac distinctis articulis, claritatis gratia, additamenta tradantur, monendum censemus monachos S. Hormisdae ita regularis vitae officiis esse mancipatos, ut Episcopis et presbyteris animarum curam gerentibus praesto esse, suamque operam ad sacra quoque ministeria, servatis Ecclesiae regulis, sedulo conferre debeant. Haec in primis erant animadvertenda, inde enim potissimum ea profluunt, quae modificatione indigere visa sunt, quaeque a SSmo D. N. Gregorio XVI. in audientia diei VIII. scptembris approbata hac instructione evolvenda suscipimus.

Enimvero in laudatis constitutionibus Maronitarum parte 2, cap. 2, num. 1, decernitur ut, emenso probationis anno ac professione emissa, deinde per Abbatem, consulta monachorum congregatione, nonnulli ex professis ad clericatum, alii vero ad laicorum statum assumi debeant. Quoad vero monachos chaldaeos spectat, cum ad sacrum ministerium exercendum potissimum instituantur, indultum maneat ut, antequam ipsa professio emittatur, designentur qui clericorum, qui vero laicorum munia obire in posterum debeant. Attamen ne experimento tempus desit, utque deliberatio de statu uniuscuiusque maturius procedat, haud licebit uno anno tyrocinium explere, sed nonnisi post biennium religiosa professio emitti poterit.

Eadem vero prima parte constitutionum pro monachis Maronitis cap. 11, num. 1 tempora designantur, quibus septem divini officii horarum recitatio seiunctim persolvitur. Attamen ut monachi S. Hormisdae maiori sedulitate sacris disciplinis vacent, habitaque etiam loci ratione, permittitur ut solemnis psalmodia in tres partes dividatur: adeoque summo mane Matutinum cum laudibus, nec non Prima ac Tertia praemittantur: deinde prope meridiem horarum Sextae ac Nonae recitatio coniungatur, ac demum Vesperae cum Completorio persolvantur.

Modum quoque adhibere visum est iisdem constitutionibus Maronitarum, ubi nimirum part. 1, cap. 7, n. 4 praecipiunt: Zonam non solrat mona. chus, nec monasticum cucullum deponat aut aliam restem cubiturus, nisi quae zona subesse non solet. Nomine vero monachorum Chaldaeorum rationes admodum graves S. C. fuerunt propositae, ut in nonnullis adiunctis regulae huius relaxatio concederetur, quibus votis placuit annuere. Qui igitur

(') Questo periodo è trascritto letteralmente cosi nel registro dell'archivio da cui si è desunta questa

IV. Nihilque eo inconsulto statuere; v. Neque de illius circa fratres regimine subtiliter investigare;

VI. Omnem propriam conversationem, seu bonam seu minus rectam, illi plane patefacere;

VII. Nullas expositiones sive tractatus habere aut scribere, neque concionari aut docere, nisi ipso consulto atque annuente;

VIII. Nec epistolam mittere aut accipere, quam illi non antea exhibuerit;

monachi in civitates vel oppida proficiscuntur, sacro praesertim ministerio operam daturi, atque adiuncta requirunt, ut monasticum habitum deponant, iis utantur vestibus, quas ecclesiasticos viros illius regionis noverint adhibere. Monachi pariter ad laicorum coetum pertinentes, cum actu laboriosis officiis erunt addicti, habitum monasticum valeant dimittere, retento super vestes scapulari vel altero signo visibili instituti illius quem profitentur, prout in nonnullis regularibus Ordinibus servatur. Omnes vero, dormitionis tempore, monasticam tunicam valeant deponere, cum, inspecta regionis indole, praefatae regulae observantia perdifficilis antedictis monachis evaderet.

Pari ratione moderari placuit ea quae parte 1, capite 10 de mensa n. 3 constituta reperiuntur: nimirum: Carnibus abstineat monachus; nec illis, nisi aegritudinis causa, resci fas esto, idque de licentia abbatis. Noverint tamen S. Hormisdae alumni ita, pro loci atque instituti ratione, huic regulae derogari, atque esum carnium indiscriminatim permitti, ut pro suae catholicae nationis consuetudine ab iisdem abstinere, statisque diebus ieiunium servare debeant.

Hactenus in eo versati sumus ut monachorum Maronitarum constitutiones novae S. Hormisdae Congregationi ita accommodarentur, ut eius instituto ad amussim congruere possent; alia tamen sunt quae adiicienda videntur, eaque potissimum monachos illos respiciunt, quos apud urbes vel pagos morari contigerit, ut sacro ministerio perfungantur. Profecto si sacris, ut par est, disciplinis monachi S. Hormisdae diligentem operam navabunt, facile addiscent, quae servanda sint, quaeque inferioris ordinis sacerdotes praestare debeant erga Episcopos, tum vi generalium Ecclesiae legum, tum inspectis nationis consuetudinibus ab Apostolica Sede vel approbatis vel tolleratis.

His proinde omissis, illud in primis S. Congregatio commendandum censuit, ut quotiescumque monachi e conventu recedant, sacris etiam muneribus perfuncturi, socios ex laicorum saltem coetu adhibeant, inde enim non mediocrem fructum tum in universae vitae ratione, tum imprimis pro monastico spiritu servando (*).

Insuper licet summopere sint commendandi qui nullis curis, nullisque parcentes laboribus, iugiter fidelibus atque infidelibus praesto sunt, ut religionis subsidia vel suppediteut vel patefaciant; maxime tamen interest ut interdum monachi conventuales repetant aedes, ibique per aliquod tempus monasticae vitae officii addicti maneant, ut aptiores deinde ad christianam plebem, sacra gesturi, redeant.

Denique ut rite etiam procedat administratio rerum temporalium, quae ad vitam sustentandam requiruntur: praecipimus ut statim monachis omnibus convenientibus, accurata fiat descriptio bono

istruzione, ma sembra che vi manchi una parola, come percipient od altra equivalente. (N. dell' Ar.).

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

1. Monachum oportet quamdiligentissime ea omnia procurare, quae ad communem concordiam et pacem cum reliquis fratribus conducere intellexerit.

II. Debet itaque reverentiam, urbanitatem, comitatemque verbo et opere exhibere fratribus, non modo superioribus, sed etiam aequalibus atque inferioribus, et praecipue illis qui sibi ista praestare detrectant.

III. Caveat item accuratissime, ne quempiam condemnet aut vituperet, neve sibi verbum gestusve excidat, ex quo audientibus moestitia aut suspicio quaevis oriatur.

IV. Satagat praeterea cor habere mundum a quavis appetitione superioris sortis, ne inde livor et invidia subrepat, vitium maxime detestatum et charitati exitiale.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

rum omnium tam mobilium quam inmobilium, quae ad ipsum S. Hormisdae monasterium vel Congregationem quovis titulo pertinere noscantur. In posterum vero praeter ea omnia, quae de rebus temporalibus earumque oeconomia in laudatis saepe constitutionibus Antonianis praecipiuntur, libri insuper summa diligentia serventur, ubi reditus omnes, seorsim vero expensae, monasterii describantur, ac singulis quatuor mensibus tum abbas tum definitores, nonnullis quoque provectioribus monachis adhibitis, eosdem examini subiiciant. Superest modo ut monachos S. Hormisdae enixe in Domino hortemur, ut vocationi suae, atque Apostolicae Sedis nec non S. Congregationis sollicitudini

totis viribus respondere satagant. Animadvertant Chaldaicam nationem ad ipsos respicere, atque inde tum quotidianarum ad Deum precum auxilium, tum integerrimae vitae exempla, tum demum religionis subsidia expectare meminerint. Intueantur demum exempla veterum patrum, qui in universo oriente, non modo de monasticae vitae instituto sed etiam de ipsius Christianae Religionis propagatione optime sunt meriti, ad eorumque normam, vitam, moresque suos adamussim componere studeant.

Datum Romae ex aedibus S. C. die VIII. decembris anno MDCCCXLV.

[blocks in formation]

1. Monachus non debet sine socio extra claustra abire; quapropter ante suum e monasterio egressum comitem ab abbate petat.

II. Nullum iter suscipiat, nisi de licentiâ abbatis.

III. De monasterio non exeat, nisi tempore ab abbate constituto.

IV. Sine litteris abbatis sui, de altero in alterum monasterium non pergal.

v. Quodcumque monasterium intraverit, eius loci abbati usque ad suum inde discessum omnino pareat.

VI. Neve equo aut quovis iumento, nisi abbate annuente, utatur.

VII. Sique fieri potest, iumento contentus esto.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. Monachus mane et vespere orationi mentali ad semihoram vel horam vacabit; idque fiat vel post absolutas vocales preces, vel ante, ad abbatis nutum.

II. Oraturus, vel cum aliis fratribus in ecclesià conveniat, vel solus in cellà maneat.

III. Huiusmodi autem orandi genus non suscipiant qui laboriosis ministeriis addicuntur, nisi de licentià abbatis.

CAP. XIV. De oratione vocali.

1. Monachus septem orandi tempora observet iuxta monasterii consuetudinem: primum, vespertinum officium sub occasum; deinde, completorium ante cubitum; tertio, officium mediae noctis sub horam propriam; quarto, officium matutinum simul cum horâ tertiâ; postremo, officium sextae simul et nonae.

II. Annectendae sunt completorio litaniae Deiparae, quibus succedit conscientiae examen ad octavam horae, quod etiam mane fieri debet post Tertiam.

III. Ferià quartâ et sextâ singuli in cellas suas secedant sub vesperam post conscientiae examen; et psalmum quinquagesimum manibus in crucis figuram extensis recitent quinquies.

« ÖncekiDevam »